Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO DEUS PROMISSA OLIM ABRAHÆ IN LEGE, SPIRITUALITER SUIS LARGIATUR FIDELIBUS; HI QUOQUE QUOMODO DIGNE VIVERE DEBEANT.

VENIET Desideratus cunctis gentibus. Agg. II, 8.

Filium Dei Jesum Christum esse incarnandum, et in mundum mittendum, ac redempturum genus humanum, Deus Pater a principio mundi, per Patriarchas ac Prophetas prædixit ac præsignavit. Propter quod apud Lucam Zacharias testatur: Erexit cornu salutis nobis, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.1 Et in Actibus princeps Apostolorum ait:2 Deus prænuntiavit per os omnium Prophetarum suorum pati Christum suum. Denique, secundum Prophetarum doctrinam, Christus venturus erat non solum ad liberandum populum Judæorum, sed totum genus humanum, quemadmodum ex nunc dictis in expositione epistolæ hodiernæ potest probari. Nec promissus fuit Christus ad liberandum humanum genus seu populum Judæorum de captivitate humana et exteriori, sed de captivitate spirituali, qua genus humanum, propter originale primi parentis peccatum, sub quadam exstitit dæmonis potestate, ita quod æterna beatitudine fuit privatum, nec a reatu originalis peccati potuit liberari, nisi per Christum, qui pro illo satisfecit peccato, et gratiam ac salutem promeruit mundo, sicque januam regni cœlestis antea clausam reseravit hominibus. Idcirco Christus vocatur « Desideratus cunctis gentibus », quoniam universis populis summe desiderabilis fuit, cunctisque gentibus ad fidem conversis præcipue desideratus. Hinc quoque Jacob patriarcha ait de Christo :3 Ipse erit exspectatio gentium. Sed et apud Isaiam Deus Pater loquitur Christo : Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum.4

Insuper ex iis patet error et excæcatio miserabilium Judæorum : primo, in hoc quod asserunt regem Messiam seu Christum venturum solum ad liberationem eorum; secundo, in hoc quod putant Christum ad hoc esse venturum, ut eruat eos de captivitate hac temporali et corporali in qua detinentur, per mundum dispersi. Imo beatissimi Prophetæ apertissime prædixerunt populum Judæorum in primo Christi adventu esse excæcandum ac deserendum, gentiles vero ubique terrarum credituros in Christum. Hinc quippe in Isaia habetur : Et nunc hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum;5 et Israel non congregabitur. Et glorificatus sum in oculis Domini, et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Istud demum probat Apostolus in epistola ad Romanos, ex scripturis veteris Testamenti, præsertim ex libro Psalmorum et Isaia. Hinc rursus Danieli a Gabriele prædictum est :6 Occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est;7 et finis ejus vastitas, et usque ad finem perseverabit desolatio. Præterea, ex hac radice probat Apostolus in pluribus locis insufficientiam veteris legis : quia ejus observatio non suffecerat ad salutem, sed necessaria fuit redemptio humani generis per Christum; nec poterat quis salvari, sive in lege naturæ, quæ duravit ab Adam usque ad Moysen, quantum ad omnes, sive in lege scripta data per Moysen, quæ duravit usque ad evangelicæ legis promulgationem, nisi habendo fidem explicitam, aut certe implicitam, de Christi adventu et redemptione mundi per eum.

Amplius, circa exordium epistolæ hodiernæ quo legitur, Abrahæ dictæ sunt promissiones, pensandum quod Deus omnipotens promisit Abrahæ principaliter tria.8 Primum fuit collatio Terræ sanctæ melle et lacte manantis. Quam tamen promisit Abrahæ non pro se, sed pro semine ejus, juxta illud : Semini tuo dabo terram hanc.9 Secundum fuit seminis sui multiplicatio, prout in Genesi ait ad eum : Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et sicut arenam maris.10 Tertium fuit cœlestis retributionis beata merces. Unde ibidem Deus loquitur Abrahæ : Ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.11 Hæc tria promittit atque largitur Deus suis fidelibus Abrahæ imitatoribus : primo videlicet, temporalium sufficientiam, juxta quod loquitur Christus, Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis;12 secundo, spiritualium bonorum affluentiam, scilicet gratiam, et virtutes ac dona Spiritus Sancti, quemadmodum in principio primæ epistolæ ad Corinthios scribit Apostolus, Gratias ago Deo meo pro vobis, quia in omnibus divites facti estis in Christo, in omni verbo et in omni scientia, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia;13 tertio, præmium felicitatis æternæ, in quo omnia desiderabilia includuntur. De quibus Apostolus :14 Oculus (inquit) non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se. De quibus fatetur Psalmista : Credo videre bona Domini in terra viventium.15 Hæc bona præparata sunt perseverantibus usque in finem in virtutum operibus, sicut ait Salvator :16 Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde in Apocalypsi hortatur : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.17 Itaque, juxta informationem Apostoli, habentes has promissiones, mundemus nos ab omni inquinamento carnis18 et spiritus, hoc est ab universis carnalibus spiritualibusque peccatis, ab omni gula, luxuria, somnolentia, avaritia, item ab omni superbia, invidia, acedia, ut Deo sanctitatis immensæ mundo corde castoque corpore serviamus.

Præterea, ut Deo altissimo tam decenter et pure obsequi valeamus, cogitemus sæpissime quod ipse Deus indesinenter nos adspicit, et omne quod intus forisque agimus, clarissime intuetur, nec minimam culpam dimittit inultam. Idcirco in ejus præsentia atque intuitu turpiter agere, illicite loqui, male cogitare, vitiose appetere, bona omittere erubescamus, cum Elia et Eliseo dicentes: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.1920 Hæc consideratio movit David regem ad virtuose vivendum, secundum quod loquitur Deo:21 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Consideremus quantum indignaretur rex terrenus mortalis, si quis eo inspiciente et adstante præceptum ipsius transgrederetur: nonne se nimis despici judicaret, atque districtam inferret vindictam? Quantum ergo indignatur Deus, rex omnipotens et æternus, impiis vilibusque hominibus qui eo intuente exercent tot mala? Quam horribilem suo tempore facit ultionem? Certe quanto nunc diutius differt, tanto paulo post terribilius ulciscetur.

Denique, ad vitandum peccata, atque ad vitam in omnibus custoditam, fructuosam, ferventem, plurimum confert diligens ac profunda consideratio quatuor novissimorum, videlicet propriæ mortis, divini judicii, infernalis supplicii, cœlestisque gaudii.22 Cogitemus igitur sagaciter ac frequenter quam brevis, incerta et fallax sit vita hæc, quam amara sit mors; quam districtum ac metuendissimum sit Dei judicium, in quo etiam de omni verbo otioso exigenda est ratio;23 quam intolerabilia ac acerbissima sint inferni tormenta, et quanta sit beatitudo cœlestis. Horum consideratio ad omne bonum nos incitet et inflammet, quemadmodum S. Hieronymus primo libro Vitaspatrum refert de quodam fratre Joanne, eremita sanctissimo. Qui quum primo transisset ad habitandum in eremo, per tres annos continuos sub cujusdam saxi rupe semper stans oravit, ita ut nunquam sederet neque jaceret. Somni autem tantum sumpsit, quantum stans capere potuit; cibum vero non sumpsit nisi die dominico. Pedes quoque ipsius, eo quod tamdiu immobiles steterant, dirumpebantur, ita quod sanies ex eis profluxit. Tribus demum annis completis, adstitit ei angelus, dicens: Dominus noster Jesus Christus orationes tuas suscepit, et corporis tui vulnera sanat, cœlestisque cibi, id est verbi ac scientiæ salutaris, abundantiam tibi largitur. Tangens itaque angelus os et pedes viri sancti illius, corpore reddidit sanum et gratia doctrinæ cœlestis repletum, jussitque eum eremum circuire, et Fratres undique visitare, consolari, instruere. Dedit etiam Deus eidem fratri Joanni gratiam et virtutem copiosam faciendi miracula, ita quod quibuscumque ægris panem benedictum mittebat, mox ut inde comederunt, sanati sunt.

Footnotes

  1. Luc. I, 69, 70. ↩

  2. Act. III, 18. ↩

  3. Gen. XLIX, 10. ↩

  4. Is. XLII, 6, 7. ↩

  5. Is. XLIX, 5, 6. ↩

  6. Rom. XI. ↩

  7. Dan. IX, 26, 27. ↩

  8. Galat. III, 16. ↩

  9. Gen. XII, 7. ↩

  10. Gen. XXII, 17. ↩

  11. Gen. XV, 1. ↩

  12. Matth. VI, 33. ↩

  13. I Cor. I, 4, 5, 7. ↩

  14. I Cor. II, 9. ↩

  15. Ps. XXVI, 13. ↩

  16. Matth. XXIV, 13. ↩

  17. Apoc. II, 10. ↩

  18. II Cor. VII, 1. ↩

  19. III Reg. xvii, 1; ↩

  20. IV Reg. iii, 14. ↩

  21. Ps. cxviii, 168. ↩

  22. Eccl. vii, 40. ↩

  23. Matth. xii, 36. ↩

Chapter 140 of 243