Skip to the text

Sermo 3

DE QUATUOR SPECIEBUS SUPERBIÆ, ET DE HUMILITATE, ATQUE ALIQUOT EVANGELII HUJUS DOCUMENTIS.

OMNIS qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Luc. XVIII, 14.

Magister totius humilitatis Dominus noster Jesus Christus, superborum damnationem et humilium salvationem prædicit, ut superbiam detestemur et humilitatem in omnibus amplectamur. Denique, secundum B. Gregorium, quatuor sunt species superbiæ. Prima, dum aliquis bona quæ habet, putat se a se ipso habere. Sed quæri potest, quomodo aliquis possit esse in hac superbiæ specie. Jam etenim omnibus constat quod omne bonum a Deo est: nam omnia clamant, Ipse fecit nos, et non ipsi nos.12 Unde in libro Job dicitur: Quis ignorat quod manus Domini fecit hæc omnia? Et respondendum, quod superbi dicuntur putare quod ea quæ habent, habeant a se ipsis, quia sic agunt et vivunt, et ita se habent ac si ita putarent. Juxta quem modum intimorati et impii asseruntur non credere quod Jesus sit Filius Dei. Unde Paulus de inobedientibus ait:3 Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Et per Ezechielem Dominus loquitur regi Ægypti: Audi, Pharao draco magne, qui dicis, Meus est fluvius, et ego feci me ipsum.4 Unde Bernardus: Putasne, inquit, Filium Dei reputet Jesum, quisquis ille est qui illius non terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec præceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit?

Præterea sex sunt propter quæ superbus ita se habet ac si putaret se bona sua a se ipso habere: primum, quia in corde suo inaniter gloriatur de eis, quasi non habeat ea a Deo; secundum, quia de bonis suis se jactat; tertium, quia de eis Deo gratias non agit; quartum, quia non habentem talia qualia ipse habet, contemnit; quintum, quoniam sibi ipsi vult vivere, et non Deo, nam proprium quærit honorem et gloriam; sextum, quando de bonis suis non tribuit Deo id requirenti. Dum etenim pauper postulat sibi propter Deum eleemosynam dari, Deus petit in paupere: dum ergo superbus non dat, Deo in paupere negat. Propter quod ait Salvator: Quamdiu non fecistis uni ex his fratribus meis minoribus, nec mihi fecistis.5 Unde et Augustinus: Dicit tibi Christus: Da mihi ex meo quod tibi dedi; de meo quæro, et mihi non donas? Hoc est quod ait Gregorius: Gratuitum putas quod proximo tuo impendis, velis nolis debitor es.

Secunda species superbiæ est, dum quis se putat habere pro meritis suis bona quæ habet a bonitate et misericordia Dei. Istud autem est valde irrationabile, et perversum atque ingratum. Primo, quia est directe contrarium gratiæ Dei, et evacuat eam, dicente Apostolo ad Romanos:6 Si gratia, jam non ex operibus; alioqui gratia non est gratia. Ad Ephesios quoque: Gratia (inquit) salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est;7 non ex operibus, ne quis glorietur. Secundo, quia superbia ista Deum liberalissimum piissimumque datorem reputat venditorem, dum ea quæ a Deo accepit, credit se emere meritis suis. Tertio, quia species ista superbiæ obstruit homini fontem divinæ misericordiæ. Quarto, quoniam quantumcumque conetur homo, tamen non sufficit solvere Deo quod ei debet. Totum namque quod sumus, possumus et habemus, Deo omnipotenti debemus ratione creationis. Propter quod ait Bernardus in libro de amando Deum : Quia totum me debeo Deo pro me facto, id est, quia creavit me, quid addam pro me refecto, et ita refecto, id est pro me per Christi passionem liberato ?

Quinto, quoniam bene agendo facit homo propriam utilitatem, non utilitatem aliquam Dei, qui bonorum nostrorum non eget.8 Hinc in Job habetur : Si peccaveris, quid Deo nocebis ? Porro si bene egeris, quid donabis ei ?9 Has duas rationes tangit Christus, dicens : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite :10 Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Sexto, quia et merita nostra sunt dona Dei, et ex gratia ejus dependent. Septimo, quia coram Deo frequenter sunt demerita quæ merita esse putamus. Sed et opera nostra bona, imperfecta sunt valde.

Hinc apud Job inducitur : Ecce qui servunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem : quanto magis hi qui habitant luteas domos, consumentur velut a tinea ?11 Rursusque scriptum est : Quid est homo ut immaculatus sit ? Ecce inter sanctos Dei nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus : quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?12 Hinc beatissimus asserit Isaias : Facti sumus ut immundus omnes nos, quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.13 Nullus ergo de meritis suis præsumat, præsertim quum ignoremus an opera nostra sint meritoria, quia nescimus an stemus in caritate. Propter quod sanctus Job dixit : Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.

Tertia species superbiæ est, dum quis putat se habere bona quæ non habet :14 ut dum quis se reputat virtuosum aut sapientem, quum sit vanus et incircumspectus. Ista species superbiæ valde est detestanda : Primo, quia a Deo maledictionem meretur, juxta illud Isaiæ : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.15 Secundo, quoniam valde impedit hominem ab infusione gratiæ et virtutum, secundum illud Proverbiorum : Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem stultus habebit. Tertio, quia qui hac specie superbiæ fœtet, magis credit adulatoribus et vanis laudatoribus ipsum exaltantibus, quam veritati et propriæ discussioni.16 Sicque illuditur ei, et multis modis decipitur, sicut et per Isaiam Dominus protestatur :

Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.17 Considera ergo te ipsum, o homo. Vide an aspernationes atque injurias animo patienti ac tranquillo valeas sustinere, an increpationes gratanter accipias, an in adversitatibus stabilis perseveres : sicque agnoscere poteris an vere sis humilis. Examina diligenter te ipsum, an universa Dei atque Ecclesiæ præcepta impleveris, et ultra hoc te servum arbitreris inutilem : et ita non æstimabis te habere facta virtutum quibus cares. Unde ei qui ita non agit, Deus in Apocalypsi loquitur :

Dicis, quia dives sum et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus.18

Quarta superbiæ species est, dum quis in æstimatione sua præponit se ceteris, et eis despectis cupit videri singulariter habere bonum quod habet. Et istud est iniquum ac fatuum, sicut prætactum est, quum simus incerti quales coram Deo sint alii, imo ignari de nobismetipsis, an simus in caritate, et utrum prædestinati simus an reprobi. Itaque proprias defectuositates et culpas pensemus, aliorumque bona quæ habent aut quæ habere possunt consideremus, ut sic despiciamus nos ipsos, et alios honoremus. Denique præinductis concordat quod valde notabiliter scribit Bernardus, dicendo : De ignorantia tui venit in te superbia, dum meliorem quam es, deceptrix cogitatio tua te esse mentitur. Hoc quippe est superbia, hoc omnis peccati initium, quum major es in oculis tuis quam apud Deum. Si enim sciremus quales essemus in oculis Dei, nec supra nec infra secedere deberemus; nunc vero quia id ignoramus, justius tutiusque novissimum locum eligimus.1920 Non ergo est periculum, quantumcumque te humilies, quantumcumque parvum te reputes aut minorem quam es;21 est autem grande malum horrendumque periculum, si vel modice plus quam es te extollas, si vel uni homini te præponas, quem Deus judicat tibi parem aut meliorem.

Insuper, secundum doctores, tres sunt gradus humilitatis. Primus est, subdere se majori, et non se præferre æquali: et hæc vocatur humilitas sufficiens, quoniam sufficit et necessaria est ad salutem. Secundus gradus est, subdere se æquali, et non se præferre minori: et ista vocatur humilitas abundans. Tertius gradus humilitatis est, subdere se minori: et vocatur humilitas superabundans. Itaque humiles simus veraciter, non apparenter: est enim qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo. Interiorem quoque humilitatem ostendamus foris decenter in verbis, in incessu, in vestibus. Præterea, exemplo publicani, erubescamus coram Deo puritatis immensæ de enormitate et turpitudine vitiorum nostrorum, de fatuitate cogitationum et imaginationum nostrarum, de perversitate affectionum nostrarum, de negligentiis, acediis et ingratitudinibus nostris; atque in tantum verecundemur de his et quod quotidie coram præsentia vultus divini et in conspectu sapientiæ ejus, tam irreverenter, insipienter et negligenter, tam prave et fœde habemus nos, ut nec oculos præsumamus sæpe levare ad cœlum, sed mente et facie humiliemus nos intime. Debemus itaque publicanum hunc imitari: primo, pudorem habendo internum de nostris peccatis; secundo, contritionis dolorem; tertio, humilem oris confessionem, et veram ac integram propriæ iniquitatis accusationem; quarto, ferventem pro remissione et gratiæ infusione orationem; quinto, condignam satisfactionem, et diligentem de cetero mentis custodiam ne peccemus.

Atque in primis et summe caveamus superbiam, quam Deus singulariter odit, et aliquando vindicat etiam in præsenti, sicut in libro Esther legitur de Aman superbissimo, nato ex semine regis Agag. Quem Aman Assuerus, rex et imperator Persarum, in tantum sublimavit, quod primus post ipsum, ab omnibus honorabatur, omnesque servi regis Assueri coram illo genu flectebant, excepto Mardochæo Judæo, viro timorato et justo, qui ex zelo justitiæ noluit genu flectere coram Aman, ne honorem Deo debitum impenderet homini.2223 Quo cognito, Aman decrevit non solum Mardochæum, sed et totum genus Judæorum occidere, obtinuitque ab Assuero rege per informationem falsissimam, licentiam hoc agendi. Quo percepto, Mardochæus et Esther regina, mulier virtuosa, ceterique Judæi, Deum instantissime deprecabantur diebus ac noctibus, in jejuniis et ciliciis, lacrimis atque gemitibus, ut eos a tanto liberaret periculo.

Insuper Aman infra septa domus suæ fecit præparari et erigi patibulum, habens in altitudine cubitos quinquaginta, ut Mardochæus suspenderetur in illo. Mardochæus vero fecerat antea quamdam maximam fidelitatem regi Assuero.2425 Duo enim eunuchi proposuerunt occidere illum: quod dum Mardochæus cognovisset, insinuavit hoc regi. Rex autem quamdam noctem duxit insomnem, et fecit coram se legi quæ sub ejus contigerunt imperio: sicutque inter cetera lectum est ibi quemadmodum Mardochæus regem liberavit a morte. Mane autem facto Aman intravit ad regem, ut impetraret licentiam suspendendi Mardochæum in patibulo sibi præparato. Et antequam petivit hoc, rex dixit ad Aman: Quid fiet viro quem rex voluerit honorare? Cogitans Aman quod rex nullum nisi se proponeret honorare, respondit: Vir quem rex vult honorare, indui debet regiis vestibus, et diademate capiti ejus imposito, super equum regis sedere, atque per totam civitatem circumduci, uno ex principibus regis equum cum freno tenente, præcurrente et exclamante : Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare. Tunc rex dixit ad Aman : Vade, et omnia quæ locutus es, fac Mardochæo Judæo. Quod Aman cum maximo fecit mœrore.26 Paulo post Esther regina indicavit regi quod Mardochæus esset patruus ejus, et qualiter Aman per falsas suggestiones impetrasset licentiam occidendi Judæos, de quorum semine ipsa esset. Tunc quoque unus ministrorum regis indicavit ei qualiter Aman præparasset patibulum quinquaginta cubitorum in altitudine Mardochæo. Dixitque rex : Suspendite Aman in eo. Quo facto, rex constituit Mardochæum in dignitate atque officio Aman. Unde patet quod Deus superbos humiliat, et sperantes in se humiles exaltat.2728 Istud contigit tempore veteris Testamenti, quando Judæi fuerunt populus Dei, et lex Moysis adhuc currebat.

Footnotes

  1. Job xii, 9. ↩

  2. Ps. xcix, 3. ↩

  3. Tit. i, 16. ↩

  4. Ezech. xxix, 3. ↩

  5. Matth. xxv, 45. ↩

  6. Rom. xi, 6. ↩

  7. Ephes. ii, 8, 9. ↩

  8. Ps. xv, 2. ↩

  9. Job xxxv, 6, 7. ↩

  10. Luc. xvii, 10. ↩

  11. Job iv, 18, 19. ↩

  12. Job xv, 14-16. ↩

  13. Is. LXIV, 6. ↩

  14. Job ix, 20, 21. ↩

  15. Is. v, 21. ↩

  16. Prov. xxvi, 12. ↩

  17. Is. III, 12. ↩

  18. Apoc. III, 17. ↩

  19. Amos vi, 8. ↩

  20. Luc. xiv, 10. ↩

  21. Esther iii. ↩

  22. Esther iv. ↩

  23. Eccl. xix, 23. ↩

  24. Esther v, 14. ↩

  25. Eccl. vi. ↩

  26. Esther VII, VIII. ↩

  27. Luc. XVIII, 14. ↩

  28. Prov. XXIX, 23; ↩

Chapter 127 of 243