Skip to the text

Enarratio in evangelium

EXIENS JESUS DE FINIBUS TYRI, VENIT PER SIDONEM, ETC. Marc. VII, 31-37.

EVANGELISTA Marcus in præsenti evangelio describit curationem cujusdam hominis qui fuit surdus et mutus. Textus autem quantum ad sensum litteralem, difficultatem non habet : idcirco immorandum non reor. Itaque ait : Exiens Jesus de finibus Tyri, quæ fuit urbs antiqua ac opulenta, et olim clarissima, de cujus excellentia in Ezechiele multa conscripta sunt, venit per Sidonem civitatem ad mare Galilææ, quod alio nomine dicitur mare Tiberiadis, inter medios fines Decapoleos, id est regionis decem urbium quibus (ut dicitur) cingebatur hoc mare.1 Et adducunt ei turbæ surdum et mutum, videlicet unum qui fuit surdus et mutus. Qui, ut dicunt nonnulli, fuit surdus et mutus non ex causa naturali, sed ex dæmonis ipsum possidentis operatione. Unde in Matthæo legitur : Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus et mutus.2

Ezech. XXVI-XXVIII.

Et apprehendens eum de turba seorsum, id est, Jesus extra turbam ducens hunc surdum et mutum. Cur duxit eum seorsum? Respondetur, ut doceret vanam gloriam in magnis operibus esse vitandam; vel quia turba fuit indigna videre istud miraculum, quoniam forsitan ex curiositate optavit aliquid rarum videre; vel ad insinuandum quod spiritualiter surdi et muti plerumque sint seorsum monendi ac instruendi, ne ex humano rubore propter præsentes ab advertentia et pœnitentia retrahantur. Misit digitos suos in auriculas ejus. Hoc fecit Salvator : primo, ad innuendum quod divinitas sua operabatur per corpus suum et corporis membra, tanquam per instrumentum proprium, animatum, conjunctum; secundo, quia per digitos, ratione articulationis et distinctionis eorum, designatur discretio : quæ valde necessaria est ad aperiendum aures interiores hominis spiritualiter surdi, hoc est ad audiendum verbum Dei graviter indurati et clausi. Et exspuens, tetigit sputo suo linguam ejus : quoniam per salivam, sine qua verba perfecte formari non valent, sapientia figuratur, quæ os mentis, videlicet intellectum, quo interiora verba proferuntur, spiritualiter irrigat, gustumque confert eidem. Exspuit itaque Jesus, et sputo suo tetigit linguam hujus infirmi, ad designandum quod qui mutus est a prolatione verborum cœlestium atque salubrium, recte et meritorie loqui nequit, nisi dono sapientiæ intus ornetur, tangatur et perfundatur.

Et suspiciens in cœlum, ad demonstrandum quod tota virtus sua esset a Patre cœlesti, quodque ab eo auxilium haberet secundum quod homo, ingemuit : non utique propter difficultatem faciendi miraculum, sed ex compassione qua non solum condoluit illi infirmo, sed universis qui dæmonum dominatione premuntur, et item ad ostendendum quam difficulter curetur anima spiritualiter surda ac muta, utpote quæ verba Dei invite audit, inviteque profert. Unde in suscitatione Lazari turbavit se ipsum, fremens spiritu, et lacrimas3 fundens, ad declarandum quod peccatores pravæ consuetudinis mole pressi, utpote vitiis indurati, super quos clausit puteus os suum, id est, in profundo vitiorum demersi sunt, qui designantur per Lazarum quatriduanum mortuum, difficultillime convertuntur :45 non quod ex parte Dei sit difficultas, quoniam omnipotenti et infinitæ potestati omnia æque facillima sunt; sed ex indispositione talium. Ideoque Christus ad cœlum adspexit atque ingemuit, ut doceret nos suo exemplo in orationibus nostris in cœlum adspicere, et ad Deum suspirare ac gemere, juxta illud: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.6 Et ait Jesus illi surdo ac muto: Ephphetha, quod est, id est significat, adaperire, id est, jubeo ut aperiaris tu auris et lingua hujus infirmi. Et statim apertæ sunt aures ejus, id est ad audiendum aptatæ, et naturali usui redditæ, et solutum est vinculum, id est impedimentum, linguæ ejus, et loquebatur recte, id est convenienter et prompte. Sicque idem fuit verborum et operum horum miraculosorum momentum. Tanta fuit Christi potestas, quod ejus dixisse fuit egisse. Consimiliter, qui intus illuminatur ac emollitur, atque accenditur ad audiendum et proferendum verba salutis, loquitur recte, id est discrete ac sapienter, juxta illud Apostoli:7 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.

Et præcepit illis, videlicet turbæ, ne cui dicerent, id est, nemini recitarent illud miraculum. Quod ideo jussit, ut daret nobis exemplum vitandi vanitatem laudis humanæ atque jactantiam. Interdum vero Christus voluit miracula sua aliis recitari, ad gloriam Dei ædificationemque populi. Quanto autem eis præcipiebat tacere hoc opus, tanto plus prædicabant illud: non ex contemptu, sed devotione et admiratione potestatis divinæ. Idcirco non fuerunt proprie inobedientes, quia præceptum Christi fuit intelligendum, ne ad jactantiam diceretur. Præceptum tamen Christi rationabile fuit, et turba etiam pie movebatur ad oppositum, quia utrumque bonum fuit secundum considerationes diversas. Et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit. De quibus omnibus subditur, ut sit distributio accommoda. Omnia quoque quæ fecit, bene fecit, utpote sapienter. Et surdos fecit audire, et mutos loqui. Quamvis enim Marcus non exprimat hic nisi de unius surdi et muti curatione, tamen dum Christus istum curavit, curaverat etiam alios multos surdos et mutos, et cæcos ac debiles, ut in Matthæo legitur.8 Sed Marcus scribit specialiter de hoc uno, quia curatio ejus solennius facta est, et multa mystica præfiguravit. Verumtamen certus non sum an surdus iste sit idem de quo scribit Matthæus, asserens eum fuisse obsessum.9

Footnotes

  1. Joann. VI, 1. ↩

  2. Matth. XII, 22. ↩

  3. Joann. XI, 33, 35, 38. ↩

  4. Joann. XI, 39. ↩

  5. Ps. LXVIII, 16. ↩

  6. Ps. cxxii, 1. ↩

  7. Coloss. iv, 6. ↩

  8. Matth. xv, 30. ↩

  9. Matth. xii, 22. ↩

Chapter 133 of 243