Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUUM APPROPINQUARET JESUS JERUSALEM, VIDENS CIVITATEM, FLEVIT SUPER ILLAM. Luc. xix, 41-47.

HODIERNO in evangelio docetur quanta fuerit dilectio Christi ad homines, quanta etiam fuerit ejus compassio ad peccatores ac miseros; item, quantus fuerit in eo zelus justitiæ pro Dei Patris honore contra iniquos. Ait itaque Lucas evangelista :

Quum appropinquaret Jesus civitati Jerusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens. Istud fuit in die Palmarum, quando Salvator a Bethania venit Jerosolymam. Quum enim a turba fuisset cum ingenti susceptus honore, et cum maxima processione duceretur ab ea, sedens super asinam, tandem in tantum appropinquavit civitati Jerusalem, quod eam exterioribus oculis vidit : qui secundum quod Deus est, totum mundum implet et excedit, ac omnia æternaliter intuetur; imo etiam ab incarnationis exordio, anima ejus per scientiam creatam ac inditam, cuncta creata præterita, præsentia et futura cognovit. Itaque, quum corporaliter urbi illi sic appropinquasset, eamque inspiceret, scelera ejus atque futuram ipsius vastitatem ac destructionem deplanxit, dicens : Quia si cognovisses, id est, si mala imminentia tibi scires, et tu fleres, eo quod tanta tibi adversa appropinquent. Denique nomine civitatis intelliguntur habitatores ejus. Deflevit autem Christus ærumnas et tribulationes quas populus civitatis hujus sustinuit, quadragesimo secundo anno post Christi passionem, ab exercitu Romanorum; et si hoc ita est, multo plus deflendus fuit populus ille incredulus propter damnationem ipsius æternam. Christus quoque plus doluit de malo culpæ, quam de malo pœnæ hominum impiorum.

Et quidem in hac die tua, id est in tempore isto brevi atque celerrime transeunti, in quo non Dei honori, sed propriis vanitatibus vacas, quæ ad pacem tibi, id est, ea quæ habes, ad carnalem, temporalem et fallacem tuam pertinent pacem, quia divitiis, deliciis et honoribus jam abundas, nec ab hostibus infestaris ;1 nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, id est, adversa tibi imminentia nunc te latent. Horum damnabilem securitatem multi sequuntur, qui ex longanimitate et patientia Dei pejores redduntur et audentius peccant, juxta illud Ecclesiastæ : Quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.2 Quibus competit illud Sapientiæ : Dixerunt impii, Venite, fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter.3

Quia venient dies in te; et circumdabunt te inimici tui, puta Romani, videlicet Titus et Vespasianus. Denique Christus in evangelii hujus principio utitur verbis obscuris seu incompletis ac defectivis, quemadmodum moris est vehementer amantium atque dolentium, in quibus magnitudo amoris visque doloris verba abrumpit, intercidit, abbreviat. Juxta quem modum

Sponsa ait in Canticis:4 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus;5 itemque, Dilectus meus mihi, et ego illi. Itaque circumdabunt te vallo, id est aggere: quia (ut legitur) tres aggeres circa Jerusalem ad eam capiendam fecerunt. Et coangustabunt te undique, id est, tam dire obsidebunt, ut nullus ex te egredi audeat, sed fame et siti gravissime affligeris. Ad tantam namque angustiam exsistentes tunc in Jerusalem sunt perducti, quod mulieres proprios filios comederunt, multique fame exstincti sunt, ut Josephus refert.

Et ad terram prosternent te: quia tam homines quam ædificia Jerusalem prostraverunt Romani. Ideo subditur: Et filios tuos, id est cives, qui in te sunt. Civitas enim seu communitas, per modum matris se habet respectu suppositorum contentorum in ea, quoniam fovet ac protegit ea. Vel ideo dicit, «filios tuos», quia tempore quo ista implebantur, pro maxima parte jam obierunt patres et seniores qui in Jerusalem erant dum Christus hæc protulit, quorum filii fuerunt tempore Titi, quando hæc contigerunt. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, id est, funditus te subvertent. Quod per modum hyperbolicæ locutionis intelligi potest, qua aliquid dicitur per excessum ad insinuandum magnitudinem rei, sicut in Genesi Pharao dicit ad Joseph: Absque oris tui imperio nullus movebit manum aut pedem in universa Ægypto.6 Legitur quoque, quod quum Vespasianus et Titus destructa Jerusalem Romam redissent, Judæi, qui tempore obsidionis se absconderant in speluncis ac silvis, redierunt, et sacra loca venerari cœperunt et reædificare. Quo cognito, Romani miserunt Ælium Hadrianum, qui urbem præfatam tam funditus dissipavit, quod lapis super lapidem non remansit. Postmodum quoque Hadrianus aliam ædificavit civitatem prima minorem, appellavitque eam Æliam; et fuit in alio loco saltem pro parte, quia sepulcrum Christi in ea conclusit.

Causa demum præfatæ eversionis subjungitur: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ, id est Christi adventum, accessum et conversationem ejus in te. Unde scriptum est alio loco: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.7 Hinc per Isaiam loquitur Deus:8 Cognovit bos possessorem suum, et asina præsepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Apud Jeremiam quoque habetur:9 Milvus in cœlo cognovit tempus suum, etc.; Israel autem non cognovit judicium Dei. Præterea, quamvis populus Judæorum propter hanc scelestissimam impietatem vastatus sit, captus, dispersus et derelictus usque in præsens (quemadmodum a Daniele apertissime est prædictum: Non erit ejus, videlicet Christi, populus, qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio10), verumtamen Romani tunc adhuc gentiles, non zelo Christi, sed alia intentione demoliti sunt Jerusalem ac Judæam, utpote quia rebelles fuerunt Romano imperio. Deus autem reliquit Judæos, quoniam Christum non receperunt. Quemadmodum etiam tempore Sedeciæ regis vastati sunt a Chaldæis propter idololatrias suas et innocentium ac Prophetarum occisionem, Chaldæi tamen ex ambitione et avaritia, crudelitate et prava intentione fecerunt hoc.1112

Et ingressus in templum. Christus quum urbem Jerusalem introisset, primo intravit in templum: primo, propter loci sanctitatem et reverentiam; secundo, quoniam Patris æterni honorem summe quæsivit; tertio, ut daret exemplum quod fideles primo ingredi debent ecclesiam: unde ait Chrysostomus, Tu imitator Christi factus, quum ingressus fueris aliquam civitatem, ante omnem actum ad ecclesiam curras; quarto, ut vitia ministrorum templi corriperet; quinto, ut prædicaret ibidem. Cœpit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens: Scriptum est apud Isaiam, ex persona Dei:13 Domus mea domus orationis est, id est, templum Deo consecratum, ideo factum est ut Deus in eo colatur orationibus, laudibus, sacrificiis et ceteris actibus virtuosis, non ut ibi sæcularia et vitiosa fiant negotia, ut sunt emptiones et venditiones ibi præsertim illicitæ. Vos autem fecistis illam speluncam latronum, id est similem specui seu loco occulto, in quo latrones spolia sua collocant et occultant. Quemadmodum enim latrones ponunt ibi ea quæ rapiunt ab his quos corporaliter necant, sic sacerdotes et eorum familia colligebant in templo pecunias et pretia horum quos pravis exemplis spiritualiter occiderunt, inducendo illos ad peccata gravissima.

Denique Christus bis ante suam passionem ejecit vendentes in templo: primo, quando post mutationem aquæ in vinum, venit ad primum Pascha in Jerusalem et in templum;14 secundo, in Ramis palmarum, circa tertium Pascha. De prima ejectione scribit tantum Joannes. De secunda loquuntur alii tres Evangelistæ. Unde in Matthæo plus inde habetur quam in Luca. Nam dicitur ibi, quod mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit.151617 Sacerdotes quippe, qui avarissimi erant, posuerunt in anteriori atrio templi, ubi vulgus oravit et doctores docebant, quosdam ex suis ministris, qui omnium animalium quæ secundum legem offerri poterant genera, ibi vendebant, ne aliqui, maxime qui a remotis locis venerunt, possent se ab oblatione animalium excusare, quia a remotis nequibant ea secum adducere. Insuper, ne egeni se excusarent ab immolatione per defectum pecuniæ, posuerunt etiam ibi nummularios seu campsores, qui sub cautione accommodarent egenis pecuniam ad emendum animalia immolanda. Scribit quoque Joannes:18 Quum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo. Unde creditur et in ista ejectione ita fecisse.

Sed quæri potest, quomodo permiserunt se ejici ab homine uno et paupere. Et respondendum, quod Christus divina virtute potuit corda illorum terrere et mentes compescere, ita quod resistere non audebant. Creditur etiam quod quidam divinus splendor et igneus fulgor mirabilis in vultu et oculis Christi apparuit, ex cujus adspectu terrebantur iniqui, nec eum audebant inspicere nec reniti. Nam et tempore passionis jam capiendus, solo verbo armatam cohortem, ac Judæorum ministros furentes, perterruit, debilitavit, dejecit, ita quod abierunt retrorsum et corruerunt in terram.1920 Hinc asserit Origenes, quod ejectio illa vendentium miraculosior fuit quam mutatio aquæ in vinum: quia in mutatione hac aquæ, inanimata subservivit materia; in ejectione vero illa, tot millium compescebantur ingenia. Unde ita imprimere in intima cordium, eaque taliter alterare, ac liberum arbitrium taliter compescere, fuit mirabilissimum opus, et soli divinæ virtuti possibile.

Et erat Christus quotidie docens in templo, quia in die Palmarum prædicavit ibidem, et feria secunda ac tertia; non autem feria quarta, quia tunc mansit in Bethania, et venditus fuit a Juda; nec feria quinta, sed tunc fecit Cœnam novissimam, et evangelicæ legis Sacramentum instituit, atque Apostolis præclarissimum fecit sermonem.2122 Unde quod Evangelista ait, « quotidie », referendum est ad dies determinatos.

Footnotes

  1. Jer. xxiii, 24. ↩

  2. Eccle. viii, 11. ↩

  3. Sap. ii, 1, 6. ↩

  4. Cant. vii, 10. ↩

  5. Cant. u, 16. ↩

  6. Gen. XLI, 44. ↩

  7. Luc. 1, 68. ↩

  8. Is. 1, 3. ↩

  9. Jer. VIII, 7. ↩

  10. Dan. IX, 26, 27. ↩

  11. IV Reg. XXV; ↩

  12. II Par. XXXVI, 11 et seq. ↩

  13. Is. LVI, 7. ↩

  14. Joann. II, 13 et seq. ↩

  15. Matth. XXI, 12. ↩

  16. Luc. XIX, 28 et seq. ↩

  17. Marc. XI; ↩

  18. Joann. II, 15. ↩

  19. Joann. XVIII, 3-6. ↩

  20. Joann. II, 1 et seq. ↩

  21. Joann. XIII-XVII. ↩

  22. Joann. XII, 1-12. ↩

Chapter 117 of 243