Sermo 3
DE SPIRITUALI INTELLECTU EORUM QUÆ CHRISTUS IN CURATIONE SURDI ET MUTI EGIT, AGITQUE IN DIES IN JUSTIFICATIONE PECCATORUM.
BENE omnia fecit; et surdos fecit audire, et mutos loqui. Marc. vii, 37.
Rectissime dixit turba de Christo, quod « bene omnia fecit ». Ipse enim est æterna et increata sapientia, de qua Sapiens ait quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.1 Hinc Dominus noster Jesus Christus, qui solo verbo, imo solo imperio potuit surdum et mutum de quo in evangelio hodierno fit sermo, curare, ita non fecit, sed multa circa ipsius egit curationem.2 Nam duxit eum seorsum, et digitos suos misit in ejus auriculas; exspuit quoque, et sputo suo tetigit linguam illius; deinde adspexit in cœlum atque ingemuit, et postea dixit, Adaperire; postremo turbæ præcepit ut nemini dicerent istud miraculum. Per quæ omnia aliquid spiritualiter designavit : non enim sine causa condigna aliquid egit horum. Denique, cur surdum et mutum istum duxit seorsum, in præcedenti est introductum sermone. Nunc de aliorum spirituali intelligentia est dicendum.
Itaque, quod Christus digitos suos posuit in auribus hujus surdi, significat quod nullus curatur ab interiori surditate, mutitate ac vitiis ceteris, nisi per infusionem Spiritus Sancti, qui tollit a mente ea per quæ surda et muta efficitur. Per digitum namque Spiritus Sanctus signatur, secundum quod Christus effatur : Si in digito Dei ejicio dæmonia.3 Peccata vero mortalia, quæcumque sint illa, efficiunt animam surdam, mutam et cæcam, imo et spiritualiter mortuam. Certum est autem peccata mortalia non auferri nisi per infusionem Spiritus Sancti. Præcipue tamen consuetudo prava efficit mentem mutam et surdam. Omne quippe mortale peccatum est quoddam obstaculum dividens inter Deum et mentem, Isaia testante ac asserente : Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos.4 Hinc manente isto obstaculo in anima peccatrice, non potest ipsa illuminari a Deo. Idcirco necessaria est infusio Spiritus Sancti, qui gratiam et virtutes infundendo, expellit et aufert peccata : quibus ablatis, capax est anima gratiæ amplioris. Propter quod loquitur Isaias : Hic est omnis fructus, ut auferatur iniquitas.5 Quicumque igitur mortali sordet peccato, auxilium Spiritus Sancti imploret, qui simul auferat vitia et largiatur virtutes.
Secundum fuit, quod Christus sputo suo linguam tetigit surdi et muti istius. Per quod significatur quod homo spiritualiter mutus, hoc est a verbis salutaribus silens, nec meritorie quidpiam loquens, non potest curari a vitio isto, nisi a Christo donum sapientiæ sortiatur :67 quia (ut dictum est) per salivam sapientia designatur. Quod enim peccator a verbis salutaribus obmutescit, hinc oritur quod ea quæ Dei sunt, sibi non sapiunt, sicut testatur Apostolus :
Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Nec gustat quam dulcis est Deus, nec cœlestia et æterna bona desiderat, sed tota ejus affectio est ad carnalia et terrena, in quibus tantummodo delectatur. Quum ergo per donum sapientiæ contempletur anima Deum creatorem suum et spiritualia bona, non nudo intuitu, sed cum gustu interno (sapientia enim quasi sapida scientia dicitur, et a sapore nomen accepit), hinc constat, quod dum dono sapientiæ perfunditur anima, protinus audit quid loquatur in ea Dominus Deus, et incipit loqui ea quæ Dei sunt et salutem concernunt.8 Tuncque carnalia et caduca ei desipiunt, solusque Deus super omnia complacet ei, atque ad spiritualia bona gratiæ ac virtutum anhelat, quia in eis quotidie cupit proficere. Ad futura quoque gloriæ dona adspirat, dicendo :9 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Itemque : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.10
Itaque pro infusione, incremento ac perfectione doni sapientiæ, Deum fideliter deprecemur, omnemque carnalem prudentiam ac mundanam versutiam detestemur, quum dicat Apostolus :11 Prudentia carnis mors est. Et Salomon :12 Vir (inquit) versutus odibilis est. Porro, quanto plus avertit se homo a delectatione carnali, a consolatione mundana, a desiderio terrenorum, tanto aptior redditur ad degustationem internam suavitatis divinæ, tantoque amplius in virtutum operibus delectatur, præsertim in consideratione infinitæ perfectionis et gloriæ Dei omnipotentis, ita ut dicat : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine !13 et denuo, Melior est dies una in atriis tuis super millia.14 Certum est equidem quod in his quæ homo plus diligit, amplius delectatur, et de talibus libentius loquitur. Qui ergo super omnia diligit Deum, in ipso delectationem et consolationem potissimum quærit ac invenit.
Tertium fuit, quod Christus ad cœlum adspexit. Per quod docuit nos, in omni tribulatione et angustia ad Deum confugere, ejus succursum et consolationem quærendo, sicut et Josaphat rex testatur :15 Quum ignoramus quid agere debeamus, hoc cœlum habemus residui, ut oculos nostros levemus ad te, Domine Deus. Quotidie quoque in orationibus et meditationibus nostris debemus ad cœlum adspicere, id est Creatorem cœlorum in cœlo habitantem cogitare ac contemplari, sicut ait Propheta :16 Ad te, Domine, levavi animam meam;17 et item, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis. Insuper debemus cœlum adspicere, quatenus ex consideratione cœlorum et planetarum ac siderum, et velocissimi motus multiplicisque virtutis ac ornatus eorum, elevetur mens nostra ad contemplationem Dei creatoris universorum. Causa namque ex suo effectu cognoscitur. Hinc etenim Isaias hortatur : Levate oculos vestros in cœlum, et videte quis creavit hæc.18 Et Sapiens dicit :19 A magnitudine speciei creaturæ poterit Creator cognoscibiliter videri. Ex contemplatione quoque infinitæ bonitatis, et sapientiæ ac omnipotentiæ Dei, debemus ejus amore accendi, et ipsum cum ingenti reverentia admirari, eum quoque vereri, atque in omnibus semper pro posse humiliter venerari.
Quartum fuit, quod Christus ingemuit. Per quod docuit nos, Deum cum intimo gemitu invocare, et propter peccata nostra ac aliorum ingemiscere ac dolere, desiderio quoque spiritualis profectus ac futuræ beatitudinis gemitus cordiales effundere. Itaque omnem vanam lætitiam aspernemur, soli Altissimo placere conemur, ad confitendum peccata nostra, ad orationes Deique laudes proni ac fervidi simus.
Legitur in libro de Viris illustribus Ordinis Cisterciensium, quod semel quidam vir illustris nomine Henricus, cognatus regis Franciæ, visitavit S. Bernardum. Quumque redire vellet, rogavit B. Bernardum ut Fratres, id est monachi ejus, orarent pro ipso. Respondit Bernardus: Faciam, et cito senties fructum orationum Fratrum istorum. Protinus ergo Bernardus convocans Fratres, dixit: Dominus Henricus petit orationes vestras, ideo hortor ut statim unanimiter ac ferventer oretis pro ipso. Moxque Fratres facere hoc cœperunt. Et statim Bernardus rediit ad Henricum, qui virtute orationum Fratrum interim tactus fuit a Spiritu Sancto, et compunctus corde petiit a B. Bernardo in monachum recipi: quod Bernardus cum ingenti gaudio fecit. Fratres quoque de tam nobilissimi viri conversione multum lætati sunt, et gratias Deo egerunt, qui preces eorum exaudivit tam cito.
Habuit autem idem dominus Henricus secum inter ceteros famulum quemdam, virum perversum. Qui visa domini sui conversione, cœpit vehementissime indignari, et pessime loqui ac maledicere S. Bernardo, vocando eum seductorem, pseudoprophetam, hypocritam, et quidquid potuit excogitare malignum, in tantum quod hi qui aderant, ægre ferebant quod diabolicus ille homo tam pravissime loquebatur viro sanctissimo. Quibus dixit Bernardus: Dimittite eum, anima enim ejus in amaritudine est, et ipse quoque est noster. Quo audito, famulus ille cœpit insultare Bernardo, et dicere: Nunc probabo te esse mentitum et falsum prophetam, et coram rege istud tibi objiciam, quia jam prophetasti quod nunquam fiet. Denique qui præsentes fuerunt, quamvis non crederent verba Bernardi posse cassari, satis tamen attoniti erant, et mirabantur qualiter fieri posset quod prædixit Bernardus, propter nimiam perversitatem viri illius. Itaque vir ille malignus altera die mane consurgens, et S. Bernardo ac toti ejus monasterio maledicens, recessit. Quumque paululum processisset, forsan per medium milliare aut circiter, cœpit infinita misericordia Dei in illo famulo operari, ejusque mentem alterare, illuminare, accendere. Qui sentiens se taliter immutari, mirabatur quid sibi acciderit; volensque progredi, non valebat, quia gratia Dei in ipso prævaluit. Statim ergo ad beatissimum patrem Bernardum revertens, veniam postulavit, et monachus fieri flagitavit, et factus est bonus religiosus. Præfatus quoque Henricus crevit in virum virtutum, et post aliquot annos factus episcopus, magnum peregit fructum in populo.
Ecce quam infinita est bonitas et misericordia Dei, et qualiter per preces et merita devotorum aliis gratiarum charismata elargitur. Ideo alios cordialiter deprecemur ut orent pro nobis, præsertim quum et Paulus apostolus tam frequenter rogaverit spirituales suos filios quos convertit, ut orarent pro eo.202122
Footnotes
-
Sap. viii, 1. ↩
-
Marc. vii, 32 et seq. ↩
-
Luc. xi, 20. ↩
-
Is. lix, 2. ↩
-
Is. xxvii, 9. ↩
-
I Petr. II, 3. ↩
-
I Cor. II, 14. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Ps. XXV, 8. ↩
-
Ps. LXXXIII, 2, 3. ↩
-
Rom. VIII, 6. ↩
-
Prov. XIV, 17. ↩
-
Ps. XXX, 20. ↩
-
Ps. LXXXIII, 11. ↩
-
II Par. XX, 12. ↩
-
Ps. XXIV, 1. ↩
-
Ps. CXXII, 1. ↩
-
Is. XL, 26. ↩
-
Sap. XIII, 5. ↩
-
Rom. xv, 30; ↩
-
I Thess. v, 25; ↩
-
II Thess. III, 1; etc. ↩
Chapter 135 of 243