Skip to the text

Sermo 2

DE CHRISTI CARITATE, PIETATE, COMPASSIONE ET LACRIMATIONE; ET QUALITER CHRISTO IN HIS CONFORMARI DEBEMUS.

IMITATORES Dei estote, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Ephes. v, 1, 2.

Evangelium hodiernum sacris plenissimum est doctrinis et vere saluberrimis documentis. Primo commendatur nobis in eo summa caritas ac pietas Christi. Qui quum appropinquasset civitati in qua sceleratissimi, crudelissimi ac ingratissimi hostes sui fuerunt, a quibus paulo post fuerat morte acerbissima atque turpissima occidendus, non odio, indignatione, impatientia aut iracundia motus est contra eam, hoc est contra præfatos adversarios suos, sed ex ineffabili caritate et pietate condoluit eis tam vehementer, quod prorupit in lacrimas: nec dubium quin in lacrimas copiosas, calidissimas, præcordialissimas. Siquidem quo major fuit ipsius caritas ac pietas seu misericordia, eo præcordialior fuit ejus compassio, et abundantior ploratio. Sicque Christus implevit quod docuit ac præcepit, dicendo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.1

Hoc ergo Christi exemplo docemur, non solum amicis, sed etiam inimicis nostris caritative et pie condolere, subvenire, et pro eorum relevamine ac salute lacrimas fundere: imo dum forefaciunt nobis, magis dolere debemus de eorum culpa quam de injuria propria, de eorum peccato quam de temporali proprio damno, quia eorum animas magis amare tenemur quam exteriora ac temporalia bona, imo plus quam propria corpora et humanos honores. Verumtamen ab hac caritatis et pietatis sinceritate et integritate plurimi nomine tenus christiani nimium distant, qui non solum pro magnis injuriis, imo pro modica parvipensione seu irrisione graviter indignantur, iracundia inflammantur, vindictam inferre appetunt et nituntur. O quam longe sunt isti a Christi imitatione, ab evangelicæ legis observatione, et per consequens a salute! Cogita semper quam enormiter ac frequenter inhonoraveris atque offenderis Dominum Deum tuum, Deum majestatis, dignitatis et gloriæ infinitæ; itemque, quam patienter et longanimiter te toleraverit ac toleret, quam sæpe indulserit, et quam paratus sit semper ignoscere: sicque injurias tibi illatas patienter ac mititer sustinebis, nec ultionem quæres ex ira vel odio, sed si rationabilis causa expostulat, ex caritate et zelo justitiæ.

Præterea, sicut jam tactum est, caritas exigit, et Deus præcipue hoc requirit, ut proximis in tribulatione et angustia, in necessitate et penuria constitutis, cordialiter compatiamur. Propter quod ait Hieronymus: Vult Deus unumquemque alterius angustias sentire ut proprias; et sicut sibi, si in tali tribulatione esset, cuperet subveniri, sic ipse alteri propter Deum studeat suffragari. Imo qui perituro succurrere potest, si non succurrit, occidit; nihil autem sic probat amicum, sicut oneris amici portatio. Idcirco hortatur Ambrosius: Necessitates aliorum quantum possumus adjuvemus, imo interdum plus quam possumus juvare optemus; nihil tam secundum naturam, quam juvare naturæ consortem. Sed, proh dolor! multi sunt qui amplius condolent et flent si proximi in corpore vulnerentur, aut in temporalibus damna notabilia patiantur, quam si in mortalia ruant peccata. In quibus non videtur esse spiritualis dilectio, nec christianæ pietatis compassio, quamvis sit in eis naturalis aut socialis amor et dolor. Ideo loquitur Augustinus: Annon sunt in te viscera christianæ pietatis, ut defleas corpus a quo recessit anima, et non defleas animam a qua recessit Deus, hoc est quæ peccavit mortaliter? Ex iis perpendant parentes an sobolem suam spiritualiter diligant, an de filiorum et familiarum suarum peccatis magis quam de eorum corporalibus incommoditatibus, damnis seu infirmitatibus, contristentur.

Denique, sicut ait Bernardus, Christus legitur sæpe flevisse, nunquam vero risisse. Primo flevit in sua nativitate, quia tunc veraciter frigore affligebatur, statim quum natus fuisset. Secundo flevit in sua circumcisione, in qua magnam sustinuit pœnam;2 tertio, quum appropinquasset civitati Jerusalem, sicut in evangelio legitur hodierno;3 quarto, in Lazari suscitatione; quinto, passione instante, quando ut ait Apostolus, cum clamore valido et lacrimis orationem offerens Patri, exauditus est pro sua reverentia;4 sexto, in ipsa sua acerbissima passione, in qua utique multoties flevit, præsertim in sua flagellatione, spinea coronatione et crucifixione.5 Itaque Christi exemplo, discamus vanitates et levitates, risus et dissolutiones, ludos, jocos, cachinnos vitare, atque salubriter flere, quoniam ipse terribiliter comminatur:6 Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis.7 Dulciter quoque pollicetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

Præterea advertendum et valde pensandum, quod multæ sunt species laudabilis luctus. Prima est, propria peccata ut sunt Dei offensiva deflere. Hujus luctus lacrimæ oriuntur ex interna contritione, suntque effectus pœnitentiæ. De quibus ait Psalmista: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.8 Quanta autem sit vis lacrimarum istarum ad impetrandum indulgentiam peccatorum, imo et gratiæ infusionem, docet

Ambrosius: Lacrimas (inquiens) Petri lego, satisfactionem non lego. Lacrimæ lavant delictum quod voce pudor est dicere; lacrimæ veniam non postulant, sed tamen eam merentur. Tu ergo similiter lacrimis dilue culpam. Imo, sicut testatur Hieronymus: Oratio Deum lenit, lacrima cogit; oratio ungit, lacrima pungit.

Secunda species sancti luctus est, proximorum peccata deflere. Hic luctus venit ex fraterna caritate et pietatis intimæ compassione. Hoc modo homines virtuosi deplorant iniquos quos diligunt, sicut in veteri Testamento multi Sancti fecisse leguntur, quemadmodum Daniel recitat de se ipso: Posui (inquit) faciem meam ad Dominum Deum meum, orare et deprecari eum in jejunio et sacco et cinere.9 Legitur quoque in primo libro Esdræ, quod quum ipse Esdras percepisset peccata populi sui, præ nimio dolore scidit vestimenta sua, corruitque in terram, et flevit uberrime; et dixit: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.10 Quemadmodum enim tenemur proximos diligere sicut nos ipsos, sic caritas exigit ut de eorum culpa tristemur, et de eorum profectu et gratia gratulemur. Verumtamen fletus iste spectat potissimum ad aliorum prælatos et patres ac superiores, ut subditorum et sibi commissorum vitia lugeant, quos tam specialiter diligere, custodire, considerare atque pro posse curare tenentur, quemadmodum Paulus apostolus se fecisse in suis fatetur epistolis.11 Unde et de viro sanctissimo B. Hugone Gratianopolitano legitur præsule, quod dum episcopus factus fuisset, et tam clerum quam populum invenisset incompositissimum, vitiosum, et quoad divini cultus opera prorsus rudissimum, die ac nocte amarissime flevit, et flendo pro illis rogavit: per quod in brevi maximam impetravit gratiam subditis suis. Hujus episcopi vestigia imitentur prælati.

Tertia species boni luctus est, præsentis vitæ ærumnas deflere, ut mereamur liberari ab eis. Sic enim oravit Elias: Tolle, Domine, animam meam. Apostolus quoque dixit: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?12 Verumtamen tribulationes et pœnæ vitæ præsentis sunt æquanimiter tolerandæ, quousque Deus dignetur eis finem imponere.

III Reg. xix, 4.

Quarta species est, ex consideratione passionis Christi pia compassione moveri ac lacrimari, eo quod ipse innocentissimus Agnus Dei tanta pro peccatoribus pertulit. Hinc ait Apostolus:13 Si compatimur, et conregnabimus;14 itemque, Christo confixus sum cruci; et iterum, Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.15

Quinta species est, desiderio æternæ beatitudinis flere, et propter dilationem illius lugere, cum Psalmista dicendo:16 Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est; et rursus, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus;1718 et iterum, Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte. Ex hoc affectu dixit Apostolus:19 Cupio dissolvi et esse cum Christo. Imo, secundum Gregorium, futuram felicitatem nequaquam digne desiderat, qui pro ea quotidie cum lacrimis non exorat.

Sexta species est, desiderio gratiosæ præsentiæ ac consolationis internæ Sponsi cœlestis etiam in hac vita, pie lugere. Sic lugent devoti supernam dulcedinem sæpe experti, et Deo familiariter atque suaviter vacare assueti, dum solitam gratiosæ præsentiæ Dei dulcedinem devotionisque alacritatem sentiunt sibi deesse, dicentes illud Canticorum: Quæsivi illum, et non inveni;20 vocavi, et non respondit mihi.

Septima species est, desiderio spiritualis profectus ac incrementi in omni virtute et gratia, lacrimari. Sic plorat qui imperfectum suum sapienter considerat, et quam vagus sit mente etiam in divino obsequio, pensat; qui divinæ majestatis excellentiam intuetur, atque ob hanc Deo reverenter, pure ac fervide deservire cohærereque nititur. Quod quia ut cupit non implet, cum lacrimis Deum precatur, ut gratiam suam et virtutes in se perficere omni die dignetur, sicut oravit Propheta: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea;21 et iterum, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.22 Istæ lacrimæ sunt salubres et meritoriæ valde.

B Octava species est, ex timore divini judicii ac infernalis supplicii lamentari, quia horrendum est incidere in manus Dei viventis, et in inferno nulla est redemptio.23 Legitur in Vitaspatrum, quod Fratres in eremo miserunt ad abbatem Macarium, deprecantes ut veniret et visitaret eos antequam migraret ad Dominum: alioqui sciret totam multitudinem Fratrum venturam esse ad ipsum. Quumque venisset ad Fratres, dixit: Ploremus, Fratres, ploremus in vita ista, antequam veniamus ubi lacrimæ nostræ comburant corpora nostra. Et fleverunt omnes, et ceciderunt proni in facies suas, dicentes: Ora pro nobis, Pater.

C Nona species est, ex miseriis et tribulationibus proximorum moveri ad fletum. Sic Jeremias deplanxit destructionem civitatis ac templi Jerusalem, interfectionemque Judæorum.

Thren. iv.

Decima species est, ex abundantia spiritualis gaudii flere, præsertim ex quadam serenissima complacentia Domini Dei. Qui fletus præ ceteris divinior dulciorque censetur.

D Postremo, per Jerusalem spiritualiter designatur Ecclesia militans et anima justi. Quemadmodum ergo Christus deflevit vastitatem Jerusalem, ita qui vere christianus est, spiritualem ruinam ac deformationem Ecclesiæ debet merito valde deflere, atque pro ejus reformatione in omnibus affectuosissime quotidie exorare, ut Deus dignetur eam ad pristinum gratiæ decus reducere, et tam in prælatis quam subditis, tam in clero quam vulgo, omnique gradu, statu ac ordine reparare eamdem.24 Similiter, si aliquem justum contingat tentationi succumbere et ad peccata reverti, deflendus est vehementer, et pro ejus reductione indesinenter orandum. Imo tanto cordialius condolendum est peccatoribus, et plorandum ac interpellandum pro eis, quanto plus excæcantur ac indurantur, et quanto minus sciunt sive advertunt cur defleantur. O quam felix est cui datum est ita plorare, atque prætactas fletuum species habere, si tamen usque in finem perseveret in eis cum omni humilitate! Propter quod hortatur Apostolus : Qui stat, videat ne cadat.

Footnotes

  1. Matth. v, 44. ↩

  2. Luc. xix, 41. ↩

  3. Joann. xi, 35. ↩

  4. Hebr. v, 7. ↩

  5. Joann. xix, 1, 2, 18. ↩

  6. Luc. vi, 25. ↩

  7. Matth. v, 5. ↩

  8. Ps. cxviii, 136. ↩

  9. Dan. ix, 3. ↩

  10. 1 Esdr. ix, 3, 5, 6. ↩

  11. Matth. xxii, 39. ↩

  12. Rom. vii, 24. ↩

  13. Rom. viii, 17. ↩

  14. Galat. ii, 19. ↩

  15. Galat. vi, 17. ↩

  16. Ps. cxix, 5. ↩

  17. Ibid. 4. ↩

  18. Ps. xli, 2. ↩

  19. Philipp. i, 23. ↩

  20. Cant. v, 6. ↩

  21. Ps. XVI, 5. ↩

  22. Ps. cxviii, 133. ↩

  23. Hebr. x, 31. ↩

  24. Luc. xix, 41. ↩

Chapter 118 of 243