Skip to the text

Sermo 6

DE MYSTERIIS CURATIONIS SURDI ET MUTI, QUÆ IN SCOPUM SIBI PRÆFIGERE BONI DEBENT RELIGIOSI.

ADMIRABANTUR, dicentes: Bene omnia fecit; et surdos fecit audire, et mutos loqui.1 Marc. vii, 37.

Quando Salvator curavit surdum et mutum de quo præsens loquitur evangelium, curavit et alios multos surdos ac mutos, cæcos quoque ac debiles, ut in Matthæo legitur, implens quod in Isaia de ipso fuit prædictum:2 Ecce Deus vester veniet, et salvabit vos: tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.3 Verumtamen Marcus evangelista specialiter recitat de isto surdo et muto, quia in ejus curatione Christus multa mystice egit, et magna præfiguravit mysteria, atque solennius facta est hujus surdi ac muti curatio.4 Porro turba quæ omnia illa Christi conspexit miracula, de tot et tantis mirabilibus stupens, dixit: « Bene omnia fecit ». Dixitque hoc solum propter exteriora illa mirabilia: multo magis nos idem dicere possumus et debemus propter mysteria in hujus surdi et muti curatione signata. Cur etenim Christus, qui protestante Joanne apostolo, est verus Deus et vita æterna, cujus perfecta sunt opera, qui solo verbo, solo nutu, solo imperio potuit hunc curare, tanta egit in ejus curatione?56 Nam duxit eum seorsum, misitque digitos suos in auriculas ejus; et exspuens, tetigit sputo suo linguam ipsius; atque in cœlum suspiciens ac ingemiscens, dixit, Adaperire; deinde præcepit præsentibus ne istud alicui propalarent miraculum. Ecce omnia ista in grandi mysterio egit Salvator.

Denique, per hoc quod turba surdum et mutum istum, per se ipsum Dominum Jesum accedere non valentem, duxit ad eum, instruimur quod de Fratre indurato spiritualiterque surdo ac muto non faciliter desperemus, nec pro ejus conversione laborare cessemus: imo quum videmus nos nullo modo posse eum convertere, hortando, corripiendo, comminando, terrendo, corrigendo, offeramus eum cœlesti, omnipotenti, superpiissimo animarum medico, illum intente ac ferventer orando pro Fratre perverso. Multum, imo ineffabiliter multum complacet et commendat nos caritas, benevolentia, patientia, sollicitudo ac devotio ista, Deo qui ex sua pietate immensa, et merito ita agentium, frequenter spiritualiter curat hujusmodi Fratrem, quemadmodum ad instantiam turbæ corporaliter sanavit hunc surdum et mutum. Unde in vita S. Pacomii legitur, quod fuit in cœnobio illo Pacomii quidam juvenis monachus nomine Silvanus, multum inordinate se habens et levis, alios quoque quosdam juniores sibi alliciens atque inficiens. Propter quod seniores voluerunt Fratrem illum expellere, et de hoc sæpe loquebantur Pacomio. Qui beatissimus pater et vir apostolicæ sanctitatis, rogavit Fratres illos patientiam ad tempus habere cum juvene illo, et orare pro ipso; et ipse Pacomius pro eodem instanter oravit. Paulo post Deus omnipotens et benignus, tanta compunctione et gratia, tanto devotionis fervore, tam profundissima humilitate implevit mentem Silvani, quod jugiter in omni loco ploravit, nec tempore refectionis a lacrimis se potuit refrenare, ita ut sanctus pater Pacomius testabatur de illo, quod nullus in toto suo monasterio sic esset humilitatem secutus, ut frater Silvanus. Quo post paucos annos moriente, dixit Pacomius animam ejus cum gaudio ab angelis sanctis esse susceptam. Itaque consideret quilibet nostrum quam misericorditer ac patientissime egerit Deus secum, et similiter agat etiam ipse cum proximis suis errantibus.

Insuper, per hoc quod Salvator surdum et mutum duxit seorsum, insinuatur quod eos qui volunt mente curari et gratiarum charismatibus adimpleri, necesse sit prava et dissoluta vitare consortia, et Deo crebrius in secreto vacare, orando, meditando, se ipsum discutiendo, et peculiaria devotionis exercitia peragendo, exemplo dicentis: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine;78 itemque, Similis factus sum pellicano solitudinis. Hinc vitanda est familiaritas eorum qui in religione irreligiose se habent, videlicet negligenter, præsertim inobedientium et practicantium, qui superiori suo de facili rebelles sunt, non pensantes quod scriptum est: Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.9 Quocirca ait Gregorius, et habetur in Decreto: Vitium paganitatis incurrit, qui superioribus suis injuste resistit. Amplius, per hoc quod Dominus Jesus surdum et mutum duxit seorsum, datur intelligi quod homo societati iniquorum populariumque admixtus, non est faciliter capax gratiæ Dei, sed ab illis se retrahens ac se ipsum recolligens, fit aptus ad illuminationem supernam. Rursus fecit hoc Christus, ut doceret vanam gloriam esse vitandam, atque ad designandum quod spiritualiter surdi et muti sint interdum seorsum hortandi ac informandi, ne si hoc publice fiat, ex humano rubore ab advertentia et pœnitentia se avertant.

At vero Dei Filius incarnatus digitos suos in auribus posuit surdi et muti istius, ad designandum quod sua divinitas operabatur per corpus suum et corporis membra, tanquam per instrumentum animatum, proprium et conjunctum; item, quia per digitos, propter eorum articularizationem ac distinctionem, signatur discretio, quæ ad aperiendum interiores aures valde est necessaria. Rursus, quum Spiritus Sanctus digitus Dei appelletur, per positionem digitorum Christi in auribus surdi et muti, exprimitur quod a spirituali surditate ac mutitate nemo curetur, nisi per infusionem donorum Spiritus Sancti. Rogemus ergo et nos Dominum salvatorem, ut veram discretionem ac dona Spiritus Sancti ponat semper in cordibus nostris, quatenus honeste et secundum ordinem omnia fiant in nobis.10 Discretio quippe, teste S. Antonio, specialissime necessaria est monacho, ut suo loco et tempore omnia faciat ordinate, regia via incedens, nec majus nec minus quam congruit agens.

Præterea, per salivam, sine qua verba completa formari non queunt, sapientia designatur, quæ os animæ, utpote intellectum, verba mentalia proferentem, rigat, et dulcem ei saporem largitur. Per hoc ergo quod Dominus sputo suo linguam hujus tetigit surdi et muti, docemur quod recte ac meritorie loqui non possumus, nisi dono sapientiæ desuper irrigemur ac perfundamur.11 Propter quod scriptum est: Qui moderatur labia sua, prudentissimus est. Quemadmodum enim multiloquium situm est stultitiæ (juxta illud:12 Stultus verba multiplicat;13 et, Totum spiritum suum profert stultus), sic taciturnitas et moderata locutio, sapientiæ est indicium et effectus.14 Propter quod ait Scriptura: Utinam taceretis, ut putaremini sapientes; et denuo: Sapiens reservat et differt in posterum.15 Deprecemur itaque Dominum ut dono sapientiæ linguam nostram in omnibus gubernare dignetur, et cum Propheta oremus: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.1617 Dei etenim est gubernare linguam, quam nullus sine gratia potest domare.18 Nempe, quod de terrenis, vanis, inutilibus libentius quam de spiritualibus ac divinis conferimus, quid est nisi quia ea quæ Dei sunt, nobis non sapiunt, nec gustamus quam dulcis est Dominus, sed vana et frivola meditamur?1920 Sicque ex abundantia cordis os loquitur. Quum autem sapientiæ dono perfundimur, et spirituales atque interni efficimur, gustantes quam magna sit multitudo dulcedinis Dei, mox otiosa et infructuosa detestamur colloquia, et de pertinentibus ad Dei honorem, ad animarum salutem, ad proximorum ædificationem loquimur.21

Præterea, Christus adspexit in cœlum, ad designandum quod omnis potestas et virtus sit a Patre cœlesti.22 Ingemuit quoque, non ob difficultatem curandi hunc surdum et mutum, sed ex generali et intima compassione qua cunctis spiritualiter mutis et surdis compatiebatur, et item ad insinuandum quod tales difficulter convertuntur, non ex impotentia Dei, sed propter indispositionem eorum. Simili ratione in suscitatione Lazari vidit in cœlum, turbavit se ipsum, fremuit spiritu et ploravit.23 Postremo, Christus gemitu suo nos docuit, Deum cum interna contritione cordialique gemitu invocare, et propter nostra ac proximorum peccata gemere ac dolere, desiderio quoque vitæ perfectioris ac quotidiani profectus beatitudinisque futuræ, et maxime ex affectu communis reformationis Ecclesiæ præcordiales gemitus Deo offerre, et vanam lætitiam abhorrere. Jussit quoque miraculum non referri, ut doceret nos vanam ostentationem et laudem humanam aspernari ac fugere, solique Deo velle placere, proximis autem in Deo ordinate ad Dei honorem et ipsorum ædificationem, ut sit semper in omnibus recta et sincera nostra intentio. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Marc. vii, 37. ↩

  2. Matth. ix, 35; xv, 30, 31. ↩

  3. Is. xxxv, 4-6. ↩

  4. Marc. vii, 32 et seq. ↩

  5. Deut. xxxii, 4. ↩

  6. I Joann. v, 20. ↩

  7. Ps. CI, 7. ↩

  8. Ps. LIV, 8. ↩

  9. I Reg. xv, 23. ↩

  10. 1 Cor. xiv, 40. ↩

  11. Prov. x, 19. ↩

  12. Eccle. x, 14. ↩

  13. Prov. xxix, 11. ↩

  14. Job xiii, 5. ↩

  15. Prov. xxix, 11. ↩

  16. Prov. xvi, 1. ↩

  17. Ps. cxl, 3. ↩

  18. Jacob. iii, 8. ↩

  19. Matth. xii, 34. ↩

  20. 1 Petr. ii, 3. ↩

  21. Ps. xxx, 20. ↩

  22. Marc. vii, 34. ↩

  23. Joann. xi, 33, 35, 38, 41. ↩

Chapter 138 of 243