Enarratio in evangelium
BEATI OCULI QUI VIDENT QUÆ VOS VIDETIS. Luc. x, 23-37.
IN evangelio hodierno principaliter tria tanguntur. Primum est consolatio discipulorum Christi. Secundum est informatio omnium Christianorum de necessariis ad salutem, videlicet de observatione duorum principalium mandatorum. Tertium est instructio quis sit proximus cujuslibet hominis.
Itaque dixit Jesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.1 Dico enim vobis, quod multi Prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt; et audire quæ auditis, et non audierunt. Hæc verba consolatoria dixit discipulis suis Salvator duabus ex causis. Primo, quia ipse vocavit eos ad paupertatem et mundi contemptum, ad diversos labores, tribulationes, angustias, quas secum sustinuerunt. Propter quod tempore Cœnæ dixit Apostolis:2 Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Idcirco consolatur ac beatificat eos, dicendo verba prætacta. Secundo, quia Christus statim ante hæc verba gratias egit Deo Patri, quia sacra christianæ fidei mysteria abscondit a sapientibus atque prudentibus sæculi hujus, et humilibus suis discipulis eadem revelavit. Idcirco asserit beatos esse oculos eorum.
Sed quæri potest, de quibus oculis intelligenda sunt hæc. Non de corporalibus oculis, nam Judas et Pharisæi et Scribæ corporalibus oculis Christum ejusque signa viderunt, et verba ipsius audierunt, et tamen infelices fuerunt et sunt. Imo ille adspectus et auditus fuit eis majoris ruinæ ac damnationis occasio, secundum quod Christus in sermone post Cœnam dixit: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem viderunt, et oderunt me et Patrem meum.3 Nec de interioribus et spiritualibus oculis, quoniam illis oculis sancti reges ac Prophetæ Christum ejusque facta viderunt: aliter non prophetassent de eis, nec ejus miracula prænuntiassent. Nonne Christum in spiritu vidit Isaias, quum dixit, Puer natus est nobis, filius datus est nobis;4 itemque, Tunc aperientur oculi cæcorum, etc.;5 et rursus, Et vidimus eum non habentem speciem neque decorem?6 Christus quoque dixit Judæis:7 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Respondendum, quod verba inducta intelligenda sunt de visu et auditu interiori conjuncto visui et auditui exteriori. Sic equidem Dei Unigenitum incarnatum ejusque miracula intueri, et verba ipsius audire, divinitatem ejus credendo, et humanitatem ipsius corporaliter inspiciendo, atque dulcissima, eloquentissima ac sapientissima verba ejus auribus cordis et corporis audiendo, fuit utique delectabile valde; et beati fuerunt oculi illi beatitudine spei ac meriti. Denique omnes sancti Prophetæ et multi devoti reges valde desideraverunt taliter Christum et ejus gesta videre, ac verba ipsius audire: nam et ejus adventum ardentissime cupiebant. Desideraverunt itaque istud vel absolute, vel conditionaliter, utpote si fuisset possibile: communiter namque sciverunt quod eis viventibus Christus non esset venturus.
Et ecce quidam legisperitus, id est doctor legis seu Scriba, surrexit, quasi reverentiam exhibens Christo, vel ut ab omnibus melius audiretur, vel ut præsentes ad suum adspectum atque præconium incitaret, tentans eum, id est, circumvenire et fallere cupiens Christum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam œternam possidebo? id est, quibus operibus felicitatem æternam potero promereri ac obtinere?
At ille, videlicet Jesus, qui cordium cognitor est, dixit ad illum:8 In lege Moysis quid scriptum est? quomodo legis, in libris Mosaicæ legis? Conabatur autem hic legisperitus probare quod Christus aliquid contra legem Moysis ageret aut doceret. Ideo Christus remittit illum ad legem: per quod ostendit se legem approbare.
Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est ex toto voluntatis affectu. Sicque per cor designatur voluntas, quoniam sicut cor est primum vivens in animali, et cetera membra movens, sic voluntas per caritatem primo vivificatur, et ceteras animæ movet potentias. Et ex tota anima tua, id est tota animæ intentione, et ex omnibus viribus tuis, id est cunctis etiam inferioribus potentiis, ut appetitus concupiscibilis et irascibilis omnesque sensus interiores et exteriores regantur per rectæ rationis judicium, secundum quod caritas Dei requirit, atque ad caritatis profectum consummationemque pertinet, quemadmodum Ecclesiasticus sapiens orat:9 Domine, pater et dominator vitæ meæ, extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium pravum averte a me; aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me. Et ex omni mente tua, id est toto intellectu, ne in eo sit error aut hæresis, aut aliquid veritati fidei derogans, sed tota consideratio, contemplatio omnisque actio intellectus ordinetur et tendat ad Dei honorem, ad divini amoris fervorem, ad perfectam mentis cum Deo conjunctionem. Cognitio enim veritatis ad amorem Divinitatis atque virtutum debet referri. Unde ait Salvator: Pater juste, notum feci eis nomen tuum, ut dilectio tua in eis sit.10
Denique præceptum istud scriptum est in Deuteronomio, in quo legitur:11 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Et quamvis Moyses ibi non exprimat nisi tria, tamen in illis tribus hæc quatuor includuntur. Nempe quod hic dicitur, « ex omnibus viribus tuis », Moyses dicit, Ex tota fortitudine. Per totum autem cor intelligit voluntatem et intellectum, quemadmodum et Psalmista dicendo: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. De intelligentia demum hujus præcepti in sermonibus magis dicetur.12
Et proximum tuum diliges sicut te ipsum, id est vere et spiritualiter atque stabiliter in Domino Deo, optando ei bona gratiæ in præsenti, et bona gloriæ in futuro, consilium et auxilium ei præbendo tempore opportuno, et in necessariis vitæ, dum opus est, succurrendo. Hoc præceptum sumptum est ex Levitico, ubi scriptum est, Diliges amicum tuum sicut te ipsum:13 ubi Septuaginta transtulisse dicuntur, Proximum tuum. Per proximum autem intelligendus est omnis homo gratiæ capax et gloriæ, qui communione naturæ est proximus.
Dixitque illi, scilicet legisperito, Jesus:
Recte respondisti; hoc fac, id est, hæc duo caritatis præcepta adimple, et vives per gratiam et virtutes in via, et per gloriam felicitatis æternæ in patria.
Ille autem volens justificare se ipsum, id est justum monstrare, et suam excellentiam ostentare, quum tamen in Ecclesiastico scriptum sit, Non te justifices ante Deum; dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? id est, quem intelligere debeo nomine proximi? Hoc rursus quæsivit, ut caperet Christum in sua responsione. Advertit enim, ut apparet, quod Christus docuit etiam inimicos esse diligendos: quod iste putavit contra Moysis legem, quia Judæi quamplures per proximum non intelligebant nisi Judæos, et ceteros reputabant alienos, non proximos. Hinc interrogavit, « Quis est meus proximus? » ut si Christus diceret, Quilibet homo vitæ præsentis, probaret eum legis adversarium; si autem diceret, Quilibet Judæus, probaret se justum, dicendo, Omnem amo Judæum. Sed, ut Salomon loquitur, Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.14 Unde et Christus omnium sapientissimus sapientium, ita respondet, quod insidiatorem propria responsione capit vincitque, proponens parabolam, sicut subjungitur.
Suspiciens autem Jesus, id est, sursum adspiciens, seu longe et late visum circumducens, ad insinuandum quod de re magna esset locuturus, atque compatiens communi humani generis calamitati, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Sensus qui superficialiter litteralis videtur, difficultatem non habet. Et quod hic dicitur quasi parabola, potuit sæpe contingere et esse res gesta: quia ut ait Basilius, Jerusalem in alto sita est, Jericho autem deorsum, et inter has urbes fuit desertum in quo latrones quosdam occidere consueverunt.
Spiritualiter, per hominem istum intelligitur primus homo, seu genus humanum; per Jerusalem, paradisus terrestris;15 per Jericho, mundus iste in maligno positus, seu instabilitas, insipientia atque mortalitas vitæ præsentis. Jericho enim interpretatur luna, per quam ob suam continuam variationem, crescentiam et decrecentiam, designatur hic mundus instabilis, seu instabilitas, insipientia et mortalitas vitæ hujus. Nam scriptum est:16 Stultus mutatur ut luna. Itaque Adam et genus humanum in eo, per originale peccatum descendit et corruit a paradiso in præsentis exsilii locum, atque in statum mortalem, instabilem, defectuosum vitæ præsentis. Peccando quoque incidit in latrones, hoc est in dæmonum acies, qui animas quærunt per peccata occidere, et peccantes ad æternæ damnationis mortem pertrahere.17 Qui etiam despoliaverunt eum, id est, decore gratiæ ac virtutum spiritualiter nudaverunt: quia dum hominem per tentamenta sua ad mortale peccatum inducunt, gratia et virtutibus, quæ sunt animarum vestes ac ornamenta, eum mox privant. Et plagis impositis, abierunt, id est, quum animam ejus graviter multipliciterque læsissent, cessaverunt ad horam ab ejus læsione; vel, «abierunt», insidias abscondendo. Denique, tam Adam quam genus humanum incurrit specialiter quatuor vulnera animæ ex originali peccato, puta malitiam, id est pronitatem ad mala in voluntate, ignorantiam in intellectu, infirmitatem in vi irascibili, concupiscentiam in concupiscibili. Semivivo relicto: quia licet per mortale peccatum vita gratiæ et caritas totaliter auferantur, manet tamen in homine liberum arbitrium, quo potest dispositive resurgere, faciendo quod in se est; sublata quoque vita gratiæ, manet vita naturæ.
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso eo, præteriit. Per sacerdotem istum, intelligitur Aaron, seu universitas sacerdotum legalium: qui eadem via descendit, quia per originale peccatum mundum intravit; et cognita Adæ generisque humani præfata læsione, pertransiit, quia subvenire ac salvare nequivit. Similiter et Levita, quum esset secus locum et videret eum, scilicet hominem semivivum, pertransiit. Per Levitam intelligitur Moyses frater Aaron Levites, seu universitas Levitarum ministrorumque templi aut Prophetarum: qui quum esset in mundo hoc vivens, atque agnosceret vulneratum esse genus humanum modo præfato, curare et salvare illud non valuit, imo pertransiit, et moriendo ad inferni limbum devenit.
Samaritanus autem quidam iter faciens. Per Samaritanum istum, ob nominis interpretationem, intelligit Christus se ipsum, quoniam Samaritanus custos interpretatur. Christus autem est humani generis custos, juxta illud Job: Quid faciam tibi, o custos hominum?18 Et in Psalmo: Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.19 Christus quoque iter fecit in sæculo isto, secundum illud Joannis: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.20 Venit secus eum, id est, humano generi clementissime se adjunxit, et illud ut medicus piissimus visitavit, quemadmodum per Zachariam prædixit: Gaude, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui.21 Et videns eum oculo corporali ac interiori, misericordia motus est, id est, pie condoluit et subvenit, juxta illud Threnorum:22 Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti.
Et appropians, id est, humano generi caritative et pie se applicans prædicando, signa faciendo, gratiam infundendo, alligavit vulnera ejus, id est, peccata curavit, et vires animæ spiritualiter vulneratas, per gratiarum et virtutum charismata reformavit. Hoc enim Christus meritorie fecit in sua salvifica passione, deinde per sacramenta Baptismi ac Pœnitentiæ realiter sic implevit. Unde ab Isaia dictum est: Vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit.23 Hinc angelus de Christo dixit ad Joseph:24 Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Princeps quoque Apostolorum: Jesum (inquit) unxit Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo.25 Infundens ole- um, id est, piam adhibens informationem et consolationem, et vinum, id est justitiæ disciplinam, seu increpationem et correctionem, confortationem quoque et exhortationem ad opera virtuosa. Christus enim pie et juste se habuit, et actus pietatis atque justitiæ cum summa discretione commiscuit, juxta illud :26 Universæ viæ Domini misericordia et veritas.
Et imponens illum in jumentum suum, id est, in corpore suo peccata humani generis luens, et per hoc corpori suo homines uniens, juxta illud Isaiæ : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum;27 et iterum, Vulneratus est propter iniquitates nostras. Unde prima Petri habetur :28 Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Itaque per jumentum Christi, intelligitur corpus ejus, non ob bestialem vilitatem, sed propter obedientissimam subjectionem, atque promptissimam servitutem, qua animæ divinitatique Christi semper paruit ac servivit.29 Unde vir obediens loquitur Deo : Ut jumentum factus sum apud te. Duxit in stabulum, id est, Ecclesiæ ipsum incorporavit. Ecclesia namque est Christi ovile ac stabulum, in quo oves suas ponit ac reficit.30 Et recte Ecclesia stabulum appellatur, quia durante hac vita, miseriis multis et immunditiis quibusdam afficitur, imo ad ruinam et deformationem multiplicem modo collapsa est. Universæ quoque justitiæ nostræ panno menstruatæ comparantur. Et curam illius egit. Christus namque, quamdiu in sæculo hoc fuit, valde fuit pro hominum salute sollicitus, ad prædicandum hinc inde discurrens, miracula faciens, pro hominibus orans, multos convertens, discipulos quoque ad prædicandum mittens.31
Et altera die, id est tempore suam passionem et resurrectionem sequente, protulit duos denarios, id est veteris ac novi Testamenti scripturas, et dedit stabulario, id est choro Apostolorum et aliorum discipulorum suorum, quibus post resurrectionem suam frequenter apparens, Scripturarum dedit notitiam, juxta illud : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.32 Potissimum autem fecit hoc in die sacratissimo Pentecostes, dum misso Spiritu Sancto, omnium linguarum ac scripturarum scientiam abundantissime infudit Apostolis.33
Et ait : Curam illius habe. Præcepit quippe Apostolis, ut omnem populum sollicite erudirent. Unde ait eis :34 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Sed et beatissimo Petro specialiter universalem commisit Ecclesiam ante ascensionem, dicendo :35 Pasce oves meas. Et quodcumque superergaveris, id est, ultra debitum feceris, et de naturali industria ac labore addideris, cooperando gratiæ et donis infusis, et pro aliorum salute fideliter insudando. Ego quum rediero ad judicandum vivos et mortuos; vel, « rediero », id est, tempore mortis vestræ vos visitavero per particulare judicium ac retributionem, juxta illud Apocalypsis : Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique juxta opera sua.36 Reddam tibi præmium copiosum ultra condignum.
Deinceps quærit a legisperito, non quasi ignorans, sed illum instruere volens : Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum, id est, Samaritanus ratione beneficii tanti magis promeruit proximus appellari. Sicque Christus legisperitum ex sua responsione convicit, cepit, conclusit, utpote quod per proximum non debet intelligi solus Judæus sive amicus. Et ait illi Jesus : Vade, id est, recede et desine mihi insidiari; spiritualiter quoque, « Vade », in virtutibus proficiendo, et legem Moysis veraciter intelligendo. Et tu fac similiter, id est, omni homini indigenti pro viribus tuis succurre, nec solis Judæis te proximum exhibe, sed omni homini viatori, si casus evenerit ut tua quis ope indigeat.
Circa evangelium istud plura pulcherrima dici possent, et super Lucam plura circa ipsum conscripsi; nunc vero brevitati studens, perpauca celeriter tetigi.37
Footnotes
-
Ibid. x, 23. ↩
-
Luc. xxii, 28. ↩
-
Joann. xv, 22, 24. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Is. xxxv, 5. ↩
-
Is. liii, 2. ↩
-
Joann. viii, 56. ↩
-
Ps. vii, 10. ↩
-
Eccl. xxiii, 4-6. ↩
-
Joann. xvii, 25, 26. ↩
-
Deut. vi, 5. ↩
-
Ps. ix, 2; Lxxxv, 12; cxxxvii, 1. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Prov. i, 17. ↩
-
I Joann. v, 19. ↩
-
Eccli. xxvii, 12. ↩
-
I Petr. v, 8. ↩
-
Job vii, 20. ↩
-
Ps. cxx, 4. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
Zach. ii, 10. ↩
-
Thren. iii, 22. ↩
-
Is. liii, 4, juxta LXX. ↩
-
Matth. i, 21. ↩
-
Act. x, 38. ↩
-
Ps. XXIV, 10. ↩
-
Is. LIII, 6. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
1 Petr. II, 24. ↩
-
Ps. LXXII, 23. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Luc. XXIV, 45. ↩
-
Act. u, 1 et seq. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Joann. XXI, 17. ↩
-
Apoc. XXII, 12. ↩
-
Act. II, 1 et seq. ↩
Chapter 141 of 243