Sermo 6
DE CAUSA QUOTIDIANÆ RUINÆ ET DEFECTIONIS RELIGIOSORUM.
CIRCUMDABUNT te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique. Luc. XIX, 43.
Omnia, sicut ait Apostolus, contingebant Judæis in figura.1 Quemadmodum ergo Salvator perituram civitatem deplorans, causam excæcationis et carnalitatis ejus perhibuit esse terrenarum affluentiam rerum et temporalis carnalisque pacis prosperitatem, dicendo, Et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (id est, tempore isto vitæ tuæ, ea quæ ad carnalem pacem et transitoriam prosperitatem pertinent habes, idcirco mala tibi imminentia non perpendis);2 sic multis, heu! religiosis causa dissolutionis et negligentiæ, ac quotidianæ ruinæ seu defectionis, est temporalium abundantia rerum paxque carnalis. Dum enim temporalibus rebus abundant, se ipsos superflue ac laute reficiunt, nec necessariis sunt contenti, sed curiosa requirunt. Laute autem et immoderanter refectos magis delectat confabulari, jocari, ridere, ludere, quam orationibus meditationibusque vacare, compunctioni et discussioni propriæ conscientiæ insudare, seu lectioni, aut alteri exercitio virtuoso utilive labori insistere. Et ita mente infrigidantur, vanitatibus dissolvuntur, et noxiis cogitationibus immorantur, non formidantes quod per Michæam loquitur Spiritus Sanctus: Væ qui cogitatis inutile; quod item in Apocalypsi effatur Christus unicuique tali: Habeo adversus te, quia caritatem tuam primam reliquisti; memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age: alioqui venio tibi cito.3 Certe hoc verbum metuendum est vehementer omnibus negligentibus ac remissis, qui quanto diutius sunt in Ordine, tanto plus tepescunt magis quam inardescant, quum tamen quilibet nostrum tanto ferventior ac sollicitior fieri debeat, quanto horæ suæ mortis metuendissimique judicii amplius appropinquat.45 Unde de beatissimis patribus Antonio, Hilarione ac aliis pluribus legitur, quod in venerando atque decrepito senio suo, quasi quotidie recentibus proficiendi desideriis accendebantur. Quorum vestigia sacra sectari debemus, imo et obligamur, quia quotidie ad perfectionem tendere, id est proficere, jam tenemur.6 Tepidi autem ex ore Altissimi evomuntur.
Præterea, sicut est pax vera ac spiritualis summe desiderabilis, quæ est tranquillitas mentis in Deo, et ordinata quietatio ejus, dum scilicet omnia in homine ordinata consistunt, ita quod corpus subjectum est servitque animæ in omni pœnitentiali labore et opere bono, sensualitas etiam rationi, et ratio Deo; sic est pax carnalis et falsa maxime fugienda, quæ est perversa ac pessima quies, dum ratio vitiis et concupiscentiis non resistit, nec pars mentis superior sensualitati ac passionibus dominatur, imo consentit, et anima corpori est subjecta, eo quod carnalia commoda magis quam virtutum incrementa quærantur.7 De qua vituperandissima pace ait Salvator: Non veni pacem mittere in terram;8 et Psalmista: Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.9 Quam pacem habuit Adam cum Eva in paradiso, et ambo collapsi sunt. Denique huic paci opponitur bona turbatio, qua sensualitati, passionibus et peccatis resistitur, sive a propria ratione, sive a spirituali patre ac præsidente, qui subditorum suorum culpis ac negligentiis apponit medelam, eosdem arguendo, hortando, docendo et corrigendo, ita quod nec in se ipsis, nec inter se malam et carnalem habere pacem sinuntur.
Verumtamen quidam præsidentes sunt remissi et male formidolosi ac negligentes, qui commissi sibi gregis seu cujuslibet Fratris negligentias, carnalitates et vitia intuentes, aut certe intueri ac ponderare omittentes, correptionis et correctionis non apponunt remedium: sicque subditi ad pravam consuetudinem devolvuntur, carnali pace securi, et obscuratum est insipiens cor eorum, in tantum quod suos quotidianos defectus, damna et pericula non perpendunt. Sed juxta Salomonis oraculum, Sicut capiuntur pisces hamo, et aves laqueo, sic capiuntur et ipsi tempore malo, quum extemplo supervenerit eis.10 Et quamvis quotidie intus spiritualiter ab invisibilibus hostibus devastentur, devotionis gratia spolientur, et ad graviora trahantur peccata, maxime tamen in agone hæc accidunt eis, quoniam dæmones, qui blandis persuasionibus, variis tentationibus, callidissimis modis eos nunc ad peccandum et ad deficiendum alliciunt et inducunt, mortis hora instante instar apum et tanquam musca gravissima circumdant, angustiant, hoc est, acerrime ac multipliciter tentant eos qui interim eis consentiunt, et nunc ad desperationem, nunc ad vanam et periculosam securitatem morientem inducere moliuntur. Sæpissime namque diaboli agonizantibus sua abscondunt peccata, et bona quæ egerunt proponunt memoriæ, ne vel in fine vitæ pœniteant, sed magis præsumant, ac prava securitate perdant se ipsos; quandoque vero peccata ad commemorationem eis reducunt, vehementer exaggerant, quam multa et magna sint manifestant, ut miseros ad desperationis pertrahant barathrum; interdum vero inutilibus phantasmatibus occupant mentem, ne pertinentia ad salutem intueantur. Insuper, animam de corpore jam egressam circumdant, perterrent, et coram tribunali summi consistorii horribiliter angustiare conantur, eam multipliciter, procaciter, atrociter accusando, deinde eam secundum sua demerita in purgatorio (nisi evolaverit) aut inferno acerrime puniendo.
De hac re ait Eusebius: Quotidianus sit illius periculi metus, cujus nescitur incursus. Quam tarde miseram animam suorum pœnitebit malorum, quum se a suo corpore viderit separari, dum sibi in fine claudenti oculos nigrescere et horrescere nox cœperit, quum cœperit immanes et inanes super se dare planctus, ac dicere: Ubi sunt animositates et cupiditates tuæ, quibus hucusque impatienter arsisti? Ecce transierunt omnia illa ut umbra;11 abierunt oblectamenta, et sola in perpetuum crimina, opprobria atque supplicia remanserunt. Hinc ait et Climacus: Non tibi securitatem promittas quousque fuerit sententia super te prolata. Et abbas Elias: Ego, inquit, tres res timeo: unam, quando de corpore emigrabo; aliam, quando præsentabor tribunali divino; tertiam, quando de me proferetur sententia. Sed et abbas Arsenius et abbas Agathon etiam in extremis valde formidasse leguntur. Si ergo Patres illi sanctissimi, qui in tanta abstinentia et tanta perfectione, in tanto fervore Deo tam diutissime servierunt, sic timuerunt, quid nos miseros et remissos, carnales ac desides, necesse est facere, nisi ut redeamus ad cor, examinemus quotidie conscientias nostras, et nostram consideremus vocationem, deploremus peccata, recenti assidue inflammemur proficiendi affectu, omnem carnalem pacem abhorreamus, nec concordemus in vitiis, in practicis malis?
Quantumcumque nobis de cibo et potu ministretur, sobrie tamen et timorate utamur eisdem. Et si pretiosa ac delicata sint alimenta ac pocula, nequaquam tamen libidinose, sed temperate ea accipiamus, nec voluptatem, sed necessariam ac salubrem refectionem intendamus, quæramus, acceptemus in eis; delectationem vero naturalem quæ sentitur in eis, ad finem debitum referamus, et quantum in nobis est, tenuiori ac viliori edulio refici affectemus ac contenti simus. Postremo, tanto amplius nos ipsos in omnibus humiliemus, quanto a patrum nostrorum abstinentia, profectu et perfectione nos distare conspicimus. In cunctis nostris operibus meditemur novissima nostra;12 et tot crudelissimis, fortissimis, callidissimis hostibus circumvallati, nunquam inani resolvamur lætitia, nunquam securitate damnabili torpeamus, nunquam in inchoato salutis itinere fatigemur, sed cum timore et tremore, cum omni diligentia ac sapientia nostram operemur salutem.13 Nec aliqua dejectione patiamur nos ab adversariis nostræ salutis vinci, dejici et in terram prosterni, id est ad vana et carnalia affici; sed Deum semper in adjutorium invocantes, omni die magis ac magis confortemur ac prævaleamus adversus eos, quatenus in fine vitæ eos facillime in Dei auxilio superemus, neque post hanc vitam eorum irrisionibus atque punitionibus pateamus, sed a Judice summo favorabiliter suscipiamur ac protinus coronemur. Ad laudem et gloriam ejus, etc.
Footnotes
Chapter 122 of 243