Sermo 6
DE LAUDE ET ORIGINE HUMILITATIS, ET DE VITUPERIIS ATQUE EFFECTIBUS MALEDICTÆ ELATIONIS.
OMNIS qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Luc. XVIII, 14.
Quemadmodum sanctus loquitur Augustinus, Humilitas est, ex intuitu propriæ conditionis et sui Conditoris voluntaria mentis inclinatio in suo imo, ordinabili ad proprium Conditorem. Et datur hæc definitio potius de humilitatis actu, quam de ipsa virtute seu habitu humilitatis. Humilitas namque gratuita, de qua nunc sermo, est virtus infusa, id est a Deo per creationem collata atque producta, per quam homo ex intuitu seu consideratione sui ipsius ac proprii Creatoris, se ipsum coram Deo sponte inclinat, et quasi spiritualiter genuflectit, seque prosternit, dejicit, vilipendit et subdit, atque ex interiori inclinatione etiam corporaliter inclinat, genuflectit, prosternit ac dejicit se. Hæc ergo humilitatis inclinatio ex duplici procedit consideratione, videlicet sui ipsius ac Creatoris.
Consideratio demum sui ipsius ad humilitatem impellens, est multiplex valde. Prima, qua consideramus nos ipsos secundum quod ex nihilo sumus plasmati. Secunda, qua consideramus nos ut incessabiliter ab Omnipotente dependentes, et ejus conservatione indesinenter omni momento egentes, sine qua nec ad punctum possemus in esse manere. Tertia, qua consideramus nos ipsos secundum esse specificum, et quoad id quod sumus per naturam. Sicque, quamvis respectu corporalium et irrationalium creaturarum, magnæ dignitatis sit homo, tamen respectu superiorum et intellectualium est magnæ defectuositatis:1 nam sicut se habet materia prima in ordine entium, in quibus infimum locum tenet, ita se habet anima rationalis in ordine intellectualium substantiarum.
Quarta, qua consideramus animam nostram secundum naturales suas potentias, in quibus omnibus est ineffabiliter defectuosa. Intellectus namque valde est debilis, cito fallibilis, ignorantia vulneratus, ad errores proclivis; et ea quæ scimus, imperfecte scimus, et minima sunt respectu eorum quæ ignoramus. Voluntas quoque malitia est infecta, ad vitia nimis prona, ad carnalia et caduca facillime a sensualitate attrahibilis. Memoria vero tota vaga instabilisque consistit. Porro appetitus sensitivus infirmitate et concupiscentia est infectus, rationi rebellis, ad mala vehementer inclinans. Per exteriores etiam sensus mors culpæ undique ingreditur animam; interioresque sensus inquietudine sua frequenter a contemplatione divinorum exercitiisque internis impediunt mentem. Ecce quanta ærumna, quanta defectuositas, vilitas, pravitas latent in anima.
Quinta, qua consideramus corpus nostrum quantum ad id unde formatum est: quod fuit semen immundum. Sexta, qua consideramus illud quoad id quod nunc in se est: quod est valde defectuosa natura. Septima, qua consideramus illud quoad ea quæ latent et sunt in ipso, atque de ipso egrediuntur: quæ sunt immunditiæ prorsus fœdissimæ, ita quod corpus nostrum est vas nimis immundum, et saccus fœtorum ac stercorum. Octava, qua consideramus corpus nostrum quoad suas naturales proprietates et indigentias quotidianas: sicque invenimus illud valde pauperrimum, passibile, vulnerabile et mortale. Nona, qua consideramus illud quoad ea quæ erit, qualiter scilicet in vermes, putredines et fœtores horribiles resolvetur. Decima, qua consideramus nos ipsos quoad mala culpæ, quæ committendo et omittendo incidimus, considerando quæ, qualia et quanta commisimus mala, et omisimus bona. Hæc consideratio præ ceteris potest et debet nos ad insuperabilem, profundissimam atque immensam humilitatem, abjectionem et subjectionem inducere.
Præterea, consideratio qua ex intuitu Creatoris ad humiliationem inducimur, etiam multiplex assignatur, secundum quod supersimplici Deo diversæ proprietates ac varia attributa conveniunt. Prima ergo est, qua ex consideratione divinæ majestatis seu infinitatis et excellentiæ, nos ipsos, et totam substantiam nostram esseque nostrum, quasi nihilum et inane et non esse reputamus, juxta illud in Psalmo:2 Substantia mea tanquam nihilum ante te; et alibi: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Secunda, qua ex consideratione infinitæ sapientiæ Dei, omnem in nobis exsistentem sapientiam, scientiam, notitiam, quasi insipientiam ac ignorantiam arbitramur, secundum illud in Jeremia:3 Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Tertia, qua ex consideratione omnipotentiæ Dei, omne robur nostrum quasi meram censemus infirmitatem, juxta illud: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.4
Quarta, qua ex contemplatione immensæ puritatis, sanctitatis atque justitiæ Dei, omnem nostram qualemcumque munditiam, sanctitatem, justitiam, velut fœditatem, imperfectionem, injustitiam aspernamur, cum Isaia dicentes: Quasi pannus menstruatæ, universæ justitiæ nostræ. Quinta, qua ex consideratione incircumscriptibilis dignitatis honorabilitatisque Dei, omnem cultum, honorem et obsequium quod ei impendimus, pro nihilo judicamus, scientes quod ipse infinita reverentia dignus sit, nosque a condigna veneratione ipsius in infinitum deficere: atque per hoc cernimus quod magnum nil agimus. Multæ consimiles possent ex parte Creatoris tangi considerationes, ex quibus nos ipsos vehementissime humiliare debemus.5
Insuper, ex consideratione perfectionis sanctitatisque Christi, et eorum quæ pro nostra fecit ac toleravit salute, nos prorsus humiliare debemus, quoniam beneficiis ejus sumus tam ingrati, nec dignum aliquid pro eis rependere Christo valemus. De hoc Climacus protestatur: Licet mille mortes pro Christo sustinuerimus, nondum tamen quod est congruum persolvemus. Aliud enim est sanguis Dei, et aliud sanguis servorum, secundum dignitatem, non secundum essentiam. — Adhuc autem ex consideratione sanctitatis Patrum nostrorum, habemus nos omnifarie humiliare.
Hoc denique advertendum, quod non qualiscumque consideratio prædictorum, ad veram, de qua nunc agitur, humiliationem inducit, quum multi scholastice eruditi subtiles omnia jam inducta acute cognoscant, et subtiliter eloqui sciant; nihilo minus vanitate et pompa replentur, imo de ipsa sua scientia qua ista cognoscunt ac dicunt, inflantur. Præinducta ergo sunt intelligenda de consideratione sui emanante ex scientia illa quæ est unum septem donorum, et ex virtute prudentiæ, vel etiam ex naturali et acquisita scientia prout fide et caritate formata est. Similiter, quod dictum est de consideratione Creatoris, accipi debet de consideratione ejus ex fide formata et dono sapientiæ prodeunte. Hæc namque consideratio afficit et inflammat.
Præterea, sicut humilitas ex præfata duplici consideratione procedit, ita superbia ex imperfecta et erronea consideratione sui et pertinentium ad se nasci videtur: dum scilicet homo se ipsum et pertinentia ad se seu inexsistentia sibi considerat imperfecte, videlicet quoad id quod sunt in se, vel certe erronee, opinando ea majoris dignitatis quam sunt, et non attendit ea per relationem ad Creatorem, et secundum veram proprietatem ac valorem eorum. Sicque miser homo superbit ex consideratione suæ nobilitatis, potestatis, prosperitatis terrenæ, vel opulentiæ, aut præsidentiæ, pulchritudinis, subtilitatis, scientiæ aut eloquentiæ, aut ex consideratione donorum gratiæ quæ sibi arbitratur inesse. Sed stulta est extollentia ista, et ex imperita, imperfecta, erronea consideratione emanat. Ideo præmemorata Dei dona perfecte consideremus, et in quantum sunt Dei dona nobis pie collata. Sic quippe ex eorum consideratione non solum non superbiemus, sed Deum magis amabimus, et ei gratiores ac subjectiores, imo et humiliores reddemur. Itaque, si juxta considerationes præhabitas consideraverimus nosmetipsos, omnem penitus elationem abjiciemus, atque in vera ac stabili humilitate fundabimur, proficiemus, perficiemur.
Postremo certissimum est, ex superbia indignationem, iram, impatientiam, proterviam, amaritudinem, pertinaciam, rebellionem audaciamque nasci. Quo etenim quis superbior fuerit, eo injuriam sibi illatam gravius ponderat, molestius patitur, duriusque, si potest, ulciscitur; nec faciliter alteri cedit, neque dociliter acquiescit, sed suam tuetur sententiam, clamat, rixatur, convitiatur. Atque ut asserit Cassianus, hoc vitio infectus religiosus, ipsam Ordinis disciplinam perhorrescens, cupit aliis præesse, ut ex discipulo nequam detestabilior magister effectus, ex sua ambitione in eum cadat perniciosissimum damnabilemque teporem, ut jam nec verus religiosus, nec sæcularis exsistat, nihilo minus ex miserabili suo statu et conversatione reputet se perfectum.6 Ne ergo tot vitiis impleamur, in sincerissima ac securissima humilitate jugiter permanere conemur. Ad laudem et gloriam Dei.
Footnotes
Chapter 130 of 243