Skip to the text

Sermo 1

DE FIDEI CHRISTIANÆ FIRMITATE, QUÆ NON RATIONI HUMANÆ, SED SUPERNATURALI OPERATIONI INNITITUR; DEQUE MAHOMETICI ERRORIS VANITATE.

SINE fide impossibile est placere Deo. Hebr. xi, 6.

Sanctus Apostolus in hodierna epistola innuit, fidem christianam non inniti rationi humanæ, sed supernaturali operationi divinæ, quæ a Deo tanquam sigillum applicatur legis evangelicæ documentis, in testificationem quod a Deo sint documenta hæc ipsa.1 Quemadmodum enim fides est de supernaturalibus veritatibus, quæ humana nequeunt ratione probari; ita per supernaturalia argumenta, utpote Prophetarum oracula ac divinæ potestatis miracula, est probata. Ideo assentire iis quæ sunt fidei, non est levitatis, quamvis sint incomprehensibilia, quum sint divinitus copiosissime approbata. Hinc teste Apostolo, « Sine fide impossibile est » viatorem, hoc est hominem in hac vita, quæ via est ad futuram vitam, « Deo placere ».

Denique de hac re S. Thomas in Summa contra gentiles, libri primi capitulo sexto, valde notabiliter scribit, dicendo: Veritati supernaturali, cui humana ratio non præbet experimentum, fidem adhibentes non leviter credunt. Hæc enim sapientiæ divinæ secreta (puta credenda), æterna et increata Sapientia omnia plenissime sciens, dignata est hominibus revelare: quæ etiam sui præsentiam, et suæ doctrinæ ac inspirationis veritatem convenientibus argumentis ostendit, dum ad confirmandum ea quæ naturalem rationem excedunt, opera visibiliter demonstravit et fecit quæ totius naturæ superant facultatem, utpote in mirabili curatione languorum, in suscitatione mortuorum, in cœlestium corporum immutatione, et, quod mirabilius est, in humanarum mentium inspiratione, ita ut idiotæ et simplices dono Spiritus Sancti repleti, summam sapientiam atque facundiam in instanti consequerentur. Quibus inspectis, non armorum violentia, non carnalium voluptatum promissione, et, quod mirabilissimum est, inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba hominum non solum simplicium, sed et sapientissimorum virorum, ad christianam fidem convolavit, in qua omnem humanum intellectum excedentia prædicantur, voluptates carnis cohibentur, et omnia quæ in mundo sunt contemni docentur. Quibus animas mortalium consentire, maximum miraculorum est, et manifestum divinæ inspirationis opus atque indicium, ut contemptis visibilibus sola invisibilia cupiantur. Præterea, hoc non subito neque casu factum esse, sed ex divina dispositione, hinc innotescit quod Deus hoc se esse facturum multis Prophetarum prædixit oraculis, quorum libri apud nos in veneratione habentur. Hæc autem tam admiranda mundi ad christianam fidem conversio, certissimum exstat indicium præteritorum signorum, ita ut ea iterari necesse non sit, quum in suo effectu reluceant evidenter. Esset enim omnibus signis mirabilius, si ad credendum tam incomprehensibilia, ad operandum tam difficilia, ad sperandum tam alta, mundus absque mirabilibus signis fuisset inductus a simplicibus ignobilibusque hominibus, quamvis non cesset Deus, etiam temporibus nostris, ad fidei confirmationem, per Sanctos suos miracula operari.

Porro, ii qui sectas errorum introduxerunt, via incesserunt contraria, ut patet in Mahometo, qui carnalium voluptatum promissis, ad quarum desideria carnalis movet concupiscentia, populos sibi attraxit; præcepta etiam tradidit promissis suis conformia, carnali relaxans voluptati habenas, in quibus in promptu est a carnalibus hominibus obediri. Insuper documenta veritatis non attulit, nisi quæ a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio possunt cognosci: quin potius vera quæ docuit, fabulis falsissimisque doctrinis immiscuit. Signa quoque non adhibuit supernaturaliter facta, quibus solis divinæ inspirationi et supernaturali veritati sufficiens testimonium adhibetur, dum operatio visibilis quæ non potest esse nisi divina, ostendit veritatis doctorem divinitus inspiratum; sed dixit se in armorum potentia esse missum: quod genus signorum nec latronibus neque tyrannis deest. Ei quoque non aliqui sapientes in rebus divinis atque humanis exercitati, a principio crediderunt, sed homines bestiales in desertis morantes, totius divinæ doctrinæ prorsus ignari, per quorum multitudinem, armorum violentia, alios ad suam legem acceptandam coegit. Præterea, nulla præcedentium Prophetarum oracula seu vaticinia ei testimonium perhibent: quin potius quasi omnia veteris novique Testamenti documenta et scripta, fabulosa narratione depravat, ut patet legem ipsius inspicienti. Unde astute libros veteris ac novi Testamenti suis sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur, suaque falsitas deprehenderetur. Ideo qui ejus dictis fidem adhibent, leviter credunt. — Hæc Thomas loco præallegato. Et ista sint dicta pro eo quod ait in epistola hodierna Apostolus: Qua ratione prædicaverim vobis, si retinetis.2

Amplius, juxta doctrinam Apostoli, per evangelicam doctrinam stamus, quoniam hæc doctrina docet ac jubet nos carnalia et terrena despicere, atque ad supernorum et æternorum amorem mentem erigere, dicente Apostolo:3 Quæ sursum sunt quærite, non quæ super terram. Unde et Christus: Nolite (inquit) thesaurizare super terram;4 thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo: ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Insuper ex epistola ista docemur nos ipsos in omnibus profundissime humiliare, eo quod talis ac tantus Apostolus, scilicet Paulus, qui omnibus plus laboravit, et usque ad tertium cœlum fuerat raptus, atque tam copiosissimum in Ecclesia fecit fructum, vocat se minimum Apostolorum et indignum vocari apostolum.567 Tanti ergo exemplo Apostoli, inspiciamus peccata nostra præterita, et defectuositates vilitatesque nostras, ac culpas quotidianas, ex quorum consideratione humiliemus ac vilipendamus nos jugiter ac profunde, bona vero, si qua forsitan habemus, Deo grata ac humili mente attribuamus, cum Apostolo profitentes: Gratia Dei sum id quod sum.

Sed contra præinducta objici potest:8 Si enim Paulus fuit indignus vocari apostolus, ergo male egit vocando se apostolum in multis epistolarum suarum locis.91011 Insuper Apostoli pares fuerunt in ecclesiastica potestate, Petro excepto, qui fuit eorum prælatus et princeps : ergo Paulus non exstitit minimus inter eos. Imo Leo Papa affirmat, quod de Petro et Paulo nihil debemus sentire diversum. Glossa etiam ait, quod Paulus restitit Petro in faciem ut par.12 Postremo, Paulus secundum veritatem dignus et valde dignus fuit vocari apostolus, secundum quod alibi loquitur : Nihil minus feci ab iis qui sunt supra modum Apostoli.13 Ergo non dixit veraciter : Non sum dignus vocari apostolus. Et respondendum, quod ad verificationem orationum ex humilitate prolatarum, sufficit quod secundum aliquam piam considerationem possint salvari. Sicque Paulus vocat se minimum Apostolorum et indignum vocari apostolum, per respectum ad præcedentia sua demerita, et quia vocatione fuit posterior; sed quantum ad merita sua ex Dei gratia sibi concessa, fuit dignus valde dici apostolus : et quantum ad ea, non debemus Petrum ipsi præferre.

Legitur quod S. Bernardus habuit quemdam monachum qui gravem habuit tentationem circa veritatem Sacramenti altaris, in tantum quod tandem non credidit in sacramento Eucharistiæ Christum veraciter esse. Unde quando conventus monachorum solenniter communicavit, occulte subtraxit se, nec communicavit cum aliis. Quod quum diu fecisset, aliqui monachorum consideraverunt hoc ipsum, interrogaveruntque Fratrem illum cur ita egisset. Qui videns se non posse latere, veritatem aperuit eis, dicens se non credere quod Christus esset in Sacramento : quod monachi statim retulerunt S. Bernardo. Qui Fratrem illum vocavit ad se, atque de fidei veritate diligenter eum instruxit; sed ille non acquievit, imo asseruit se nunquam credere posse quod in Sacramento esset Christus veraciter, ideoque certum se esse quod æternaliter esset damnandus. Quo audito, beatissimus atque piissimus pater Bernardus dixit : Quid? damnabitur monachus meus? Absit hoc in æternum. Itaque S. Bernardus oravit pro monacho illo; et tempore alio, quando Fratres communicaverunt, præcepit monacho illi, dicens : Jubeo te in virtute obedientiæ ut in mea fide vadas cum aliis, et Sacramentum accipias. Frater igitur ille repugnare non audens, obedivit. Et statim Sacramento accepto, ab omni tentatione diaboli ac perfidia sensit se liberatum, egitque gratias magnas Deo altissimo et sancto abbati suo B. Bernardo; atque de cetero devotus fuit integerque in fide.

Footnotes

  1. I Cor. xv, 1 et seq. ↩

  2. I Cor. xv, 2. ↩

  3. Coloss. III, 1, 2. ↩

  4. Matth. VI, 19-21. ↩

  5. I Cor. XV, 9. ↩

  6. II Cor. XII, 2. ↩

  7. I Cor. XV, 10. ↩

  8. Ibid. 10. ↩

  9. Galat. I, 1; ↩

  10. I Cor. I, 1; ↩

  11. Rom. I, 1; ↩

  12. Galat. II, 11. ↩

  13. II Cor. XII, 11. ↩

Chapter 124 of 243