Sermo 5
CAUSÆ SPECIALES QUÆ RELIGIOSUM REDDUNT SPIRITUALITER SURDUM AUT MUTUM.
SUSPICIENS Jesus in cœlum, ingemuit. Marc. VII, 34.
In evangelio hodierno legitur, Christum quemdam curasse qui fuit surdus et mutus. Atque, ut multi affirmant, non erat surdus et mutus ex naturali causa, sed ex operatione obsidentis ipsum diaboli, juxta quod apud Matthæum fertur:1 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus et mutus. Itaque per hunc surdum et mutum, spiritualiter intelligendus est negligens et perversus religiosus, qui per iter disciplinæ regularis non graditur, nec superiorum suorum monitis acquiescit, et si corripiatur ac castigetur, amplius induratur et indignatur, nec loquitur verba salutis, nec sua confitetur peccata. Omnis qui talis est, non immerito surdus appellatur et mutus, et a diabolo obduratus. Deinceps, quum vita ista tam brevis sit et incerta, mors quoque incessanter propinquet, et tam ineffabiliter horrendum sit incidere in manus Dei viventis, cujus judicium tam districtum esse cognoscitur, atque post vitam hanc momentaneam pro uno peccato mortali infligatur æterna damnatio:2 nonne mirabile et supermirabile est quod rationalis creatura, potissimum in religione exsistens, potest sic excæcari et obdurari, quod spiritualiter tam surda et muta efficitur, ut nec blanda exhortatione, nec rigorosa increpatione, nec regulari disciplina provocetur ad meliora, sed absque Dei timore in suo persistit errore? In talibus adimpletur quod Salomon loquitur: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.3 Talis fuit Judas proditor Christi, quem tot miracula, tot caritatis indicia, tot avisationes et prædicationes, tot beneficia Salvatoris non averterunt a crimine proditionis.4 Timeamus ergo et nos ne forte induretur quis nostrum fallacia vitiorum.
Præterea hanc animæ obdurationem, surditatem et mutitatem facit præcipue consuetudo prava, quæ tanquam gravissimum saxum opprimit animum, ne assurgat ad Deum. Impius namque quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.56 Ideo omnis religiosus debet quotidie suam conscientiam serenare, nec spirituali patri quidquam abscondere, præsertim in confessione, ne in barathrum impii usus trahatur, ne eum demergat tempestas aquæ, neque absorbeat eum profundum, nec urgeat super eum puteus os suum.7 Unde quanto peccatum fuerit majus, tanto clarius et magis circumstantionale est confitendum, ne serpens in corde manens ac latens, venena sua diffundat in viscera mentis, sed funditus educatur ac obruatur. Hinc quoque vitanda est nobis omnis consuetudo malâ, etiam in peccatis quæ parva videntur, ut in evagatione oculorum tempore divinorum, in risu et levitatis cujuscumque indiciis, et præsertim in fractione silentii; in negligentiis quoque quæ in orando, psallendo, meditando, celebrando, confitendo, solent admitti, ita quod sine diligenti cordis custodia, sine actuali attentione, absque distractionum refrenatione et absque debita summæ majestatis reverentia actus tales multoties fiunt ex quodam arido usu, corde insipido: quod vehementer ac summe cavendum est, præcipue ne frequenter sic accidat, et ne in usum ducatur, sed si quandoque ex humana fragilitate contigerit, mox homo redeat ad se ipsum, seque dire corripiat, valde pœniteat, dolorose confiteatur, digne castiget, diligenterque vitet, atque in tam sancto agone sit quotidiana occupatio nostra. Quantumcumque etenim culpa modica videatur, tamen in consuetudinem ducta, valde gravatur, nec tamen tunc gravior videtur, in tantum consuetudo prava obtenebrat mentem. Hinc asserit Augustinus: Moles imposita sepulcro, ipsa est dura vis consuetudinis qua premitur anima, nec resurgere nec respirare permittitur. Et iterum: Peccata (inquit) quamvis magna et horrenda, quum in consuetudinem venerint, aut parva aut nulla esse creduntur.
Secundo, præfatam surditatem ac mutitatem et indurationem in anima parit superbia. Qui enim sapientes et magni in suis sunt oculis, audaces et sibi placentes, proni sunt ad contradictionem, ad proprii sensus defensionem, ad disputandum contra superiorem, ad indignandum; nec faciliter acquiescunt, nisi eis dicantur seu injungantur ad quæ aliunde sunt inclinati, et ex voluntate propria affectati: in quibus quasi obediendo non vere obediunt, et parum aut nihil merentur, quoniam non ex caritate et virtute obedientiæ, sed ex propria potius voluntate seu affectione moventur. Hinc Cassianus disseruit: Superbia quum in monachi mente resederit, primo inobedientem eum reddit ac asperum, deinde eum mitem atque affabilem esse non patitur, nec æqualem communemque Fratribus esse sinit, nisi forsan ficte, dum ex ambitione se applicat desiderio proprii commodi ac honoris. Superbia non permittit monachum superiorum suorum institui disciplina, imo spiritualis verbi collationem sibi in nauseam vertit, in tantum ut sermocinatione salutari durante, visus ejus hinc inde discurrat, et pro devotis suspiriis sputa de sicco gutture traducantur, et exscreationes sine cessatione phlegmatis provocentur; sicque membra hinc inde moventur, ut quamdiu spiritualis collatio agitur, totum se scatentibus vermibus vel acutissimis credat sudibus insidere, et quidquid ad ædificationem profertur, ob suam suggillationem seu repræsentationem putat esse prolatum. Sicque spiritualis collatio ei non solum non prodest, imo majoris peccati fit occasio. Deinde post hæc, alta vox, rigidus sermo, amara et turbulenta responsio, incessus erectus, lingua loquax, nec taciturnitatis amica, nisi dum contra Fratrem aliquem rancorem mente conceperit: fitque silentium ejus, non compunctionis aut humilitatis, sed superbiæ et indignationis indicium.
Tertio, surditatem et mutificationem ac indurationem præfatas facit amor carnalis, et prava voluptas, quæ tanquam pondera quædam trahunt mentem deorsum, et vitiis passionibusque subjiciunt tanto validius, quanto sensualis illa affectio et delectatio inordinata fuerint magis intensæ. Hinc gulosi et crapulosi verba salubria de sobrietate, abstinentia et corporis castigatione impatienter suscipiunt, nec per approbationem hæc audiunt, sed magis irrident. Vitandus ergo est religiosis omnis amor carnalis, et universa sensualis affectio, tam circa se ipsos quam circa ceteros, et circa corporis alimenta, sed et circa vana solatia, circa ludos, jocos, confabulationes, discursus ac proprias libertates, in quibus assuefieri periculosum est maxime et omnino damnabile. Propterea in solo Deo gaudendum est, et exstirpanda est delectatio prava. Carnalis equidem amor, sensualis affectio atque immoderata delectatio, mirabiliter ac miserabiliter cor humanum excæcant, trahunt, variisque peccatis involvunt.
Quarto, sic surdum, mutum et induratum facit religiosum duritia cordis, et immansio proprii sensus. Sunt etenim quidam partim ex naturali dispositione duri, indociles atque in sensu proprio pertinaces, qui nisi se ipsos fortiter vicerint, et salubrem sibi ipsis violentiam inferre sategerint, nunquam ad verum perducentur profectum.
Has ergo et alias animam surdificantes ac mutificantes et obdurantes causas et culpas vitemus, et juxta apostolica documenta, sit quilibet nostrum velox ad audiendum verba salutis, verba correptionis, ædificationis, informationis, non verba detractoria aut discordiæ seminativa, nec verba inania, nociva, turbativa, vel ad cachinnos moventia.8 Insuper Dominum deprecemur ut tollat in æternum a nobis cor lapideum, aversum, amarum, et præstet nobis cor carneum, cor compunctionis, devotionis omnisque gratiæ faciliter susceptivum, fortiter retentivum;9 et aperiamus os nostrum ad verba salubria, accusando nos ipsos, ædificandoque alios. Postremo, Christi exemplo adspiciamus in cœlum, ad Deum cœli levando cor nostrum, et super miseriis, defectuositatibus ac peccatis nostris cordialiter ac frequenter gemamus; misericordiam imploremus, et defleamus ac emendemus assidue nos ipsos, cum Propheta dicentes ac facientes quod ait: Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.10
Footnotes
Chapter 137 of 243