Enarratio in evangelium
DIXIT JESUS AD QUOSDAM QUI IN SE CONFIDEBANT TANQUAM JUSTI. LUC. XVIII, 9-14.
QUONIAM omnium vitiorum caput, regina et mater est superbia, omnium vero virtutum fundamentum, nutrix et decor, humilitas; idcirco Christus in evangelio isto, ad detestationem superbiæ atque ad humilitatis amorem et amplexum informat nos, proponens exemplum valde notabile. Itaque ait Evangelista : Dixit Jesus ad quosdam qui in se, id est in propriis meritis ac viribus magis quam in pietate et gratia Dei, confidebant tanquam justi, id est, quasi vere justi fuissent, quum fuerunt præsumptuosi, vani spiritualiterque superbi. Tales etenim aliqui fuerunt in turba cui Christus prædicavit. Quorum corda intuens ipse, propter eorum correctionem dixit sequentia, quamvis eos non expresserit nominatim. Et aspernabantur ceteros tanquam injustos ac viles, quum tamen ipsi sola sua superbia essent aliis viliores: quoniam sola superbia destruit omnia, si comitetur. Aspernatio quoque eorum ostendit quod vere justi non erant, quia ut ait Gregorius, Vera justitia habet compassionem, falsa dedignationem. Tales sunt qui vana singularitate lætantur, et quamvis opera faciunt bona ex genere, non tamen in vero spiritualis seu virtuosæ vitæ fundamento, utpote humilitate, se figunt, sed ceteris meliores cupiunt reputari. De quibus in sua Canonica fatetur Judas apostolus:1 Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Parabolam, id est similitudinem, istam. Et crebro contingit aliquid tale.
Duo homines ascendebant in templum: quod fuit in Jerusalem, et situm fuit in alto loco, puta in monte Sion, ideo duo isti intrando templum ascendisse dicuntur; ut orarent. Unus Pharisæus. Pharisæi erant religiosi Judæorum, sicut nunc monachi Christianorum; erantque Pharisæi in habitu et observantiis multis ab aliis Judæis distincti, sed tempore Christi fuerunt communiter ambitiosi, cupidi atque hypocritæ: nam secta eorum fuerat deformata. Et alter publicanus. Publicani vocabantur apud Judæos, qui vectigalia seu tributa aut telonea exigebant aut conducebant, aut lucrosis quibusdam intenti erant negotiis. Et quoniam talia raro fiunt absque peccato, publicani reputabantur publici peccatores.
Pharisæus stans ut videretur ab aliis orans, quum magis debuisset se in terram prosternere aut genua flectere, ad reverentiam majestatis divinæ, hæc apud se orabat, simulatorie magis quam vere: quoniam oratio est elevatio mentis ad Deum devota cum impetrandi affectu. Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, injusti, adulteri. Mirum videtur cur iste Pharisæus dicatur fuisse superbus, qui opera sua bona Deo adscripsit. Sed multiplici infectus fuit superbia: primo, quoniam etsi omne bonum noverat esse a Deo, bona tamen sua sibi a Deo collata putavit, non solum ex divina misericordia, sed etiam pro industria atque justitia sua; secundo, quia etsi verbis gratias egit, mente tamen intumuit, ab hominibus videri cupiens et laudari, imo et de sua gratiarum actione inaniter gloriabatur; tertio, quia de bonis suis super alios insipienter se extulit; quarto, quoniam alios temerarie judicavit ac sprevit, specialiter publicanum, cujus interiora non vidit. Præterea, quum in Proverbiis dicatur, Justus in principio accusator est sui, Pharisæus iste inordinate exorsus est a propria laude.2 Rectus ergo orandi ordo est, primo se ipsum accusare, deinde Deum suppliciter invocare, atque in fine gratias agere Deo: sicut sacerdos celebraturus præmittit Confiteor, postea orat, et tandem in gratiarum actione consummat.
Velut etiam hic publicanus. Despective hoc ait et temerarie judicat.3 Quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ideo dicit Apostolus: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit.4 Unde absolute et certitudinaliter aliquem esse in peccato mortali judicare non possumus, nisi videamus aut certe noscamus eum esse in actu peccati mortalis, aut debiti actus omissione. Non ergo facile alios judicemus nec contemnamus, quum omni possint momento tangi a Deo et pœnitere. Denique, etsi agnosceremus quales nunc sint, tamen quales futuri sint aut in Dei providentia exstent, penitus ignoramus. Itaque, sicut de aliis sperare debemus quod prædestinati exsistant, ita de se ipso quilibet metuere debet ne forte præscitus sit atque finaliter condemnandus.
Jejuno bis in sabbato, id est in hebdomada, quam Judæi sabbatum appellabant a principaliori die hebdomadæ, cujus sabbatum nomen fuit. Tale est jejunium jejunantium ventre a cibis, non mente a vitiis. Contra quos loquitur Deus per Isaiam: Numquid tale est jejunium quod elegi?5 Decimas do omnium quæ possideo. Quod magnum non fuit, quoniam omnia quæ habemus, a Deo accepimus.
Et publicanus a longe stans, videlicet in posteriori et extrema parte templi, reputans se indignum sacratioribus templi locis, videlicet choro et altari, appropinquare. Per quod multorum etiam nunc sacerdotum et clericorum impudentissima reprobatur præsumptio, qui quum vitiis animæ corporisque repleti sint, sacra tamen ingredi loca, pollutisque labiis psallere, aut etiam celebrare præsumunt. Nolebat nec oculos corporales ad cœlum levare, præ pudore magnitudinis ac turpitudinis vitiorum suorum erubescens coram divinæ sanctitatis præsentia apparere, et Deum suum in cœlis habitantem vix audens adspicere. Sed percutiebat pectus suum, ex contritionis dolore, et reprehendens cor suum, quod tantorum fuit vitiorum origo et causa. Pectoris namque percussio, est interioris pravitatis reprehensio, aut etiam compunctionis ostensio. Dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori. Oratio brevis verbo, sed magna virtute, modica quantitate, sed plena sententia : quam ipsemet Christus composuit. Hæc namque parabola est, ita quod Christus asserit publicanum sic orasse, ut doceat nos ita orare. Frequenter ergo hæc verba corde humillimo ac ferventi dicamus.
Deinde ad nostram informationem ponitur Judicis summi sententia. Amen, id est vere, dico vobis : Descendit, id est, a templo recessit, hic publicanus justificatus, id est de injusto justus a Deo effectus, seu a peccatis purgatus virtutibusque ornatus, in domum suam ab illo, id est præ Pharisæo, qui sicut peccator advenit, sic peccator reversus est, imo pejor rediit quam venit, quia in templo intumuit. Quia omnis qui se exaltat per superbiam, id est, magnum vane se reputat, et propriam excellentiam quærit, humiliabitur, id est, a Deo judice deprimetur, reprobabitur, atque in terram projicietur, nisi interim vere pœniteat seque humiliet. Et qui se humiliat, propria peccata, defectuositates, fragilitates vilitatesque suas recognoscendo, et Deo se ipsum cordialiter subjiciendo, exaltabitur, quia a Deo laudabitur, atque ab eo suscipiet dona gratiæ ac virtutum in vita præsenti, donaque gloriæ in futuro, et in regno cœlesti inter angelos constituetur, juxta illud Job : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Unde in Proverbiis habetur : Humilem spiritu suscipiet gloria; superbum vero sequetur humilitas. Idcirco princeps Apostolorum : Humiliamini (inquit) sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Deus quippe superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.6
Footnotes
Chapter 125 of 243