Sermo 4
Ad religiosos
DE FIDEI CERTITUDINE, ET HUMILITATE.
GRATIA Dei sum id quod sum. I Cor. XV, 10.
Sicut ad supernaturalem finem, qui est clara et fruitiva divinæ essentiæ visio per speciem, Deus condidit hominem, ita per supernaturalia media eum perducit ad illam. Et media ista sunt duplicia : quædam sunt accidentia homini formaliter inhærentia, utpote gratia, virtutes infusæ, et dona Spiritus Sancti; alia sunt substantialia sive extrinseca homini, sicut humanitas Christi, incarnatio Verbi, passio et resurrectio, ascensio ac cetera mysteria Salvatoris.
Porro virtutum infusarum prima est fides, quæ est futuræ beatificæ visionis ac consummatæ notitiæ superbeatissimæ Trinitatis inchoatio quædam seu obscura cognitio. Sed quia hæc fides est de supernaturalibus veritatibus, quæ scilicet naturali ratione nec inveniri queunt nec comprehendi, idcirco per supernaturalia argumenta fuit probanda, per quæ sciretur esse a Deo collata. Et hoc omnipotens Deus copiosissime fecit, præsertim in novo Testamento, in primis per Christum, deinde per Apostolos ac alios Sanctos, usque in præsens, innumerabilia, præclarissima et sibi soli possibilia per illos agens miracula, sine quibus certissimum est mundum nunquam potuisse ad tam incomprehensibilem fidem ac arduissimam legem converti. Denique hæc ipsa quæ in novo credimus Testamento peracta, in veteri Testamento Deus per tales ac tantos prædixit agenda, quod illis non credere, extremæ esset dementiæ. Unde quanta sit fidei christianæ certitudo ac veritas, pandit in multis locis Apostolus, præsertim ad Galatas : Licet (inquiens) angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus, anathema sit.1 Verum quanto pro nostra salute plura fecit ac pertulit Unigenitus Dei, quanto pro christianæ fidei confirmatione majora ac plura prodigia operari dignatus est Deus æternus, tanto damnabiliores, ingratiores negligentioresque sumus, nisi digne Deo et juxta fidei altitudinem spiritualiter conversati fuerimus. Propter quod ad Hebræos ait Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus:2 quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis, et prodigiis, et virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus?
Præterea, ut cetera sacratissimæ fidei nostræ argumenta omittam, nonne nos omnes aut plures ex nobis admirabilem et gratiosam Dei operationem in nobis ipsis sumus ubertim experti, præsertim in conversione nostra ad religionis ingressum? Quid enim tam admirabilissimum, ut quod adolescentes et juvenes mundo aptissimi, divitiis et deliciis affluentes, vanitatibus assueti vitiisque repleti, repente et improvise totaliter mente et voluntate immutentur, compungantur, imo de extremo in extremum non per medium moveantur, alterentur et convertantur, atque invitis parentibus, propinquis, amicis, omnes illos et totum mundum et se ipsos relinquant, Ordinem intrent in quo civiliter moriuntur, et in professione se usque in finem promittunt mansuros? Quodque summe mirabile est et divinæ operationis evidentissimum signum, frequenter præfata immutatio, compunctio, conversio, fit absque adminiculo omni humano, et ut sic loquar, quasi renitente eo qui tangitur ea et religionem ingreditur.
Insuper, quoties quum desolati, indevoti, duri, tentati frigidique essemus, experti nos sumus subito consolari, illuminari, accendi, tranquillari ac agiles fieri? Non utique viribus nostris, quum ad talia sæpe non valeamus pertingere, quantumcumque conemur ad ea, multoties autem repentina præventione sine nostro conamine ad ea facillime pertingamus, atque crebro tam copiose et valide, ut nec reniti valeamus, nec ferre possimus. Hinc Christus testatur: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum;3 itemque, Nemo (inquit) potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.4 Et iterum fatetur: Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina mea an ex Deo est.5 Qui enim imperativa et efficaci voluntate voluerit voluntatem Dei facere, id est præcepta servare, potissime qui studuerit secundum evangelicæ legis consilia conversari perfecte, is in se ipso experimentaliter sentit fidei veritatem, et Spiritus Sancti admirabilem ac gratiosissimam operationem. Quum ergo tam inæstimabilis beatitudo promissa sit nobis a Deo, non cessemus cum omni diligentia et fervore, cum omni puritate et profectu incessabiliter servire Altissimo.
Amplius, ex hodierna epistola in humilitate vehementer instruimur, quum beatissimus et laboriosissimus iste apostolus Paulus, qui fuit usque ad tertium cœlum raptus, vocat se minimum Apostolorum et apostolatus appellatione indignum, quia Ecclesiam Dei se meminit persecutum.67 Ejus ergo exemplo humiliemus nos omnifarie et complete, et quidquid boni in nobis est, Deo humillime ac gratissime adscribentes, propria peccata et quotidianas culpas nostras proponamus uberrime oculis nostris, ex quorum intuitu et ponderatione condigna despiciamus et castigemus nos ipsos, omnique persecutione atque molestia dignos nos arbitremur: sicque quidquid adversitatis contigerit nobis, quidquid persecutionis fuerit nobis illatum, patientissime toleremus, gratias Deo agentes quod in præsenti aliquid pro nostris excessibus sustinemus; nec aliquid tot et tantis peccatis nostris condignum pati nos fateamur. Qui sua universa peccata rite perpendit et efficaciter ponderat, circa aliorum defectus nequaquam inutiliter occupatur, nec facta seu vitia alterius curiose observat, scrutatur aut stolide judicat. Imo sicut nullius peccata sic intuetur ac ponderat quemadmodum propria, sic neminem tam defectuosum, peccatorem ita aspernabilem reputat sicut se ipsum. Et frequenter in tantum sibimet displicet, ut videatur sibi quod infra cœlum et terram non sit tam miser, tam vilis, tam vitiosus homo ut ipse; et cum Apostolo ex corde fatetur:8 Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum ego primus sum.
Præterea, quanto quis immoderatior et curiosior fuerit aliorum observator, inspector, dijudicator, tanto minus advertet, deplanget, vitabit et corriget proprias labes ac trabes. Ideo grave est curiositatis vitium, quod dum hominem circa alium occupat, se ipsum sibimetipsi abscondit; atque ut sanctus abbas Paphnutius dixit, talis similis est habenti proprium mortuum illumque relinquenti, et ad deplorandum sui vicini defunctum pergenti. Quod totum in religiosis summe præposterum est et iniquum, quia eorum potissime est sibimetipsis et Deo tantum intendere.
Postremo, cum Apostolo quilibet nostrum confiteatur et dicat, « Gratia Dei sum id quod sum »; nec unquam inaniter extollamur. Sed utinam quod sequitur, cum Apostolo fari possimus:9 Gratia ejus in me vacua non fuit. Itaque studeamus jugiter fructuosi exsistere, gratiæ cooperari, in cunctis virtutibus stabiliri, ea quæ sanctæ religionis sunt strenue observare, intus et extra nos custodite habere, alter alterius onera portare, honore invicem prævenire, per caritatem mutuo deservire, caritative ac dulciter invicem affici, exemplariter conversari, et mutuo ad meliora provocare, nullum temporis momentum infructuose expendere;1011 ut sic humiliemur in bonis, et assueti reddamur exercitiis semper insistere virtuosis, sicque cum ingenti delectatione Deo in omnibus obsequamur, nec animo fatigemur.12 Tales fuerunt sanctissimi Patres nostri in eremo, qui sæpe tota nocte orationi et contemplationi indesinenter et gaudiose erant intenti, orienteque sole contristabantur quod a summa et incommutabili luce exercitium suum suspendere cogebantur. Quorum sacra vestigia saltem aliqualiter sequi nitamur, ad Dominum Deum nostrum corda nostra per orationem et contemplationem ubertim levantes.
Footnotes
Chapter 128 of 243