Skip to the text

Enarratio in epistolam

NOTUM VOBIS FACIO EVANGELIUM QUOD PRÆDICAVI, ETC. I Cor. XV, 1-10.

A POSTOLUS in præsenti epistola, de Christi resurrectione, de Evangelii proprietate, atque de sui ipsius modicitate pertractat. Notum vobis facio, id est, ad memoriam revoco, clariusque expono, Evangelium quod prædicavi vobis, id est evangelicam doctrinam, seu bonam de Christo nuntiationem, quod et accepistis, id est, firmiter credidistis, in quo et statis, id est, perseveratis stabiliter, et mentem ad Deum elevatam habetis, per quod et salvamini, id est, salutem acquiritis, credendo et evangelicæ legis præceptis obediendo: quia per fidem et operationem virtuosam evadit homo damnationem perpetuam, atque æternam meretur nunc et post hanc vitam acquirit salutem. Et hoc constat esse verum, qua ratione prædicaverim vobis, si retinetis. Ordo verborum est: «si retinetis», id est, in memoria habetis, «qua ratione», id est quo fine, qua spe, quo argumento, «prædicaverim vobis» Evangelium Christi. Prædicavi enim illud vobis ad hunc finem et propter hanc spem, ut adipiscamini felicitatem æternam. Argumentum quoque quo probavit Apostolus veritatem evangelicæ prædicationis, non fuit ratiocinatio humana, sed miraculorum ostensio, qua Deus testimonium perhibuit veritati. Unde et alibi: Prædicatio (inquit) mea non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione signorum.1 De quibus in Actibus legitur: Virtutes non modicas fecit Deus per manus Pauli, ita ut super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria vel semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.2 Denique hæc retinetis, et per Evangelium salvamini, nisi frustra, id est si non inaniter, credidistis evangelicæ prædicationi.

Tradidi enim, id est prædicavi, vobis in primis, id est inter præcipua sub fide cadentia, quod et accepi, id est, Deo revelante cognovi. Et quid sit illud, subjungitur: quoniam, id est quod, Christus mortuus est pro peccatis nostris, hoc est, pro expiatione vitiorum generis humani est crucifixus:3 juxta illud Apocalypsis, Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; secundum Scripturas Prophetarum, qui hoc prænuntiaverunt, et Apostolorum ac Evangelistarum, qui hoc impletum esse scripserunt. Unde in Isaia scriptum est: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attributus est propter scelera nostra.4 In Threnis quoque loquitur Jeremias: Christus Dominus captus est in peccatis nostris.5 Et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. De sepultura equidem Christi Isaias prædixit:6 Erit sepulcrum ejus gloriosum; itemque, Dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua.7 De resurrectione quoque Christi apud Osee prædictum est: Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos.8 Sophonias quoque ait:9 Exspecta me, dicit

Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum.

Et quia visus est Cephæ, id est, Petro apparuit, cui Christus prædixit: Tu vocaberis Cephas. Et quamvis locus et hora hujus apparitionis non cognoscantur certive, creditur tamen facta quando Petrus et Joannes a monumento redierunt separatim, in crepusculo diei resurrectionis dominicæ, quando Petrus abiit secum mirans. Et post hæc visus est undecim, id est, undecim Apostolis apparuit in conclavi, in octava resurrectionis suæ, Thoma præsente, ut apud Joannem fertur. Apparuit quoque undecim Apostolis in Galilæa, ut Matthæus habet. In die autem resurrectionis suæ Christus apparuit decem Apostolis, Thoma absente, ut scribit Joannes. Et recte nunc dicitur, Visus est « undecim », quoniam tempore hujus apparitionis nondum substitutus fuit Matthias pro traditore. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent, id est, corporaliter vivunt, usque adhuc, quia tempore quo Paulus hæc scripsit, vixerunt; quidam autem dormierunt, id est, morte sopiti sunt, tandem resurrecturi. De hac visione nullus Evangelistarum quid scripsit. Aliqui tamen opinantur apparitionem hanc factam in Galilæa, ubi et quando apparuit undecim discipulis, ita quod tunc non solum apparuit undecim illis, sed et quingentis istis discipulis: quod incertum videtur. Deinde visus est

Jacobo Minori, fratri Simonis et Judæ, qui vovit se non comesturum quousque Filius hominis a morte resurgeret: idcirco in die Paschæ Christus ei seorsum apparuit. Sicque, quod dicitur nunc, « deinde », non denotat ordinem apparitionis determinate, quoniam apparitio ista fuit ante duas præfatas. Aliqui tamen dicunt, quod præter istam, Christus post prædictas apparitiones adhuc semel apparuit Jacobo huic seorsum. De apparitione autem Jacobo facta nullus Evangelistarum conscripsit. Deinde visus est Apostolis omnibus in die ascensionis. Tunc enim Christus bis apparuit: primo, undecim Apostolis recumbentibus, ut dicit Marcus;10 deinde, eisdem et aliis multis in monte Oliveti, quando ascendit, ut dicitur in Actibus.11 Et inter illos creditur fuisse Matthias, qui inter Ascensionem et Pentecosten in apostolum est promotus.

Novissime autem omnium prædictorum, puta post ascensionem atque Paracleti missionem, tanquam abortivo, visus est et mihi. Hoc fuit quando Paulus transivit

Damascum ad persequendum Christianos: tunc enim Christus in via sibi apparuit, ut in Actibus describitur. Porro abortivum vocatur fetus extra congruum tempus nascens, aut cum violentia exiens, sive ad debitam non perveniens quantitatem. Sicque propter tria comparat se Apostolus abortivo. Primo, quoniam ante missionem Spiritus Sancti alii Apostoli spiritualiter sunt renati seu baptizati a Christo, ipse postmodum ab Anania, ut in Actibus habetur.12 Secundo, quia cum quadam coactione conversus est, scilicet per terrores et minas, Christo ad eum dicente:13 Quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare.14 Tertio, quoniam aliis Apostolis minor fuit, respectu vitæ suæ præteritæ, in qua blasphemus fuit, contumeliosus et persecutor Ecclesiæ, sicut ad Timotheum scribens testatur ac deflet.15 Ideo subdit: Ego enim sum minimus Apostolorum: non simpliciter, sed quantum ad aliqua, quia ultimo ad apostolatum vocatus. Juxta quem modum Jacobus Alphæi

(de quo prædictum est) vocatus est Jacobus Minor, respectu Jacobi filii Zebedæi, non sanctitate aut dignitate, sed quia vocatione posterior.16 Paulus tamen vocat se ideo minimum Apostolorum, quia persecutus fuit Ecclesiam Dei. Idcirco subjungit: Qui non sum dignus vocari apostolus, habendo respectum ad demerita præcedentia, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Nam viros et mulieres in Christum credentes cepit, ligavit, incarceravit, atque occidi procuravit, sicut in Actibus Apostolorum multoties tangitur:17 quod nullus aliorum fecit Apostolorum.

Gratia autem Dei sum id quod sum, id est, non meis meritis, sed per misericordiam Dei (quæ vocatur interdum gratia increata seu gratia gratians, sicut Deus dicitur natura naturans), et item per gratiam Dei creatam infusam, tam gratum facientem, quam gratis datam, sum jam Christi minister, vir sanctus, a divina caritate inseparabilis, atque apostolus, non utique minimus, sed sapientia, fervore, labore magnificus. Et gratia ejus in me vacua, id est infructuosa, non fuit, sed fecundissima valde: quia plus omnibus divisim acceptis laboravit Apostolis;18 plura etiam scripsit quam aliquis aliorum, et plura terrarum spatia percurrit ad prædicandum; plura quoque et graviora pro fide perpessus est, ac propriis manibus victum sibi quæsivit.19

Footnotes

  1. I Cor. II, 4. ↩

  2. Act. XIX, 11, 12. ↩

  3. Apoc. I, 5. ↩

  4. Is. LIII, 5. ↩

  5. Thren. IV, 20. ↩

  6. Is. XI, 10. ↩

  7. Is. LIII, 9. ↩

  8. Osee VI, 3. ↩

  9. Soph. III, 8. ↩

  10. Marc. XVI, 14-19. ↩

  11. Act. I, 4 et seq. ↩

  12. Act. ix, 17. ↩

  13. Ibid. 4, 5. ↩

  14. Ibid. IX, 2-7. ↩

  15. I Tim. I, 13. ↩

  16. Marc. XV, 40. ↩

  17. Act. VIII, 3; IX, 2. ↩

  18. I Cor. xv, 10. ↩

  19. I Cor. iv, 12. ↩

Chapter 123 of 243