Sermo 3
DE CAUSA SPIRITUALIS EXCÆCATIONIS, ET ANGUSTIIS IMPIIS SUPERVENTURIS;1 ET DEMUM QUID IN ECCLESIA MATERIALI AGENDUM SIT, ETC.
DOMUS mea domus orationis vocabitur. Is. LVI, 7; Luc. XIX, 46.
Salvator in evangelio hujus diei, multipliciter nos informat verbis et factis: nam et opera ejus sunt saluberrima documenta. Primo itaque docet quæ sit causa excæcationis impiorum, propria pericula non attendentium. Quum enim deflebat Jerusalem ruituram, dicebat: Si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (juxta sensum in expositione litteræ introductum).2 In quibus verbis innuit Christus, quod abundantia terrenæ prosperitatis atque carnalis pacis, est multis occasio, imo et causa, internæ excæcationis et negligentiæ propriæ salutis: ita quod se ipsos non deflent, nec immensitatem periculorum sibi imminentium pensant, sed in carnalibus delectantur, in temporalibus resolvuntur, in terrenis prosperitatibus se extollunt. Nempe dum delicate se nutriunt, pretiose et curiose se vestiunt, otiositatibus loquacitatibusque intenti sunt, obliviscuntur Domini Dei sui; nec desuper illustrantur, sed in diversa peccata labuntur; et tanto infeliciores exsistunt, quanto plus in temporalibus prosperantur, et quanto feliciores se arbitrantur.
Denique sacra Scriptura istud apertissime docet, videlicet quod reprobi et iniqui prosperantur in sæculo isto, et per hoc damnationem incurrunt æternam. Loquitur namque Jeremias propheta Deo: Justus quidem es tu, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur in te?3 Hinc etiam sanctus Job ait: Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, et non est super eos virga Dei.4 De quibus fertur in Psalmo: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:5 ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. Sed quid hanc prosperitatem et iniquitatem sequatur, beatus Job protestatur, dicendo:6 Ducunt in bono dies suos, et in puncto ad infernum descendent. Ex his Christiani perpendere debent, quod temporalis prosperitas, divitiarum ac deliciarum affluentia, honor mundanus, formidandi sunt potius quam optandi, quum multis et innumerabilibus sint causa damnationis æternæ, et reprobis magis quam electis soleant conferri. Porro, si alicui hæc arrident, impleat illud
Psalmistæ, Divitiæ si affluant, nolite cor apponere;78 et quod ait Apostolus, Qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes: et ita Deo rectore ac duce, sic transeat per bona temporalia, ut non amittat æterna. Ad quod necessarium exstat ut ad temporalia et carnalia non afficiatur inordinate, sed ad debitum finem referat ea, ac sobrie utatur eisdem.
Secundo docet in evangelio isto Salvator, quantæ tribulationes atque angustiæ sint iniquis superventuræ. Quod enim ad litteram de illa terrena Jerusalem dixit, Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt undique;9 et ad terram prosternent te, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ: totum hoc spiritualiter accipi debet de unoquoque reprobo et iniquo, quoniam invisibiles hostes, puta diaboli, qui jam quotidie per varias suggestiones et blandas persuasiones, ac aliis modis inducunt hominem ad peccata, tempore mortis instar apum circumdant eumdem et coangustant, tentando acerrime, ut vel ad desperationem, vel ad vanam securitatem, aut ad inadvertentiam pertinentium ad salutem ipsum inducant. Interdum namque diaboli abscondunt agonizanti sua peccata, ne vel in fine pœniteat, sed damnabili securitate perdat se ipsum. Interdum reducunt ei ad memoriam sua peccata, et vehementissime ea exaggerant, quam multa et magna sint manifestant, ut miserum ad desperationis pertrahant vitium. Interdum vero sic occupant agonizantem circa exteriora disponenda, aut circa incommoda propria, vel circa impertinentia, quod negligit semetipsum, et ea quæ salutem concernunt non intuetur. Sicque peccator ad terram prosternitur, quia in infernum demergitur, et in suis terrenis affectibus moritur. Unde in libro Job habetur: In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur; et de furore Omnipotentis bibet. Insuper animam peccatricem circumdant et coangustant invisibiles hostes coram Judice summo, in hora10 judicii ejus tam particularis quam universalis, eam gravissime accusando.
Ea quoque quæ de terrena Jerusalem Christus prædixit, Ecclesia militans in partibus suis frequenter perpessa est ab adversariis fidei christianæ, Sarracenis ac aliis: a quibus in multis regionibus longe ac late destructa est, quoniam tempus suæ visitationis, id est beneficia Christi, non cognovit, non attendit, non mente grata ac obediente consideravit. Tempus enim evangelicæ legis, tempus gratiæ appellatur: ideo gravior culpa est modo, Christi visitationem, incarnationem, passionem, sacramentalem præsentiam, et cetera beneficia atque mysteria ejus, non debita gratitudine intueri.
Tertio Christus, per hoc quod vendentes, ementes et nummularios seu campsores de templo ejecit, docet nos multa. Primo, quod zelum ferventem habere debemus pro Dei honore, optando ut ipse ab omnibus debite veneretur, atque de ejus inhonoratione tristando, imo et ejus inhonorationi resistendo pro posse, et eam vindicando quantum spectat ad nos, quia ut ait Chrysostomus, Quamvis sit pium propriam dissimulare injuriam, impium tamen est dissimulare injuriam Dei. Talis autem ultio justa et caritativa pertinet ad prælatos ac præsidentes. Secundo in hoc facto Christus edocuit, quod sæcularia negotia non sunt in ecclesia pertractanda, nec placita, nec verba ibi habenda sunt ad Dei obsequium non pertinentia. Tertio per hoc docuit, quod ubique primo debemus quærere regnum Dei et justitiam ejus.11 Studeamus ergo pro posse exclude re ea quæ contrariantur divinæ majestatis venerationi ac proximorum saluti, ita ut in primis emendemus nos ipsos, et zelus noster discretus sit.
Quarto docet Salvator, quid in ecclesia materiali agendum sit, dicens:12 « Domus mea domus orationis vocabitur ». Facta est ergo ecclesia Deo dicata seu consecrata: Primo, ut in ea fideles Deum exorent, præsertim ut ibi sacerdotes et prælati pro toto populo eis commisso præcipue et pro aliis solenniter orent, totusque populus simul et concorditer Dominum deprecetur, quoniam communitatis oratio exaudibilior creditur. Secundo, ut in ea Deus certis horis laudetur, puta in horis canonicis, juxta illud:13 Septies in die laudem dixi tibi. Tertio, ut ibi Missarum solennia fiant, et Sacrificium altaris ad Dei gloriam pro populo offeratur, populus quoque oblationes suas tam spirituales quam corporales offerat ibi. Quarto, ut aliqua alia sacramenta ibi cum ampliori devotione ac reverentia celebrentur et ministrentur, quanquam alibi id fieri possit dum rationabilis causa occurrit. Quinto, ut verbum Dei ibidem solenniter populo prædicetur. Unde in evangelio isto habetur, quod Christus erat quotidie docens in templo. Ex his constat, quam reprehensibiliter ac damnabiliter agant, qui in ecclesia indevote et irreverenter se habent, qui oculis ibi sunt vagi et mente incustoditi: præsertim qui fabulationibus et verbis scurrilibus ibi ora sua relaxant aut aures præbent, et qui libidinose adspiciunt vitioseque appetunt, aut suo ornatu aliquem provocant ad affectum immundum. Itaque cum omni mentis custodia, devotione et fervore intersint fideles divino obsequio, nec aliquid in ecclesia agant nisi ad quod ipsa est consecrata. In ecclesia quoque meditationibus sanctis vacandum est; signa tamen singularis devotionis vitanda sunt coram aliis.
Denique multis viris sanctis ostensæ sunt visiones, in quibus viderunt diabolum scribentem verba confabulantium in ecclesia. Imo de B. Severino archiepiscopo Coloniensi legitur, quod post mortem suam apparuit archidiacono suo, affirmans se esse in magnis purgatorii pœnis ob hoc quod tempore divini Officii permisit ministros suos sibi aliqua exteriora insinuare, et eis quandoque respondit. Si ergo sanctus vir ille propter hoc tanta sustinuit, qui tamen nequaquam verba in se otiosa aut vitiosa in ecclesia protulit, quanta erit eorum punitio qui verba vana, scurrilia, vitiosa proferunt ibi?
Postremo, in homilia evangelii hujus refert Gregorius, quod erat quidam monachus sanctus nomine Martyrius, qui quodam die pergens ad monasterium quoddam, invenit in via jacentem quemdam leprosum, solo adspectu valde horrendum sive deformem, affirmantem se habere hospitium in itinere per quod iturus fuit Martyrius, sed præ lassitudine et ægritudine non posse procedere. Martyrius ergo ejus misertus, pallium suum super terram expandit, atque in eo illum leprosum accepit, et super suos humeros portavit. Quumque monasterio propinquaret, abbas monasterii exclamavit: Currite, fratres, januas aperite, quoniam frater Martyrius venit Dominum Jesum Christum portans. Veniente autem Martyrio circa cœnobium, is qui videbatur leprosus, Jesus Christus Dominus noster, de collo ejus exsiliens, et in forma qua solet agnosci apparens, dixit Martyrio: Martyri, tu me non erubuisti super terram, et ego te non erubescam in cœlo. Quo dicto, vidente Martyrio, Christus ascendit in cœlum. Quumque Martyrius cœnobium esset ingressus, abbas dixit ad eum: Frater Martyri, ubi est quem portabas? Respondit Martyrius: Ego si scivissem quis fuisset, pedes illius tenuissem. Dixit quoque Martyrius, quod quando Dominum sic portavit, pondus ejus non sensit. Ecce quantum misericordiæ opera placent Deo.
Footnotes
Chapter 119 of 243