Sermo 5
DE QUADAM MIRABILI ET OCCULTA SUPERBIÆ SPECIE.
PHARISÆUS stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum. Luc. XVIII, 11.
Mirum videtur cur iste Pharisæus divinitus reprobetur: primo, quoniam secundum legem Moysis vixit, imo et amplius quam lex jussit peregit, bis in omni hebdomada jejunando, quod non erat præceptum in lege; secundo, quia de bonis quæ egit gratias retulit Deo. Cur ergo superbus? Si dicatur quod ideo quia se prætulit aliis, aut publicanum contempsit, neutrum horum videtur posse salvari. Quum enim dicat Apostolus, Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis;1 constat licitum esse ut is qui præ ceteris excellentiora gratiarum charismata se noscit sortitum, se præferat illis. Nam et anima Christi quamvis omni creatura fuerit humilior, tamen a suæ creationis principio certissime novit omni rationali intellectualique creatura se quasi incomparabiliter eminentiorem, et cunctis se prætulit, id est, digniorem verissime reputavit. Paulus quoque de se aliisque loquens Apostolis, Nos (inquit) primitias Spiritus habentes:2 ergo se et coapostolos prætulit aliis in sanctitate et gratia. Sed et David primo Paralipomenon loquitur Deo: Fecisti me spectabilem præ omnibus hominibus.3 Denique peccator in quantum hujusmodi, contemptibilis est, et juste a justo contemnitur, juxta illud Psalmistæ: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.4
Et respondendum, quod Pharisæus iste multipliciter fuit culpabilis ac superbus. Primo, quia de se ipso judicavit incaute. Nam dato quod ante fuisset justus, non tamen certitudinaliter scivit se habere caritatem et gratiam: idcirco non debuit cum tanta assertione justum et virtuosum se reputare. Quod tamen agendo, fecit contra id quod in Ecclesiastico scriptum est: Non te justifices ante Deum. Secundo, quia de proximo suo, videlicet publicano, temerarie judicavit.5 Quum enim ignoraret quid Deus in interioribus publicani operaretur, judicavit eum adhuc in veteribus vitiis perdurantem, qui vere et valde tactus, compunctus, inflammatus et illuminatus fuit a Deo, qui potest hoc totum in quolibet peccatore quantumlibet impio, quum sibi placuerit, operari. Tertio, quoniam de ipsa sua gratiarum actione intumuit, et laudem quæsivit humanam. Quarto, quoniam gratiarum actio sua non fuit vera gratiarum actio, utpote ex virtute latriæ prodiens, sed potius vana sui ipsius proditio sive jactatio, ex detestabili sui complacentia nascens. Quinto, quia quod aliis se prætulit, non ex vera sapientia aut prudentia, sed ex inconsideratione et ignorantia venit. Non enim consideravit se ipsum nec alios nisi secundum unum respectum, videlicet se quantum ad bona quæ egit, et alios quoad mala quæ fuerant operati. Debuit autem se considerare ac alios etiam secundum alios diversos respectus, ut infra tangetur. Hinc Climacus loquitur: Ex gratiarum actione frequentius hæc passio, puta superbia, paululum accipere diligit, id est, aliquid incitamenti sumit. Irreverenter enim sine rubore ex proœmiis, hoc est a principio, negare
A Deum, id est adjutorium gratiæ Dei, non suggeret. Vidi ore gratiarum actiones referentem, et ex propria prudentia se ipsum extollentem ac magnificantem. Testatur hoc Pharisæus ille ironice dicens: O Deus, gratias ago tibi. Hæc Climacus.
Præterea, ut in homilia loquitur Augustinus, species hujus superbiæ potest etiam subrepere et accidere homini justo et bonæ spei viro. Quocirca sciendum, quod quum superbia sit quidam tumor atque elatio animi, se ipsum ultra terminum sibi præfixum efferentis et magnificantis, constat quod superbia oriatur ex consideratione seu apprehensione alicujus boni seu eminentiæ sibi inexsistentis aut convenientis vere aut æstimative. Ideo prout diversa sunt hominis bona, multiplex invenitur superbia. Sunt enim bona fortunæ, sunt bona Ecclesiæ, sunt bona naturæ, sunt et bona gratiæ. Bona fortunæ sunt possessiones terrenæ; bona autem Ecclesiæ dici possunt vel ecclesiastici reditus, vel ecclesiasticæ dignitates; bona vero naturæ sunt naturalia dona, ut pulchritudo, eloquentia, ingeniositas, bonitas complexionis atque ingenitæ indolis. Itaque de bonis fortunæ, hoc est divitiis, aut ecclesiasticis reditibus, superbire, est quasi carnalis et grossa superbia, sæculares et novellos ac pusillos tentans religiosos. Qui etiam de eminentia naturalium solent superbire donorum: nam et quidam religiosi inveniuntur tam imperfecti, ut de vocis sonoritate, de promptitudine legendi, cantandi, loquendi, superbiant atque inaniter glorientur, et Fratres in talibus defectuosos despiciant. Quidam demum de acquisita sua intumescunt scientia: quorum puerilitas et imperfectio magna est valde. Porro alia est spiritualis subtiliorque superbia, qua quis de eminentia bonorum gratiæ, utpote virtutum et meritorum, inflatur, vel quasi a se ipso habeat ea, vel quoniam putat ea sibi inesse quum aliter sit, vel æstimat ea sibi in abundantia ampliori inesse quam insint, et sic temerarie præfert se aliis, aut non ex sola misericordia Dei, sed ex propria quoque industria et labore ac merito sentit sibi ea esse collata, seu ea esse se adeptum.
Contra omnes istas superbias sunt generalia quædam remedia. Primum est, quod ait Apostolus:6 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Secundum est, consideratio propriarum iniquitatum, vilitatum, defectuositatum, immunditiarum in anima et corpore, et miseriarum vitæ præsentis. Tertium est, considerare quod diabolus est rex super omnes filios superbiæ:7 ideo qui abhorret esse et dici servus filiusque diaboli, detestetur superbiam. Quartum est, considerare quod superbia est diabolicum vitium, primum peccatum, et omnium vitiorum origo, regina et mater. Quintum est, quod superbia specialissime displicet Deo, et sæpissime ac districtissime prohibetur ab eo. Sextum, quod Christus in omnibus summe fugit, vitavit et reprobavit superbiam, et amplexatus est humilitatem. Septimum, quod superbia facit hominem Dei inimicum, et ei rebellem atque sacrilegum, et summe ingratum. Deus enim superbis resistit;8 et soli Deo debentur honor et gloria, quos sibi usurpat superbus.910 Ea quoque quæ Deus ex sua infinita bonitate, caritate, misericordia, munificentia dedit, superbus sibi ipsi adscribit, aut eis abutitur; nec de eis Deum, sed se ipsum glorificare conatur. Octavum, quia per superbiam homo sibi gravissimam damnationem mercatur. Sunt autem et alia multa contra superbiam tam odibilem et enormem remedia, utpote: consideratio districti judicii Dei, qui cui plus dedit, plus ab eo requiret;11 consideratio quoque propriæ obligationis, quia quanto plura et majora quis a Deo sortitus est dona, tanto amplius est adstrictus ut sit Deo gratus ac subditus.
Denique, contra spiritualem superbiam, quæ ferventiores et eminentiores solet amplius impugnare, sunt præter prætacta adhuc specialia multa remedia. Primum, quia incerti sumus an amore an odio digni simus. Secundum, quia etsi probabiliter agnoscamus nos esse in caritate et gratia, prorsus tamen nescimus an finaliter Deo placebimus et in gratia finiemus.12 Tertium, quia de proximis ignoramus quales sint in prædestinatione divina. Quartum, quia et quid nunc agatur in eis nescimus, et qui nunc pessimus esse videtur, subito potest compungi, et Deo agente optimus fieri. Quintum, quod homo non est bonus judex in propria causa, et multipliciter ac facillime potest errare, de aliis judicando. Sextum, quia etsi homo aliunde bonus exsisteret, tamen sola superbia destruit omnia, si comitetur. Septimum, quoniam fatuum est extollere semetipsum de bonis virtutum, quum omnium virtuosorum actuum sit humilitas fundamentum: idcirco superbus nondum ad fundamentum virtutum venisse probatur. Octavum, quoniam quanto dona supernaturalia gratiæ magis excedunt vires animæ naturales, tanto indecentius, injustius et insipientius est superbire de eis.
Nonum, quod et solum omnem elationem evellere et omnem humilitatem inserere exstat idoneum, est quod ipsemet Dominus et Salvator, Christus Unigenitus Dei, in Evangelio loquitur: Quum feceritis (inquiens) omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.13 Quomodo ergo potes te alteri in gratiæ donis præferre, qui nescis an exsistas in gratia, an finaliter sis salvandus, an alter sit magis prædestinatus quam tu? Quomodo judicas te esse in gratia magnum et excellentem, ac aliis præfulgentem, qui ignoras an vel minimum de gratia habeas, et quæ bona in aliis latent? Si itaque omnia jam prætacta profunde ac rite consideraverimus, erimus vere valdeque humiles, defectuosi, viles et contemptibiles in oculis propriis, omnem detestantes superbiam, quæ præ cunctis mundi hominibus indecentissima est omni homini religioso.
Quæ quam abominabilis sit, et quanta pariat mala, Climacus pandens, ait: Superbia est negatio Dei, inventio dæmonum, despectio hominum, condemnationis et temerarii judicii mater, laudum proles, infructificationis argumentum, effugatio adjutorii Dei, ecstasis et amentiæ præcursatrix, ruinarum conciliatrix, defectionis occasio, furoris fons, hypocrisis porta, dæmonum firmamentum, vitiorum custos, inviscerositatis adductrix, compassionis ignorantia, rationis avarus positor et exquisitor, exactor crudelis et inhumanus, luctator Deo contrarius, blasphemiæ radix. Initium superbiæ, est finis vanæ gloriæ; medium vero superbiæ, est contemptus proximorum, et propriorum laborum ac dolorum inverecunda propalatio, propriæ laudis amor cordialis, redargutionisque odium; finis vero, negatio adjutorii Dei, mos dæmoniacus. Altum sapiens monachus contradicit vehementer; humile autem sapiens monachus contradicere nescit. Dedignatur cypressus pergere super terram, et arrogans monachus et corde superbus dedignatur obedientiam possidere. Vir altus corde desiderat principari. Superbis Deus resistit:14 quis ergo eorum poterit misereri? Immundus est coram Deo omnis arrogans corde: et quis de cetero eos mundare valebit? Hæc Climacus.
Discamus ergo a Christo, quia mitis est et humilis corde, omnem odientes superbiam in cogitatione et affectione, in verbo atque silentio, in omissione et commissione, in incessu, vestitu, omnique apparatu:15 quoniam qui tenuerit superbiam, induetur maledictis, id est peccatis, per quæ merebitur maledici æternaliterque damnari a Judice summo, Deo sublimi, justo et benedicto.
Footnotes
Chapter 129 of 243