Enarratio in epistolam
SCITIS QUONIAM QUUM GENTES ESSETIS, AD SIMULACRA MUTA, ETC. I Cor. XII, 2-11.
A POSTOLUS in præsenti epistola informat fideles de supernaturalibus donis tam gratiæ gratum facientis, quam gratiæ gratis datæ. Specialiter tamen nunc loquitur de donis gratiæ gratis datæ; et ait : Scitis quoniam quum gentes essetis, hoc est, memoria retinetis quod quum adhuc in gentilitate infideliter vixistis, eratis ad simulacra muta, id est idola insensata : de quibus ait Psalmista, Os habent, et non loquentur; prout ducebamini a suggestione diaboli, aut consuetudine prava, vel persuasione humana, euntes, ad colendum ea in fanis.12
Ideo, ut scilicet illud vitium vitetis de cetero, notum vobis facio per istam epistolam, quod nemo in Spiritu Dei, id est in Spiritu Sancto, seu ex caritate, et gratia ac motione Spiritus Sancti, loquens corde, vel ore, aut etiam opere, dicit anathema Jesu, hoc est blasphemiam, aut quodcumque mortale peccatum separativum a Christo. Anathema enim separationem designat. Hoc dicit Apostolus, ad innuendum quod per gratiam Dei, et non aliter, vitat homo peccata mortalia. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, id est Jesum Christum cum debita cordis attentione et affectione exprimere, seu eum veraciter suum Dominum appellare, nisi in Spiritu Sancto, hoc est ex gratia gratum faciente et motione Spiritus Sancti. Talis enim expressio Domini Jesu, quum sit oris confessio et actio meritoria, procedit ex caritate et fide formata. Nec obstat quod loquitur Christus, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum :3 quia hoc intelligendum est de prolatione informi et nuda, cui nec caritas, nec operatio consonat. Apostolus autem vult dicere, quod non possumus aliquid meritorie cogitare, vel loqui aut operari, nisi per gratiam gratum facientem et motionem Spiritus Sancti, sicut et alibi dicit :4 Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Unde apud Osee Dominus protestatur : Perditio tua ex te;5 in me tantummodo auxilium tuum.
Declarata necessitate et efficacia gratiæ gratum facientis, tractat Apostolus de gratiis gratis datis.
Et pro intelligentia dicendorum sciendum, quia ut Thomas in secunda secundæ prosequitur, triplex assignatur differentia hominum, quantum ad actus et habitus animæ rationalis. Prima est secundum diversitatem gratiarum gratis datarum. Nam alii datur gratia prophetiæ, alii gratia sanitatum, alii sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, sicut patebit. Secunda differentia est penes diversitatem officiorum ac statuum. Quibusdam etenim datum est officium apostolatus, aliis officium sacerdotii. Tertia est secundum diversitatem vitæ et operationum. Aliqui namque sunt contemplativi, alii vero activi. — Porro duplex est gratia, utpote : gratia gratum faciens, quæ datur principaliter propter salutem ejus cui confertur; et gratis data, quæ principaliter datur et ordinatur ad aliorum salutem, quia per hanc unus cooperatur saluti alterius, ut patet de prophetia et apostolatu, quæ sunt gratiæ gratis datæ, et ad utilitatem atque salutem Ecclesiæ ordinatæ ac datæ: quia ut ait Apostolus, quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Ordo autem consistit in hoc, quod unus per alium ad Deum reducitur, prout divinus Dionysius protestatur. — Ad hanc quoque utilitatem aliis impertiendam tria sunt necessaria. Primum est, facultas exercendi actum aliis utilem, ut est donum linguarum, gratia miraculorum; secundum est, auctoritas exercendi hujusmodi actum, ut apostolatus; tertium est, exsecutio operum.
Quantum ad primum istorum, dicit Apostolus: Divisiones vero gratiarum sunt, hoc est, gratiæ gratis datæ (de quibus nunc agitur) sunt diversæ atque distinctæ, idem autem Spiritus, id est, Spiritus Sanctus, dator gratiarum istarum, est unus et idem. Quantum ad secundum, subjungitur: Et divisiones ministrationum sunt, hoc est, officia seu ministeria ecclesiasticarum personarum sunt varia et distincta, idem autem Dominus Deus omnipotens, institutor et distributor officiorum istorum. Et divisiones operationum sunt, id est, diversæ sunt exsecutiones et actiones officiorum istorum, et inter illas una est dignior alia, secundum quod unum officium est altius alio. Idem vero Deus qui operatur mediate vel immediate omnia in omnibus, reddendo singula singulis, hoc est, in unoquoque operatur id quod fit in eo. Quod enim est causa causæ, est causa causati: imo effectus causæ secundæ, magis adscribendus est causæ primæ quam causæ secundæ, sicut in prima propositione libri de Causis atque in Elementatione theologica Procli Platonici demonstratur.6 Unde et Christus ait:7 Pater meus usque modo operatur. Non autem operatur Deus omnia in omnibus tanquam sit forma informans et esse intrinsecum omnium rerum, sicut aliqui putaverunt, sed sicut causa efficiens et finalis, cujus virtute et desiderio operatur omnis causa secunda.8
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, id est, gratia gratis data confertur unicuique cui confertur, ad utilitatem, id est ad aliorum commodum et profectum. Deus namque dat beneficiorum suorum talenta, ut expendantur utiliter, non ut abscondantur ignaviter. Propter quod princeps Apostolorum hortatur:9 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Christus quoque in Evangelio: Negotiamini (ait) dum venio.10 Præterea gratia gratis data vocatur manifestatio Spiritus, id est donum quo manifestatur præsentia Spiritus Sancti, non quod talis gratia semper conjuncta sit caritati, per quam Deus habitat in electis; imo gratiæ gratis datæ communes sunt bonis et malis, electis et reprobis: nam et Balaam fuit propheta, et Judas traditor apostolus. Unde et Christus fatetur:1112 Multi dicent mihi in die illa, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, etc.13? Sed dicitur gratia ista manifestatio Spiritus, quia frequentius signum est divinæ inhabitationis per caritatem, et quoniam semper ostendit virtutem divinam per dona talia principaliter operantem.
Subinde enumerantur gratiæ gratis datæ. Alii quidem datur per Spiritum, id est a Spiritu Sancto, sermo sapientiæ, id est sapientia aliis sermocinandi, videlicet cognitio divinorum seu notitia Scripturarum. Alii autem datur sermo scientiæ, id est scientia rerum humanarum et creaturarum: per quas declarantur divina, quoniam invisibilia Dei per ea quæ facta sunt cognoscuntur.14 Unde, secundum Augustinum, Cognitio proprietatum naturalium rerum reserat abdita Scripturarum. Nempe ad intelligendum qualiter Christus sit leo, agnus, lapis et vitis, oportet rerum illarum proprietates cognoscere. Secundum eumdem Spiritum, id est secundum beneplacitum et influxum ejusdem Spiri- tus Sancti, et non secundum aut propter merita hominum. Exprimit autem Apostolus hæc duo dona gratis data, præmittendo sermonem: primo, ad insinuandum quod dantur ad aliorum instructionem; secundo, ad innuendum quod non solum habitualis notitia, sed etiam ejus actus, seu usus et ordinata expressio, sit a Deo. Propter quod ait Salvator: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri.15 Denique sapientia et scientia ista realiter distinguuntur a sapientia et scientia quæ sunt de numero septem donorum Spiritus Sancti:16 quoniam illæ haberi non possunt sine caritate et gratia gratum faciente; sed istæ communes sunt bonis malisque. Unde sapientia et scientia quæ sunt gratiæ gratis datæ, præsertim sunt illæ notitiæ per quas fides catholica defensatur, persuadetur ac declaratur.
Alteri datur fides, id est præcipua certitudo de veritate credendorum, potissimum articulorum fidei, qui in Scripturis quasi principia præsupponuntur (itaque fides non sumitur hic, prout est theologica virtus), in eodem Spiritu, id est virtute ejusdem Spiritus Sancti. Alii datur gratia sanitatum, id est virtus curandi infirmos supernaturaliter, in uno Spiritu, id est a Spiritu Sancto, qui in se ipso unus et simplex est, quamvis in donis sit multiplex. Alii datur operatio virtutum, id est magnorum miraculorum, facultatem naturæ omnino excedentium, ut est suscitatio mortuorum, et statio ac retrocessio solis. Alii prophetia, id est cognitio futurorum contingentium certa. Alii discretio spirituum, id est discreta cognitio seu rectum judicium de iis quæ in animo aliorum versantur, aut ab eis proferuntur, ut Spiritu Sancto illustrante sciat unus secreta cordis alterius, et quo animo quid dicatur. Potest quoque intelligi de gratia discernendi inter spiritum bonum et malum, id est inter angelum et diabolum apparentem, ne fallatur quis a Satana sub specie angeli apparente, seu mala sub specie boni suggerente. Hæc discretio prorsus necessaria est iis quibus revelationes visionesque fiunt, ne seducantur. Alii dantur genera linguarum, id est diversa idiomata, seu facultas utendi diversis loquelis. Alii datur interpretatio sermonum, id est expositio alienorum idiomatum, seu difficilium sensuum, aut prophetalium visionum. Harum gratiarum sufficientiam ponunt doctores, quam et super epistolas Pauli induxi;17 sed nunc brevitati studens, prætermitto.
Hæc autem omnia operatur, id est, cuncta dona prædicta causat in nobis, unus atque idem Spiritus Sanctus, dividens singulis prout vult, id est, unicuique libere donans quantum ei placet. Ex quo constat quod Spiritus Sanctus sit verus Deus, divina et increata auctoritate potestateque agens.
Postremo, quamvis hæc omnia adscribantur Spiritui Sancto, non tamen putandum est quod ab eo dumtaxat donentur, quum opera superbeatissimæ Trinitatis sint indivisa, quoniam trium Personarum est una essentia et una potentia. Sed per appropriationem attribuuntur hæc Spiritui Sancto, quoniam ei appropriantur bonitas, caritas ac liberalitas, ad quas proprie pertinet se communicare, bona conferre, alteri dare.
Footnotes
-
Ps. cxiii, 5, sec. ↩
-
Hebr.; cxxxiv, 16. ↩
-
Matth. vii, 21. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Osee xiii, 9. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Joann. v, 17. ↩
-
De Cœlest. hier. c. VIII. ↩
-
1 Petr. IV, 10. ↩
-
Luc. XIX, 13. ↩
-
Num. XXII, 8 et seq.; ↩
-
Joann. VI, 71, 72. ↩
-
Matth. VII, 22. ↩
-
Rom. I, 20. ↩
-
Luc. xxI, 15. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
Cf. t. XIII, p. 184 B' et s. ↩
Chapter 115 of 243