Skip to the text

Sermo 2

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE CURATIONIS SURDI AC MUTI.

ECCE Deus vester ipse veniet, et salvabit vos: tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Is. xxxv, 4-6.

Beatissimus Isaias propheta verba hæc de Christi adventu prædixit. Christus etenim (de quo in prima Joannis Canonica scriptum est: Hic est verus Deus et vita æterna) venit per incarnationem suam ad homines, et eos salvavit, quemadmodum angelus dixit ad Joseph:12 Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum a peccatis eorum. Denique miracula in verbis his Isaiæ prætacta, et plura alia ac majora, Christus inter homines ambulans, corporaliter spiritualiterque peregit. Unde et in evangelio hodierno describitur unius surdi ac muti curatio.3

Circa quam multa mystice sunt pensanda. Et primo, qui per eum spiritualiter designentur: quod in expositione textus aliqualiter est expressum. Itaque per hunc surdum et mutum, intelligendi sunt omnes iniqui qui verbis Dei obedire negligunt aut contemnunt, et etiam universi qui sua peccata sinceriter confiteri non curant, itemque qui ab orationibus et laudibus Dei tepescunt. Hi omnes merito surdi vocantur, quoniam verba salutis aut omnino non audiunt, aut si ea corporaliter audiunt, non tamen secundum eadem conversantur, sed in suis permanent fœditatibus et peccatis. Hinc Christus in Evangelio sæpe hortatur : Qui habet aures audiendi, audiat. In quibus verbis insinuat, eos qui verba Dei non audiunt per salubrem effectum, per obedientiam et consensum, aures cordis non habere, ideoque spiritualiter surdos esse.45 De taliter surdo loquitur Deus apud Isaiam :6 Quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? Quod quamvis ad litteram dictum sit de indurato populo Judæorum, ad quos Deus misit nuntios suos, puta Prophetas, quos populus ille obedientialiter audire contempsit; nihilo minus spiritualiter Christus hæc dicit de unoquoque pravo rebellique Christiano, ad quem Deus mittit quotidie nuntios suos, videlicet prælatos ac prædicatores, aut quoslibet exhortatores devotos : imo unicuique deputavit angelum sanctum pro custode et jugi exhortatore ad bona. Sed omnes istos miser peccator audire effectualiter aspernatur : idcirco durus est valde, et nequaquam obtemperans documento apostoli Jacobi admonentis, Sit omnis homo velox ad audiendum.7 Unde de talibus apud Jeremiam Dominus loquitur :8 Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Denique unicuique tali diligenter pensandum est et vehementer pavendum quod ad Romanos ait Apostolus : Existimas, o homo qui talia agis, quod tu effugies judicium Dei ? An divitias bonitatis Dei, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.9 O, o, evigilet unusquisque ad verba ista cœlestia, terrifica et divina, et emendet se ipsum, quia nescimus diem nec horam, estque horrendum incidere in manus Dei viventis.1011

Secundo circa curationem hujus surdi et muti considerandum est, quod turba duxit eum ad Christum. Per quod spiritualiter datur intelligi, quod mente surdi seu vitiosi, per se ipsos non valent ad Deum accedere, quum non sint in caritate, quæ sola ducit ad Deum et movet sursum, ascendens ut ignis : quemadmodum in carnali attendi potest amore, qui tanquam pondus gravissimum semper trahit deorsum, ad caduca, immunda et vana inclinans. Propterea vita hominis carnali amore infecti, non est nisi cursus ad tormenta inferni. Hinc talis indiget per alios ad Christum adduci. Quod fit dum homines timorati jugiter ac ferventer orant pro ipso, ut gratia conversionis infundatur ei a Deo : quemadmodum devotissima mater B. Augustini lacrimose ac instantissime oravit pro filio suo Augustino adhuc decepto et lubrico. Per alios quoque peccator ad Deum deducitur, dum homo devotus transgressorem ad pœnitentiam ferventer hortatur, exemplo Christi qui prædicavit : Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum;12 itemque, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis.13 Et ita peccatorem ad Christum adducere, spectat præcipue ad animarum curam habentes, quorum unicuique dicit Apostolus ad Timotheum :14 Prædica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia.

Postremo, taliter surdus et mutus propriam infirmitatem insufficientiamque cognoscens, aliorum debet suffragia quærere, rogando eos ut orent pro se, juxta illud in Job : Ad aliquem Sanctorum convertere.15 Videmus in sæculo isto, quod rei et balbi volentes suo principi reconciliari, quoniam coram illo apparere non audent, nec formare verba congrua possunt, quærunt prolocutorem facundum et principi carum, qui loquatur pro eis : sic miseri peccatores Deo reconciliari cupientes, facere debent, ad devotos et sanctos confugiendo, qui orent pro eis. Nihilo minus peccator quantumlibet magnus, etiam personaliter orare debet pro se, exemplo publicani, de suis vitiis erubescendo, pectus tundendo, humiliterque dicendo :16 Deus, propitius esto mihi peccatori.

Præterea, quamvis præinducta secundum communem legem sint vera, nihilo minus Deus interdum peccatores etiam valde magnos per se ipsum reducit ad se per instinctum internum, per illuminationem divinam, aut per apparitionem et comminationem terribilem, ut patet in Paulo apostolo, qui quum proficisceretur Damascum ad persequendum fideles, subito in via, quum esset in itinere pessimo ac damnando proposito, repente apparuit ei Christus, et per comminationem terribilem eum convertit.17 Sic quoque per se ipsum Deus reduxit ad se Manassen regem Jerusalem, qui quum diu sceleratissimam vitam duxisset, tandem a rege Assyriorum captus, vinctus atque in carcere positus, rediit ad cor et pœnituit valde, seque de cetero emendavit.1819

Tertio circa surdi et muti hujus curationem est attendendum, quod dum turba pro ejus sanatione rogasset, Christus apprehendit eumdem et duxit seorsum.20 Per quod duo sunt intelligenda. Primum, quod Deus frequenter confert aliquibus gratiam meritis ac precibus aliorum, utpote Sanctorum in cœlis triumphantium, ac devotorum in terris adhuc militantium. Unde quum filii Israel Deum graviter offendissent, contra Moysen murmurando, et sanctissimus Moyses pro illis Deum ardentissime exorasset, Deus dixit ad Moysen :21 Dimisi eis juxta verbum tuum.22 Denique, quum Deus subvertere vellet civitatem Sodomorum propter horrenda peccata eorum, et sanctus patriarcha Abraham oraret pro Sodomitis, Deus tandem dixit ad Abraham :23 Non subvertam civitatem, si invenero in ea decem homines justos.24

Item, quum tres amici Job Deum offendissent, disputando adversus Job, et eum injuste culpando, finita disputatione, Deus dixit ad unum illorum : Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos : ite ergo ad servum meum Job, et orabit pro vobis; faciem ejus suscipiam, ne vobis imputetur stultitia.25 Hinc Jacobus : Orate (inquit) pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio justi assidua.26 Instanter ergo et fervide deprecemur tam Sanctos in cœlo quam devotos in terra, potissimum Virginem gloriosam et angelos nostros custodes, ac Sanctos ad quos magis afficimur, ut misericordissime pro nobis intervenire dignentur.

Secundum (quod in hoc tertio datur intelligi) est, quod eos quos Deus a vitiis curat et salvat, oportet prava vitare consortia, atque a communi hominum per latam perditionis viam ambulantium conversatione discedere, et Deo in secreto crebrius vacare per orationes devotas, per meditationes salubres, per examinationem conscientiæ propriæ, per exercitia pœnitentiæ.27 Idcirco dicit Apostolus : Exite de medio illorum, et immundum ne tetigeritis.28 Porro immunda non tangere, est rebus illicitis non consentire. Unde si quis corporaliter separari non valet ab habitaculis et societatibus impiorum, mente tamen ab eis se debet abstrahere, ita ut eorum peccatis non cooperetur, nec consentiat, neque communicet, sed potius quantum potest, redarguat ea, dicente Apostolo : Nolite communicare operibus tenebrarum, magis autem redarguite.29 Ideo ait Propheta : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, id est, a Deo non recessit, consentiendo consiliis pravis hominum iniquorum; et in via peccatorum non stetit, id est, in vitiosis actibus non permansit; et in cathedra pestilentiæ non sedit, id est, mala exempla aliis non præbuit. In cathedra quippe pestilentiæ sedet, qui publice male vivit seu alios scandalizat : per quod eos spiritualiter, tanquam basiliscus, occidit.30

Itaque vitanda sunt superborum et iracundorum lubricorumque hominum, imo et omnium vitiosorum consortia, quum scriptum sit : Cum perverso perverteris.31 Mala namque societas trahit ad vitia, quemadmodum bona societas ad virtutes. Propter quod Salomon loquitur :32 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum similis eis erit.

Bonis ergo et timoratis atque prudentibus hominibus unusquisque se applicet, et verba salutis velociter obedienterque audiat; nec ab orationibus et Dei laudibus, ac verbis salubribus obmutescat, sicut in Vitaspatrum legitur de duabus devotis uxoribus simul habitantibus, quæ desideraverunt a suis separari maritis, et vitam cœnobiticam assumere. Quibus quum mariti consentire non vellent, statuerunt feminæ illæ inter se, ut quamdiu pariter morarentur, nunquam otiosum aut indecens verbum proferrent : quod etiam fideliter servaverunt. Quo exemplo discant mulieres a suis loquacitatibus abstinere.

Footnotes

  1. Matth. i, 21. ↩

  2. 1 Joann. v, 20. ↩

  3. Marc. vii, 31 et seq. ↩

  4. Matth. xi, 15; xiii, 9; ↩

  5. Luc. xiv, 35; etc. ↩

  6. Is. xlii, 19. ↩

  7. Jacob. i, 19. ↩

  8. Jer. v, 3. ↩

  9. Rom. ii, 3-5. ↩

  10. Hebr. x, 31. ↩

  11. Matth. xxv, 13. ↩

  12. Matth. iv, 17. ↩

  13. Luc. xiii, 3, 5. ↩

  14. II Tim. iv, 2. ↩

  15. Job v, 1. ↩

  16. Luc. xviii, 13. ↩

  17. Act. ix, 1 et seq. ↩

  18. IV Reg. xxi; ↩

  19. II Par. xxxiii. ↩

  20. Marc. vii, 33. ↩

  21. Num. xiv, 2 et seq. ↩

  22. Ibid. 20. ↩

  23. Gen. xviii, 20 et seq. ↩

  24. Gen. xiv, 32. ↩

  25. Job xlii, 7, 8. ↩

  26. Jacob. v, 16. ↩

  27. Matth. vii, 13. ↩

  28. II Cor. vi, 17. ↩

  29. Ephes. v, 11. ↩

  30. Ps. i, 1. ↩

  31. Ps. xvii, 27. ↩

  32. Prov. xiii, 20. ↩

Chapter 134 of 243