Sermo 4
Ad religiosos
DE EXCELLENTIIS LEGIS EVANGELICÆ SUPRA LEGEM VETEREM, ET QUA SANCTIMONIA NUNC VIVENDUM.
LITTERA occidit, spiritus autem vivificat. II Cor. III, 6.
In exordio hujus epistolæ docet sanctus Apostolus, quanta sit inidoneitas, infirmitas, impotentia seu insufficientia hominis ad promerendum vitam æternam, nisi per dona gratiæ desuper adjuvetur. Et de hoc jam in multis sermonibus plura sunt introducta. Ideo omnis præsumptio, jactantia, vana gloria, omnis elatio, procul diffugiant, imperfectumque nostrum videant oculi nostri, et in Deo sit tota spes nostra, ejus adjutorio semper inhæreamus, ipsum jugiter invocemus, omne bonum ei humillime adscribamus, ei indesinenter regratiantes, ipsum in omnibus laudantes et venerantes.1
Insuper docet, quanta sit excellentia evangelicæ legis supra legem Mosaicam, ut informet fideles quomodo spiritualius atque perfectius debeant conversari modo in novo Testamento, quam olim Israeliticus populus vixit in veteri. Quemadmodum autem Moyses fuit in multis figura Christi, sic lex data per Moysen, dispositio fuit ad legem a Christo collatam. Ideo sicut se habet dispositio ad habitum, imperfectum ad perfectum, medium ad finem, umbra ad lucem, typus ad veritatem, sic se habet lex Moysis ad legem Christi. Hæc ergo est una excellentia legis evangelicæ supra veterem legem. Secunda est, quod ipse legislator evangelicæ legis, videlicet Christus, incomparabiliter est sanctior, dignior, sapientior legislatore veteris Testamenti, utpote Moyse. Tertia, quia lex evangelica immediate et evidenter promittit bona cœlestia et æterna, sed lex Mosaica non promisit manifeste et immediate nisi bona terrena. Quarta, quia lex nova multo compendiosius data et scripta est quam lex vetus, in qua eadem sæpissime repetuntur. Quinta, quoniam evangelica lex multo evidentiorem et excellentiorem doctrinam tradit de Deo, quam lex illa Mosaica. In qua evangelica lege, ea quæ ad supergloriosissimæ Trinitatis spectant notitiam, atque ad Christi mysteria et ad salutem humanam, multo limpidius edocentur quam in veteri lege.
Sexta, quoniam lex evangelica gratiam non solum promittit, sed etiam confert; nec solum præcipit actus virtutum, sed etiam præstat virtutem ea implendi; nec solum futuram felicitatem denuntiat, sed ad eam quoque observatores suos inducit. Et istud totum intelligendum est, in quantum accipitur lex evangelica cum suorum inclusione sacramentorum, quæ gratiam continent et etiam præstant. Talia vero non erant legis veteris sacramenta: ideo dicitur quod lex Moysis non continuit nec contulit gratiam, nec virtutem implendi sua præcepta donavit. Propter quod ab Apostolo appellatur ministratio mortis et damnationis, et virtus peccati, non directe, sed occasionaliter.23 Septima, quia lex nova, interiores motus, videlicet cogitationes et affectiones, perfectius ordinat et reformat quam vetus. Octava, quoniam pauciora ac salubriora habet præcepta et sacramenta lex evangelica quam vetusta. Imo ut Rabbi Moyses loquitur, Tot erant mandata in Moysis lege, quot sunt dies in anno, et quot ossa in homine. Hinc princeps Apostolorum vocat eam importabile jugum.4 Nona, quoniam proprietates legis multo excellentius conveniunt novæ legi. Proprietates etenim legis sunt, vitia exstirpare, virtutes inducere, præmia polliceri, bene agentes remunerare, iniquos punire, communitati proponi, plane et succinctim præstari. Quæ omnia evangelicæ legi perfectissime competunt. Ipsa etenim nullum permittit peccatum, æternam beatitudinem obedientibus pollicetur. Porro lex humana permittit plurima mala; in veteri quoque lege permittebantur libellus repudii et usura circa extraneos.5 Decima, quoniam lex nova inducit ad vitandum peccata et ad implendum præcepta atque consilia amore boni. Vetus autem lex induxit ad hæc timore supplicii: nam et transgressoribus suis etiam in præsenti corporalem intulit mortem.
Deinde, quo legislator noster est altior, eo evangelicæ legis præcepta non observare enormius damnabiliusque consistit. Propter quod ad Hebræos scribit Apostolus: Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla contradictione, duobus aut tribus testibus moritur:6 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Sed inter hæc vigilantissime intueamur quam virtuose, quam spiritualiter et perfecte obligemur vivere.
Consideremus in primis, qualiter conversari teneamur in quantum Christiani, deinde in quantum sacerdotes, deinceps in quantum religiosi, hujus aut hujus Ordinis professores. Certe qualiter vivere teneamur in quantum Christiani, ex Evangelio demonstratur, utpote:7 per arctam viam incedere, inimicos diligere, pro persequentibus exorare, forefactoribus benefacere, omnem iram et contumeliam in tantum vitare, ut qui dixerit proximo suo, Fatue, peccet mortaliter;89 omnem quoque superbiam, acediam, invidiam, incontinentiam, avaritiam, gulam abjicere; humilitatem, caritatem, continentiam, liberalitatem temperantiamque amplecti; nos ipsos et omnia quæ habemus et agimus, referre ad Dei gloriam et honorem; opera misericordiæ corporalia ac spiritualia exercere, sicque proximis facere sicut ab illis fieri volumus nobis;10 præcepta quoque Ecclesiæ observare, et superioribus nostris Dei vicariis tanquam Deo humiliter obedire; in omnibus simpliciter, innocenter, humiliter nos habere, neminem scandalizare, omnes ædificare. Ad ista ac multa similia tenemur, in quantum Christiani; porro, ut sacerdotes, pene ad omnia illa quæ Apostolus in epistolis ad Timotheum ac Titum docet ad episcopos pertinere: siquidem quæ ibi de episcopis scribit, de sacerdotibus quoque intelliguntur, secundum doctores. Ad qualia vero teneamur in quantum religiosi, docet Regula nostra sive Statuta.
Quantum ergo erubescendum est nobis, quam confusibiliter nos habemus, quam fœde ac viliter agimus, dum mutuo scandalizamus, quando contendimus, quando irascimur, dum querulosi, turbulenti, inquieti exsistimus, dum pro malo reddimus malum, et optamus vindictam, ac molestanti vicem rependimus, dum unus adversus alterum inflatur, quando cibo et potu immoderate replemur, dum curiosi et cupidi sumus et ad divina acediosi: quia in omnibus istis non solum contra sacram religionem cujus sumus professores, nec solum contra præcepta ordinis sacerdotalis cujus sumus exsecutores, sed etiam contra evangelicæ legis operamur præcepta; ita quod non solum sumus indigni religiosi ac sacerdotes vocari, imo Christiano nomine censemur indigni, remotissimeque distamus a monastica perfectione atque a nostræ professionis impletione. Et de hoc in libro de Nomine christiano multa loquitur Augustinus, inter cetera dicens: Ille veraciter christianus est, qui omnibus misericordiam facit, qui nulla omnino movetur injuria, qui nulla afficitur impatientia, crudelitate aut ira, qui in omnibus caritativus, mitis humilisque consistit, qui nemini nocet, et alienum dolorem tanquam proprium sentit, qui a malo non vincitur, sed malum vincit in bono, qui humanam laudem contemnit, et coram hominibus habetur inglorius, ut coram Deo glorietur et angelis.11 Atque ut asserit Cyprianus, Christianus nemo recte dicitur, nisi qui Christi moribus conformatur.
Postremo certum est, religiosos esse debere exemplar evangelicæ puritatis, et sublimiter Christianitatis vocabulo esse condignos, ut se ipsos in cunctis exhibeant excellenter mansuetos, patientes, temperatos, justos, castos, misericordes, devotos, timoratos, custoditos et caritativos, et in omni virtute assidue crescant, in tantum ut quicumque adspexerit eos, ædificetur et Deum glorificet, ac fateri cogatur quod vere a Deo sit lex quæ hujusmodi præcipit vitam. Unde beatissimus princeps Apostolorum testatur: Hæc est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.12 Paulus quoque apostolus: In omnibus (inquit) te ipsum præbe exemplum bonorum operum;13 verbum sanum sit et irreprehensibile, ut qui ex adverso est, vereatur, nihil mali habens loqui de nobis. Ut ergo tam sancte et irreprehensibiliter conversari possimus, Deum incessanter ac fervide cum omni fiducia invocemus in adjutorem.
Footnotes
Chapter 136 of 243