Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE CARITATE, MISERICORDIA ET LIBERALITATE DEI AD HOMINES; DE INSUFFICIENTIA QUOQUE DEFECTUOSITATEQUE HOMINUM.

OMNIA operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. I Cor. xii, 11.

Meliores et subtiliores philosophi protestati sunt, quod absque indesinenti conservatione omnipotentis Creatoris, nulla possit creatura ad momentum subsistere; quod item sine virtute et influentia primæ causæ, nulla valeat causa secunda quidpiam operari, in tantum quod omnis secundarum effectus causarum, magis sit adscribendus causæ primæ, quæ Deus est, quam cuicumque causæ secundæ. Proportionabiliter dicunt sancti theologi, quod rationalis creatura nil queat meritorie agere, cogitare, appetere, loqui, efficere absque habitualibus donis Spiritus Sancti, quæ sunt gratia gratum faciens, caritas ac ceteræ virtutes infusæ, septemque dona, et absque actuali motione Spiritus Sancti, ita quod ad agendum meritorie indigemus utroque isto supernaturali juvamine. Propter quod loquitur Isaias Deo: Omnia opera nostra operatus es in nobis.1 Et Apostolus: Fiduciam (inquit) talem habemus ad Deum, quod non simus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est;2 itemque, Deus est (ait) qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate, id est ex sua benevolentissima atque piissima voluntate, non originaliter propter merita nostra.3

Ecce ex verbis istis, si tamen advertere volumus, copiosissime ac saluberrime informamur: primo, ut salutari notitia agnoscamus nos ipsos, videlicet quam pauperrimi, defectuosissimi, indigentissimi sumus; secundo, ut ex hoc in infinitum humiliemus et parvi pendamus nos ipsos; tertio, ut inæstimabilem caritatem, misericordiam, munificentiam Dei ad nos et in nobis recognoscamus, miremur, diligamus ac veneremur; quarto, ut omne bonum Deo grata ac humili mente attribuamus, nec unquam inaniter gloriemur, etiamsi sciremus ex revelatione certissima nos esse in gratia. Est namque a Spiritu Sancto omne bonum quod agimus, ejusque dono contingit ut mala vitemus. Ab ipso est gratia præveniens et subsequens, boni inceptio, continuatio, consummatio, tentationum victoria et omnis devotio vera. Ideo Augustinus oravit: Sanctum opus semper, o Spiritus Sancte, in me spira ut cogitem, move ut faciam, accende ut te diligam, confirma me ut te teneam, custodi me ne te perdam. Et Bernardus: Paracletus Spiritus Sanctus dat pignus salutis, robur vitæ, scientiæ lumen. Dat pignus salutis, ut ipse Spiritus Sanctus testimonium reddat spiritui tuo quod filius Dei sis;4 dat robur vitæ, ut quod per naturam tibi est impossibile, per gratiam ejus non solum possibile, sed etiam facile fiat; dat lumen scientiæ, ut quidquid boni in te noveris, ei attribuas a quo omne bonum est.5 In tribus istis Spiritus Sanctus docebit te omnia quæ pertinent ad salutem.

Quinto, ex prædictis instruimur semper ad Deum confugere, in ipso solo tota mente confidere, semper humiliter loqui, nunquam præsumere, nunquam nos ipsos jactare, nec alios insipienter despicere, neque nos illis incaute præferre, Dei quoque auxilium jugiter implorare, dicentes: Cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis; adjuva nos, Deus salutaris noster, etc.6 Ecce in his debet indesinenter esse occupatio nostra, Deum laudare, extollere, admirari, diligere, dona ejus pensare, et omnium fonti bonorum totis præcordiis regratiari, nos ipsos despicere, humiliare, accusare, corrigere, Deo inhærere, ad complacendum ei indefesse studere, ut sic tota conversatio nostra sit vere in cœlis, vere spiritualis, divina et fructuosa, atque per hoc ipso nomine monachi simus condigni:7 quia ut Climacus loquitur, Monachus est qui ea quæ Dei sunt cogitat, loquitur, operatur, Christo unitus omni loco et tempore. Qui iterum sermocinatur: Monachus est incessabile lumen in oculo cordis; monachus est abyssus humilitatis, omnem spiritum extraneum et superbum ex toto præcipitans et suffocans; monachus proprie est non elatus oculus, humilis animæ intuitus, et immotus corporis sensus; monachus est qui impugnatores seu tentatores instar bestiarum advocat, et irritat quum fugiunt ab eo; monachus est incessabilis excessus et tristitia vitæ; monachus est qui ita afficitur et qualificatur virtutibus, sicut alius concupiscentiis et delectationibus vitiosis.

Ecce cui ista conveniunt, hic vere religiosus, hic perfecte est monachus. Et si nondum tales consistimus, tales fieri indesinenter conemur, proficere non cessantes: quia ut sancti Patres fatentur, verus religiosus debet esse neglector et contemptor carnalis quietis et repausationis seu otiositatis, appetitor laboris, patiens abjectionis, honoris impatiens voluptatisque fugax, pauper in pecunia, dives in conscientia, erectus ad merita, superbus contra peccata. Verum, ut asserit Hugo de S. Victore, sunt quidam religiosi mente vagi, oculis attoniti, moribus dissoluti, plana parietum inspicientes; aliud cantant, aliud cogitant; corpore sunt in choro, mente in foro; nunc intus, nunc foris discurrunt; psalmodiæ verba proferunt, sed sensum non advertunt. Sunt et alii voce inanes, qui vocis modulatione gloriantur, et alios aspernantur; qui elatione tumentes, aliud cantant quam libri habeant. Et quanta est levitas vocis, tanta forsan et instabilitas mentis. Cantant forsan magis ut placeant populo, quam Deo. Ecce quanta est inter verum et vanum religiosum distantia.

Deinceps in præsenti epistola docet Apostolus, quam pulchre et gratiose Deus sapiens atque omnipotens militantem decoravit Ecclesiam diversitate donorum gratiæ gratis datæ, et officiorum ac operationum. Contemplemur itaque quam copiosa gratiarum charismata, quantam sapientiam, scientiam, eloquentiam, quantam miraculorum eminentiam, quantam contra adversarias potestates potentiam, quam admirandam perfectionem virtutum, sublimitatem contemplationum, quam supernaturalem totius sanctitatis munditiam, quam cœlestem et angelicam vitam contulerit Deus sublimis et benedictus sanctis patribus nostris beatis Apostolis et apostolicis viris, gloriosissimis anachoretis et eremitis, ac religionum fundatoribus præelectis: atque ex his immensam Dei bonitatem, sapientiam, omnipotentiam admiremur, laudemus ac honoremus, et quanta sit christianæ fidei certitudo pensemus; sanctorumque Patrum comparatione nos ipsos profundissime humiliemus, et nihilo minus ad imitationem eorum efficaciorem accendamur ac animemur. Nempe et ipsi homines erant similes nobis mortales, nec abbreviata est Domini manus.8 Imo, quo nunc pauciora nobis præbentur a viventibus sanctitatis exempla, eo plus virtuosum meritoriumque consistit, si quis nunc sancte et irreprehensibiliter conversetur. Magnum enim est valde inter pusillos, infirmos, remissos, perfecte, sancte ac fervide vivere. Hinc Climacus cohortatur: Exquirere nosmetipsos et examinare et dijudicare per comparationem ad Patres et luminaria qui fuerunt ante nos non cessemus; et tunc inveniemus nos ipsos diligentis et dignæ conversationis nondum calcasse vestigium, nondum incepisse exordium, sed adhuc in sæculari institutione ac consistentia esse.

Hoc quoque sciendum, quod gratia discretionis spirituum religiosis valde sit necessaria, ne a Satana se in angelum lucis transfigurante, aut etiam in Christi aut alicujus Sanctorum persona apparente, fallamur.9 Unde rursus Climacus contestatur: Quando locum in suis operariis dæmon capit, tunc eis per somnia aut etiam in visione manifeste in figura cujuscumque angeli sancti vel martyris apparens, mysteriorum revelationem aut dona charismatum tradit, ut seducti miserabiles a sensibus excidant. Denique sanctus pater Antonius inter apparitionem angeli seu spiritus boni et mali ita distinxit, quod quamvis ex apparitione angeli boni, timor in principio incutiatur videnti, mox tamen spiritus seu angelus bonus videntem confortat, consolatur, tranquillat; dæmone autem in specie angeli apparente, timor incussus perseverat, et mentis confusio ac perturbatio non protinus tollitur, sed augetur. Idcirco, secundum doctores, si quis dæmonem in persona Christi sibi apparentem, seque adorari jubentem, adoret, non excusatur a culpa, quia incaute agit. Non enim mox credendum est apparenti spiritui; sed is cui apparet, se primo debet ad Deum convertere, et ipsum orare ut sibi inspirare dignetur quod verum est: et tunc benignissimus Deus hominem in tali periculo non relinquet. Cui honor et gloria æternalis.

Footnotes

  1. Is. xxvi, 12. ↩

  2. II Cor. iii, 4, 5. ↩

  3. Philipp. ii, 13. ↩

  4. Rom. viii, 16. ↩

  5. Jacob. i, 17. ↩

  6. Ps. LXXVIII, 8, 9. ↩

  7. Philipp. III, 20. ↩

  8. Is. LIX, 1. ↩

  9. II Cor. xi, 14. ↩

Chapter 120 of 243