Skip to the text

Enarratio in epistolam

FIDUCIAM TALEM HABEMUS PER CHRISTUM AD DEUM, ETC. II Cor. III, 4-9.

DOCET nos sanctus Apostolus in præsenti epistola tria. Primum est humanæ fragilitatis infirmitas, qua nihil meritorium possumus agere absque auxilio gratiæ. Secundum est magnitudo et efficacia pietatis ac gratiæ Dei. Tertium est excellentia evangelicæ legis super legem Mosaicam. Itaque ait : Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, id est, magnam spem et confidentiam firmam in Deo habemus, non quod viribus nostris aliquid boni principaliter adscribamus. Ideo subdit : non quod sufficientes simus cogitare, et per consequens nec velle, nec loqui, nec agere possumus, aliquid meritorium a nobis, id est propria potestate, quasi ex nobis, id est tanquam ex propria principalique causa. Nam quamvis liberum arbitrium sit aliquo modo causa operis meritorii, quia aliter nec mereremur, nec præmiaremur, non tamen est causa principalis illius, sed indiget tam gratia gratum faciente et fide et caritate infusa, quam actuali motione Spiritus Sancti excitantis ipsum ad bona, ut dictum est sæpe. Hinc alibi dicit Apostolus :1 Deus operatur in vobis et velle et perficere. Sed sufficientia nostra ex Deo est, id est, virtus et efficacia meritorie cogitandi, appetendi, loquendi, agendi et patiendi, principaliter profluit et dependet ex Deo, seu ex motione et gratia Spiritus Sancti, a quo omne donum optimum et omne datum perfectum descendit, ut Jacobus dicit.2 Unde et Christus fatetur :3 Sine me nihil potestis facere.

Qui et idoneos nos fecit ministros, id est vita et scientia dignos prædicatores atque apostolos, novi Testamenti, id est evangelicæ legis; non littera, id est non per scripturam, sed spiritu, id est per supernaturalem Spiritus Sancti illuminationem. Non enim per exteriorem scripturam, sed per divinam instructionem et unctionem acceperunt Apostoli evangelicæ legis doctrinam a Christo, qui nullum edidit librum, sed ore tenus instruxit Apostolos, qui parum aut nihil retinuerunt ex Christi doctrina. Idcirco post suam ascensionem misit eis Spiritum Sanctum, a quo de omnibus pertinentibus ad informationem Ecclesiæ et salutem plenissime fuerunt instructi, secundum quod Christus eis frequenter prædixit, tam ante passionem suam, præsertim in sermone post Cœnam, quam post suam resurrectionem. Hinc novum Testamentum vocatur lex spiritus. Porro lex Moysis appellatur lex litteræ, quia in tabulis per scripturam est data, ut patet in Exodo. Ob quam distinctionem insinuandam, Dominus ait apud Jeremiam :4 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda pactum novum, non tale quale pepigi cum patribus eorum.5 Littera enim, id est lex vetus scripta, occidit occasionaliter, non directe, quia in se bona fuit : sed gratiam non continebat nec dabat, concupiscentiamque augebat, eo quod humana perversitas nitatur in vetitum; auxit etiam culpam, quia post veritatis notitiam et legem divinam naturali legi superadditam gravius fuit peccare quam ante.6 Occidit quoque corporaliter et directe, quoniam transgressores legis præcepit occidi. Spiritus autem vivificat, id est, Spiritus Sanctus, qui per impositionem manuum Apostolorum et per subministrationem eorum dabatur fidelibus, vitam gratiæ præstat infundendo virtutes.7 Vel sic: « Littera occidit », id est sensus superficialis, qui litteralis videtur, mentem excæcat, quia erroneus est; « spiritus autem », id est spiritualis ac mysticus intellectus, « vivificat », quia illuminat mentem.

Subinde ostenditur excellentia evangelicæ legis. Quod si, id est Quia, ministratio mortis, id est lex vetus, quæ dicitur ministratio mortis eo sensu quo dictum est, Littera occidit (unde et alibi dicit Apostolus: Virtus peccati lex), litteris deformata, id est foris formata seu scripta, in lapidibus, id est lapideis tabulis, in quibus scriptus fuit Decalogus legis, videlicet decem præcepta, fuit in gloria, id est, splendorem et gloriam habuit in suo latore ministeriali, scilicet Moyse, ita ut non possent filii Israel intendere, id est visum corporalem figere, in faciem Moysis propter gloriam, id est claritatem, vultus ejus, qui fuerat luminosus ex consortio Dei. Unde in facie Moysis apparuerunt radii splendidi, angulariter ascendentes in similitudine cornuum, repercutientes adspectum filiorum Israel:89 propter quod Moyses posuit velamen super faciem suam. Quæ ministratio, vel quæ claritas Moysis, evacuatur, id est, finem accepit. Nam claritas illa cito cessavit; evangelica quoque lege vulgata, Mosaica lex cessavit. Quomodo non magis ministratio Spiritus, id est lex evangelica per Spiritum Sanctum indita et edocta, gratiam continens ratione sacramentorum suorum, erit in gloria, id est, dignitatem et gloriam habebit in suis ministris, puta Apostolis, qui primitias Spiritus Sancti acceperunt, et tam in sæculo isto quam in regno cœlesti gloriam et dignitatem magnam sortiti sunt?10 De quibus prædixit Propheta ad Dominum: Constitues eos principes super omnem terram;11 et iterum, Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Isaias quoque:12 Qui sunt isti qui ut nubes volant?13 Nam si ministratio damnationis, id est lex vetus, quæ dicitur « ministratio damnationis » quoniam suos transgressores obligavit ad damnationem æternam, nec tamen gratiam contulit ad servandum, gloria est, id est honor et dignitas Moysis per quem data est; multo magis abundat ministerium justitiæ, id est exhibitio novæ legis, veram justitiæ perfectionem docentis et gratiam juste vivendi conferentis, in gloria, id est, copiosiorem gloriam habet annexam, ut dictum est. Dicitur autem lex Moysis gratiam non dedisse, quoniam sacramenta veteris legis gratiam non continebant nec conferebant.

Footnotes

  1. Philipp. 11, 13. ↩

  2. Jacob. 1, 17. ↩

  3. Joann. xv, 5. ↩

  4. Exod. xxxi, 18; xxxiv, 4, 28. ↩

  5. Jer. xxxi, 31, 32. ↩

  6. II *Petr.* II, 21. ↩

  7. Act. VIII, 17; x, 44; etc. ↩

  8. Exod. XXXIV, 29-35. ↩

  9. I *Cor.* XV, 56. ↩

  10. Rom. VIII, 23. ↩

  11. Ps. XLIV, 17. ↩

  12. Ps. CXXXVIII, 17. ↩

  13. Is. LX, 8. ↩

Chapter 131 of 243