Sermo 1
DE ORNATU ECCLESIÆ MEMBRORUMQUE IPSIUS, ET DE CERTITUDINE FIDEI CHRISTIANÆ.
DEUS operatur omnia in omnibus. I Cor. xii, 6.
In præsenti epistola docet nos sanctus Apostolus, quanta sit bonitas ac liberalitas Dei, quanta etiam sit defectuositas atque impotentia hominis. Bonitatem liberalitatemque Dei ostendit Apostolus, per hoc quod tanta gratiarum charismata tam copiose ac sapienter dedit hominibus; defectuositatem vero ac impotentiam hominum monstrat, per hoc quod absque speciali subsidio Spiritus Sancti nil boni valemus. Itaque ex consideratione bonitatis et munificentiæ Dei, divino accendamur amore, atque ad præcordialem Dei honorificentiam provocemur, juxta illud Ecclesiastici: Diligite Dominum, et illuminabuntur corda vestra.1 Ex consideratione vero propriæ defectuositatis et impotentiæ, humiliemus nos ipsos, et Divinitatis auxilium gratiosum jugiter imploremus, cum Psalmista orantes: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.2
Primo ergo docet nos beatus Apostolus in hodierna epistola, quod absque speciali, supernaturali ac gratioso juvamine Spiritus Sancti nil bonum ac meritorium valeamus cogitare, loqui aut agere, sicut et alibi protestatur:3 Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere.4 Porro ratio hujus est, quoniam ad supernaturalem beatitudinem, quæ est visio Dei clara per speciem, conditi sumus. Idcirco ad eam non nisi per supernaturalia media, quæ sunt virtutes et dona, eorumque opera, pertingere possumus: nam media proportionari oportet fini. Nec solum indigemus virtutibus et donis infusis, sed etiam actuali motione Spiritus Sancti in omni meritorio actu, mentem nostram ad actum merito-
Arium excitantis.5 Ecce quanta est indigentia atque infirmitas mentis humanæ. Unde igitur superbimus? Cur extollimus nosmetipsos? Cur miser homo putat se aliquid esse? Nunquam itaque de propriis viribus præsumamus, neque inaniter gloriemur, nec aliquid boni nobis attribuamus. Nec aliquis jactet se ipsum, quum dicat Apostolus:6 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?7 Hinc iterum ait: Soli Deo honor et gloria. Hinc asserit Leo Papa: Dubium non est unumquemque a Deo habere operis boni initium et consummationem. Omni itaque hora, Dei auxilium invocemus, cum Propheta dicentes:8 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Itemque: Cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.9 Subinde, ut ita a Deo mereamur juvari, proni semper et alacres simus ad subveniendum proximis indigentibus et infirmis: quia ut asserit Augustinus, Justum consilium est, ut qui se a potentiori vult juvari, adjuvet infirmiorem, in quo est ipse potentior.
Secundo docet Apostolus, qualiter Christus spiritualiter decoravit Ecclesiam militantem, et pulcherrime ordinavit, per diversa ac præclarissima gratiæ dona, et per diversa officia, per ministros in sacris ordinibus constitutos, per principes et prælatos.10 Nam quosdam fecit Apostolos, quosdam Prophetas, nonnullos doctores, aliquos quoque pastores.11 Et usque in præsens diversi fideles variis gratiis adornantur; atque ut sidera cœlum, sic ipsi ornant Ecclesiam.
Tertio docet Apostolus, ut unusquisque gratiam sibi a Deo misericorditer datam, caritative communicet proximis.12 Idcirco qui doctior, sapientior, in virtutibus fortior, in exercitio vitæ spiritualis ac tentationum expertior exstat, alium amorose informet, consilio juvet, in bonis confortet et pie supportet, atque in tentationibus qualiter reluctari et habere se debet, docere non negligat. Hinc quippe ad Galatas ait Apostolus: Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris; alter alterius onera portate: ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes.13 Magnum et Deo gratissimum est, proximos pie et humiliter informare, lapsos pro posse erigere, peccantes discrete corripere. Idcirco Danieli Gabriel angelus contestatur: Qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates.14 Jacobus quoque scribit: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.15 In Ecclesiastico etiam legitur: Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci; aut si fecerit, ne iterum addat facere.16
Quarto docet Apostolus, quanta sit certitudo et firmitas fidei christianæ, quæ a Deo tam multiplex habet testimonium veritatis, quæ tot est confirmata miraculis, tot approbata prodigiis, utpote gratia sanitatum, operatione virtutum, dono prophetiæ, genere linguarum, discretione spirituum.1718 Unde ad Hebræos inducitur: Abundantius nos oportet observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus: quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, id est tam salutarem Christi doctrinam, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus?19 Hoc est enim quod in Evangelio legitur: Illi autem (puta Apostoli) profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.20
Postremo de gratia discretionis spirituum dicunt sancti Patres atque doctores, quod quando spiritus vel angelus bonus apparet, quamvis in principio suæ apparitionis terreat hominem cui apparet, tamen mox confortat et consolatur eumdem, depellens formidinem, et tranquillitatem illuminationemque ingerens; sed dæmone in specie angeli apparente, timor incussus perseverat, nec mentis recedit (imo magis augetur) turbatio. Per hoc igitur discerni potest unus ab alio. Unde aliqui magni doctores quærunt: Si diabolus alicui appareat in specie Christi, jubeatque se adorari, et homo putans quod Christus sit, illum adorat, an peccet? Ad quod respondent quod imo, quia incaute se habet. Non enim statim credendum est spiritui apparenti; sed homo cui apparet, primo debet se ad Deum convertere, et eum orare ut sibi inspirare seu revelare dignetur quod verum est, an sit illusio aliqua: tuncque piissimus Deus in tanta necessitate non deseret hominem.
Legitur quod diabolus interdum apparuit viris sanctissimis, puta Martino, Antonio, Apollonio, etc., in specie Christi, et jussit se adorari ab illis. Sed illi discretione spirituum radiantes, falli non potuerunt, quia non statim credebant; sed deliberatione præmissa, intellexerunt dolum et increpaverunt diabolum, qui protinus fugit atque disparuit. Legitur quoque in fine quarti libri Vitaspatrum, quod fuit quidam Frater in eremo, qui seducebatur a dæmonibus per plurimos annos, putans quod angeli essent. Carnalis autem pater Fratris illius, illum aliquando visitavit. Quadam vero die tulit secum bipennem, ut rediens, aliqua ligna secum portaret. Quum ergo esset in via, dæmon dixit filio ejus: Ecce diabolus venit ad te in similitudine patris tui, habens bipennem in sporta sua ut impugnet te; tu vero tolle ab eo bipennem, et percute eum. Quumque pater ejus venisset ad eum, tulit bipennem, et percussit patrem suum ac interfecit. Statimque diabolus Fratrem illum invasit et suffocavit.
Ex hoc patet exemplo, quam necessaria sit discretio spirituum, quamque periculosum exsistat incaute credere spiritui apparenti. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Qui cito credit, levis est corde, et minorabitur. Atque in prima sua Canonica docet Joannes : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.2122
Footnotes
-
Eccl. xii, 10. ↩
-
Ps. vi, 3. ↩
-
I Cor. xii, 3. ↩
-
Philipp. x, 13. ↩
-
I Cor. xii, 4 et seq. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
I Tim. i, 17. ↩
-
Ps. lxix, 2. ↩
-
Ps. lxxviii, 8. ↩
-
I Cor. xii, 4-11. ↩
-
Ephes. iv, 11. ↩
-
I Petr. iv, 10. ↩
-
Galat. vi, 1, 2, 10. ↩
-
Dan. xii, 3. ↩
-
Jacob. v, 20. ↩
-
Eccli. xix, 13. ↩
-
I Cor. xii, 9, 10. ↩
-
I Cor. xii, 10. ↩
-
Hebr. ii, 1, 3, 4. ↩
-
Marc. xvi, 20. ↩
-
1 Joann. iv, 1. ↩
-
Eccl. xix, 4. ↩
Chapter 116 of 243