Skip to the text

Sermo 2

CONTRA SUPERBIAM ET FILIAS EJUS.

O DIBILIS coram Deo et hominibus est superbia. Eccl. x, 7.

Superbia est inordinatus appetitus propriæ excellentiæ, seu sui ipsius reputatio nimis magna. Hoc vitium omni Christiano est potissimum fugiendum. Primo, quoniam documentis et operibus seu exemplis Domini nostri Jesu Christi maxime contrariatur. Nam Christus humilitatem potissimum docuit, dicendo :123 Beati pauperes spiritus, id est humiles, secundum unam expositionem, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; et iterum, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde;45 itemque, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.6 Et item : Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.7

In quibus verbis, sicut humilitatem docuit ac præcepit, sic superbiam penitus vituperavit atque prohibuit.

Denique Christus in sua conceptione, nativitate, infantia, conversatione et passione humilitatem præsertim monstravit et adimplevit. Et primo hoc patet de ejus conceptione seu incarnatione ex Virgine. Hoc enim fuit summæ et ineffabilis atque incomparabilis humilitatis, quod quum Deo Patri esset vere æqualis, tamen humanam naturam assumere et suæ deitati immediata ac suppositali unione unire dignatus est. Propter quod ait Apostolus : Exinanivit se ipsum, formam servi accipiens. Fuit quoque humiliatio magna, quod pauperem virginem elegit et assumpsit in matrem. Secundo patet hoc in Christi nativitate, quoniam in parvulo oppido, in vili stabulo, in noctis medio nasci elegit, et protinus in præsepio reclinari, ceterisque infantibus in corporis passibilitate, teneritudine ac indigentia assimilari : nam et ploravit ac vagiit. Tertio patet hoc in ejus infantia, in qua instar aliorum puerorum a Matre lactatus est, et circumcidi atque in templo præsentari, et in Ægyptum fugere est dignatus. Quarto patet idem in tota ipsius conversatione in sæculo isto. Nam cum Matre Virgine et S. Joseph secrete et diu in summa vixit humilitate, nec ante congruum tempus ingessit se ipsum ad prædicandum, ad operandum miracula, ad congregandum discipulos. Deinde dignatus est a Præcursore proprio baptizari, a diabolo quoque tentari. Deinceps elegit pauperes simplicesque in Apostolos atque discipulos, inter quos humillime vixit, quemadmodum protestatur : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat ; et denuo, Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Insuper, quam humiliter et dignanter, quam caritative et pie se habuerit ad peccatores, ex Evangelio declaratur, quia cum illis comedere dignabatur.

Quinto hoc patet in ejus passione. Nam in Cœna novissima verbis et exemplo humilitatem edocuit ac præcepit, ante discipulorum genua se curvando, pedes illorum lavando et tergendo, eis quoque dicendo : Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciatis. Quibus etiam iterum tunc dicebat : Qui major est in vobis, fiat sicut junior ; et qui præcessor est, sicut ministrator. Idque admirandissimæ fuit humilitatis, quod et sceleratissimi traditoris sui lavit tersitque pedes, et ante illum se inclinavit, a quo se noverat mox tradendum. At vero quam humillime et superhumillime se habuit in sua passione, nullus valet exprimere : quod ab inquinatissimis illis transgressoribus, quos uno verbo dejecit in terram, permisit se tam violenter capi, tam dure ligari, tam atrociter duci, et postea velari, alapis cædi, conspui, irideri et blasphemari ; quod instar latronis permisit se vinctum præsentari Pilato, quod tam humillime et silenter, tam mansuete et patienter stetit coram eo et etiam coram Herode ; quod in præsentia tot millium hominum se nudari, et flagellari permisit ; quod crucem bajulans exivit ad mortem, et inter latrones suspendi dignatus est.

Ecce in omnibus his unigenitus Filius Dei docuit nos humilitatem amare, amplecti, implere incessabiliterque servare, omnem vero superbiam detestari, odire, abjicere. Quicumque ergo superbus est, non Christi, sed diaboli est minister.

Secundo superbia cunctis est Christianis summe vitanda, quoniam maxime displicet Deo, quemadmodum sacra Scriptura copiosissime protestatur. Scriptum est enim : Juravit Dominus in anima sua, Detestor ego superbiam, et odi. In Proverbiis quoque Dominus loquitur : Arrogantiam, et superbiam, et os bilingue detestor. Hoc etiam patet ex effectu divinæ justitiæ, quæ peccatum superbiæ in cœlo tam horribiliter vindicavit, ita quod pro celerrimo motu superbiæ æternam intulit damnationem præstantissimis creaturis, Lucifero et adhæsoribus ejus.

Tertio superbia est tam maxime evitan-

Joann. xiii, 15.

Luc. xxii, 26.

Joann. xviii, 6.

Amos vi, 8.

Prov. viii, 13.

Is. xiv, 12-15.

Luc. i, 26 et seq.

Philipp. ii, 6.

Ibid. 7.

Luc. ii, 6, 7.

Ibid. 21, 22.

Matth. ii, 14.

Ibid. iii, 13.

Ibid. iv, 1 et seq.

Luc. xxii, 27.

Matth. xx, 28.

Ibid. ix, 11.

Joann. xiii, 1 et seq. da, quoniam maxime dedecet omnem creaturam intellectualem ac rationalem. Creatura quippe eo ipso quo creatura, est res dependens ac indigens, et de se non habens nisi deficere, imo nihil esse. Quæ si ad momentum sibi ipsi relinqueretur a Creatore, laberetur in nihilum : jugiter ergo subdi debet proprio Creatori et ad ipsum converti, eique grates rependere ac omne bonum adscribere. Potissimum quoque superbia non decet hominem, propter multiplicem ejus fragilitatem et corporis vilitatem, sordes et fœditates naturæ ac culpæ, innumerabiles quoque defectuositates et calamitates ipsius. Hinc clamat Scriptura :8 Quid superbit terra et cinis ? Apud Job demum scribitur : Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri se liberum natum putat. Hinc loquitur Origenes : Cur, homo, arrogantia elevaris, obliviscens quid eris, quam fragili corpore continearis, quibus stercoribus sis immersus, et qualia semper purgamenta de tua projicis carne?

Quarto superbia est maxime abhorrenda, quoniam ipsa potissimum contumeliam et injuriam, rapinam et furtum facit Deo. Soli etenim Deo altissimo debetur honor et gloria, principatus et excellentia; et ista sibi usurpat superbus, quoniam in se cupit honorari ac reputari, præesse atque excellere, imo se ipsum Deo præponit. Deus equidem vult ut suæ voluntati obediatur; superbus vero non acquiescit in hoc, sed resistit vultque propriam fieri voluntatem. Quumque Deus non exigat suam fieri voluntatem nisi in licitis et honestis, superbus suam vult fieri, imo et facit voluntatem in inhonestis atque in illicitis, sicque directe opponit se Deo. Propter quod scriptum est : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?9 Quid tumet contra Deum spiritus tuus? Hinc denuo ait Scriptura : Cucurrit impius adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est.10 Idcirco dicit Hieronymus : Quid tam superbum, quid tam ingratum videri potest, quam adversus illius vivere voluntatem a quo ipsum vivere accepisti, et illius præcepta despicere qui ideo præcipit ut causam habeat remunerandi ?

Quinto superbia est maxime fugienda, quia tam multa ex ea oriuntur peccata. Unde in Ecclesiastico fertur :11 Initium omnis peccati est superbia; qui tenuerit illam, implebitur maledictis, id est vitiis, et subvertet eum in finem. Circa quod asserit Glossa : De superbia nascuntur hæreses, schismata, detractio, invidia, loquacitas, contentio, jactantia. Ideo ait Bernardus : Initium omnis peccati et causa totius perditionis, est superbia. Quisquis ergo salvari desideras, contra superbiam habe in mente crucem Christi, ne in superbiam eleveris. Denique, quanto quisque superbior fuerit, tanto injuriam sibi illatam reputat graviorem : sicque in iram et impatientiam ruit, atque adversus eos qui suæ voluntati contrariantur, facile invidiam concipit, et talibus indignatur, detrahit, maledicit. Quanto etiam quis est superbior, tanto majores communiter facere vult expensas, et pretiosius indui curiosiusque ornari : sicque ex superbia generatur avaritia, et filiæ ejus, puta : fraus, furtum, rapina, usura, simonia, mendacium, perjurium, imo interdum etiam homicidium. Et ita facile est pensare qualiter omnium vitiorum origo, regina et radix appelletur superbia. Idcirco Tobias ait :12 Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas; in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio. In Ecclesiastico quoque præcipitur : Non te extollas in cogitatione tua velut taurus, sed humilia valde spiritum tuum, quia vindicta impii, ignis et vermis.13

Sexto superbia maxime est vitanda, quoniam maximum infert animæ damnum : primo, quoniam efficit eam diabolo similem; secundo, quia per eam privatur homo divino auxilio, sicque in omnem corruit pravitatem; tertio, quia præcipue efficit hominem divinæ illuminationis et gratiæ incapacem. Superbis etiam Deus resistit.1415

Unde Habacuc inducit:16 Quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur.17 Superbia enim mentem ita obtenebrat et seducit, quod propriam vilitatem, fatuitatem, iniquitatem et ingratitudinem, imo et infinita sua pericula non advertit. De hac autem materia adhuc innumerabilia possent adduci, sed brevitati studendum est, atque ex paucis jam introductis plura elici queunt.18

Postremo omnem summopere vitemus superbiam. Nec de donis naturalibus, scilicet pulchritudine, eloquentia, fortitudine, neque de bonis fortunæ, videlicet nobilitate, opulentia, potentia, nec de habitibus acquisitis, utpote quibuscumque scientiis scholasticis, neque ex aliorum adulatione, laudatione aut honoratione nobis exhibitis extollamur; sed neque ex donis gratuitis, non ex virtutibus scientiisque infusis, neque ex bonis operibus nostris præteritis intumescat cor nostrum, ne cum Pharisæo isto reprobari mereamur ac condemnari. Nec alios aspernemur, nec temere quempiam judicemus, neque aliis præferamus nos absolute, quum ignoremus quales cras erimus et an finaliter consequemur salutem, aut quales sint alii in prædestinatione divina. Sed quanto plura a Deo suscepimus bona, tanto eidem gratiores subjectioresque simus; et totam vitam nostram in tutissimo humilitatis fundamento stabiliamus, nec aliquid nos proficere arbitremur, nisi in vera profecerimus humilitate. Qui enim in se ipsis inaniter gloriantur et de meritis suis præsumunt, aut bona quæ operantur, suis viribus aut laboribus magis quam gratiæ Dei adscribunt, excæcati sunt mente, stolidi et inanes. De quibus fatetur Apostolus: Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

At vero quanta vitia in præsenti, et quanta supplicia in futuro incidat homo ex peccato superbiæ, evidenter patet in Absalone filio regis David, viro pulcherrimo, sed ambitiosissimo. Qui ex immoderantissima elatione conabatur proprium patrem regno expellere et vita privare, atque per varia blandimenta corda populi sibi attraxit, quia de mane stabat in porta civitatis Jerusalem, et introeuntes blande alloquebatur, amplectebatur et osculabatur, quatenus suo tempore caperent eum in regem. Deinde facta conjuratione valida contra David regem, misit nuntios in omnes terminos regni Israel, qui dixerunt: Regnavit Absalon in Hebron. Moxque populus undique concurrit ad eum, et unxit eum in regem super se. Deinde, ut manus populi confortarentur secum, vitiosissimum commisit incestum cum uxoribus patris sui. Tandem bellum aggressus contra exercitum patris sui, succubuit, et occisa sunt viginti millia de adhærentibus sibi. Quumque fugeret ipse insidens mulo, mansit cum crinibus suis adhærens quercui, pertranseunteque mulo pendebat ad ramum. Quo cognito, Joab princeps militiæ David accepit tres lanceas, et cordi Absalonis eas infixit: et ita in sceleribus suis periculosissime obiit.

Fugiamus itaque omnem ambitionem et elationem, quia certissime numerari pecata non valent quæ exinde procedunt, ut testatur Gregorius. Cupiamus ergo subesse potius quam præesse, obedire magis quam præsidere.

Footnotes

  1. Ibid. 5. ↩

  2. 1 Petr. v, 6. ↩

  3. Prov. xxix, 23. ↩

  4. Matth. v, 3. ↩

  5. Matth. xi, 29. ↩

  6. Matth. xviii, 3. ↩

  7. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  8. Eccli. x, 9. ↩

  9. *Job* xv, 12, 13. ↩

  10. *Ibid.* 26. ↩

  11. *Eccli. x, 15.* ↩

  12. *Tob.* IV, 14. ↩

  13. *Eccli. VI, 2; VII, 19.* ↩

  14. Job xi, 12. ↩

  15. *Jacob.* IV, 6. ↩

  16. Habac. II, 5. ↩

  17. Rom. x, 3. ↩

  18. II Reg. xv-xviii. ↩

Chapter 126 of 243