Sermo 1
DE PERFECTIONE ET EXCELLENTIA EVANGELICÆ LEGIS.
DOMINUS judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Is. XXXIII, 22.
Deus altissimus, cujus sapientiæ non est finis, nihil a casu aut fortuito condidit, sed universa et singula propter congruum et certum finem instituit ac creavit. Propter quod Propheta orat: Memorare,
Domine, quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?1 Unde in libro Job scriptum est : Universorum finem ipse considerat.2 Porro genus humanum Deus creavit propter finem seu felicitatem supernaturalem, quæ est clara et beatifica visio Dei : ideo dedit hominibus legem convenientem, qua pertingere possint ad finem hunc. Israelitico autem populo de Ægypto egresso, dedit Deus legem per Moysen; sed adveniente plenitudine temporis, in quo Deus Pater misit Unigenitum suum, ipse unicus Filius Dei proprio ore novam et evangelicam instituit et docuit legem.3 Porro lex est præceptum ac regula per quam regulantur ac diriguntur actus eorum quibus lex datur, secundum exigentiam finis a legislatore intenti.
Quod autem excellentior sit lex evangelica quam antiqua, patet primo ex parte legislatoris. Lex enim evangelica immediate data est ab unigenito Dei Filio Jesu Christo, vero Deo et homine; sed lex vetus data est a Deo, mediantibus angelis multis et homine uno, videlicet Moyse, cui in monte Sinai angeli loquebantur, et legem veterem indicaverunt, prout Deus ipsis præcepit. Unde ad Galatas dicitur : Lex propter transgressores posita est, ordinata per angelos in manu mediatoris.4 Hinc in Actibus legitur Stephanus exprobrans ingratis impiisque Judæis :5 Accepistis (inquit) legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Idcirco de immediato legislatore Christianorum dici potest illud Job : Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.6 Itaque, sicut Christus fuit Moyse incomparabiliter major, sapientior, sanctior, sic decuit dari a Christo legem multo perfectiorem lege per Moysen data. Unde et Avicenna philosophus Arabs, quamvis de lege fuerit Mahometi, nihilo minus libro Metaphysicæ suæ præfert legem Christi legi Mahometi legislatoris sui, et asserit Christum Mahometo fuisse sapientiorem ac magis moralem. Sarraceni quoque concorditer legem Christianorum fatentur esse divinam, et Jesum esse Christum Dei, prout in Alcorano habetur, et Mahometus dixit; sed ideo adstruunt Christianos esse pravissimos, quoniam legem eis a Christo datam non servant. Et quamvis in multis aliis mentiantur, tamen quantum ad hoc verum locuti sunt : præsertim quum et Apostolus ex hoc probet transgressores evangelicæ legis esse gravissime puniendos, quoniam transgressores Mosaicæ legis corporaliter occidebantur. Siquidem ad Hebræos scriptum est : Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla contradictione, duobus aut tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?7 Denique videmus in sæculo isto, quod quanto magis immediatus præceptor seu legislator est altior, tanto enormius est prævaricari ejus præceptum seu legem. Quum ergo immediatus Christianorum legislator sit Christus verus Deus, constat quod ejus legem prævaricari gravissimum sit.
C Secundo probatur excellentia evangelicæ legis, quia lex Moysis disponebat ad eam : ideo comparatur ad eam sicut imperfectum ad perfectum, sicut medium ad finem, et sicut dispositio ad habitum; lex autem evangelica comparatur ad veterem legem sicut meridies ad auroram, ut lumen ad umbram, veritas ad figuram, domina ad ancillam. Quum enim finis legis divinæ, videlicet antiquæ ac novæ, sit vera felicitas, illa lex divina vocatur perfecta, quæ illa includit per quæ beatitudo acquiritur, ad quam absque gratia gratum faciente nemo perducitur. Vetus vero lex gratiam non continuit, sed promisit; evangelica autem lex gratiam includit et confert, quoniam sacramenta ejus gratiam non solum figurant, sed etiam tribuunt, efficiuntque quod designant. Unde ad Hebræos scriptum est : Nihil ad perfectum adduxit lex ; introductio vero melioris spei, per quam approximamus ad Deum.8 Atque ad Galatas:910 Lex pædagogus noster fuit in Christo. Dicitur quippe lex Moysis disposuisse ad evangelicam legem, quoniam eam præfiguravit, Christi adventum prænuntiavit, et idololatriam reprobavit: idcirco lege evangelica promulgata, cessavit lex vetus.
Tertio idem probatur, quia lex evangelica bona cœlestia et æterna manifeste promittit, docet, et ad ea immediate introducit suos observatores perfectos; sed lex vetus bona illa non nisi obscure et typice præsignavit atque promisit. Ideo ad Hebræos dicitur: Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.11 Lex namque Mosaica non nisi bona terrena suis observatoribus manifeste promisit. Itaque dum lex evangelica dicitur gratiam continere et dare, accipitur cum inclusione sacramentorum suorum: quæ sunt vasa spiritualiter medicinalia, gratiæ contentiva, quia per ea virtus et meritum Christi applicatur fidelibus. Et quia lex vetus talia sacramenta non habuit, idcirco virtute propria non justificavit, sed fide et gratia Christi tunc venturi, nunc missi, per cujus fidem opera hominum sub lege positorum, caritate concurrente, meritoria erant.
Quarto idem ostenditur, quoniam proprietates legis conveniunt perfectissime evangelicæ legi. Nam legis officium est homines facere virtuosos, ad quod præexigitur declinare a malo, hoc est a peccato recedere. Hinc primo spectat ad legem vitia exstirpare. Hoc autem lex humana perfecte non efficit, quoniam communitati proponitur, in qua plurimi sunt imperfecti, vitiosi et ad magna mala proclives: ideo quædam mala permittit, ut meretrices et usurarios, ne contingant pejora, quæ tamen divino relinquit judicio punienda. Lex quoque Mosaica, quoniam rudi et ad vitia prono dabatur populo, quædam permisit mala, ne deteriora fierent: permisit namque libellum repudii, ne crudeles Judæi uxores suas occiderent, et ad usuram accommodare extraneis, ne fratribus suis concederent ad usuram.12 Hinc Christus ait Judæis: Ad duritiam cordis vestri Moyses permisit vobis dare libellum repudii.13
Sunt autem et alia multa in quibus lex evangelica omnem aliam legem tam naturalem quam Mosaicam et humanam transcendit, quia non solum omnia peccata excludit ac prohibet, sed etiam interiores actus, cogitationes et affectiones reformat; et non timore mali seu supplicii, ut lex vetus, sed amore boni inducit ad bene agendum. Compendiosissime quoque ac planissime descripta est atque proponitur; lex autem antiqua multis fuerat figuris tecta ac velaminibus involuta, prolixeque scripta ac tradita: nam in ea sæpius eadem repetuntur. Verum de hac materia multo plenius scripsi in proœmio super Lucam.
Quoniam ergo ipsemet Unigenitus Dei, Verbum æternum, verus Deus, ad nos descendere, et proprio ore nos informare, legemque dare dignatus est, non simus ingrati caritati, dignationi, pietati et beneficiis ejus, neque præceptis ejus rebelles, sed omni cum diligentia, caritate et perseverantia serviamus eidem. Legitur quod fuit quidam Sarracenus, qui volens fieri Christianus, venit Romam. Quumque vidisset Romanum Pontificem in suo ornatu, et dominos cardinales ac clerum in divino Officio, valde complacuit ei. Deinde a domino Papa baptizatus, rogavit se Largum vocari, dicens: Quemadmodum Christus fuit largissimus hominibus, proprium sanguinem fundens pro eis, atque se totum eis communicans et impendens; sic ego pro posse et modulo meo volo esse largus Domino Jesu Christo, me totum ejus obsequiis deputando, ejusque fidem inter Sarracenos prædicando, et si opus fuerit, pro ipso etiam moriendo. Itaque Largus ille bene instructus in fide et desuper illustratus, ad Sarracenos reversus, fidem Christi eisdem fortiter prædicavit. Ad gloriam Dei.
Footnotes
Chapter 132 of 243