Skip to the text

Sermo 2

DE JUCUNDITATE VISIONIS DIVINÆ, DE FELICITATE CHRISTIANORUM, DEQUE NOCUMENTIS MORTALIUM PECCATORUM.

BEATI viri tui, et beati servi tui, qui hic adstant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. III Reg. x, 8.

Verba ista ad litteram scripta sunt de Salomone rege, qui in sapientia fuit ita famosus, quod regina Saba venit a finibus terræ cum grandi comitatu, et auro copioso ac pretiosissimis aromatibus, audire sapientiam ejus.12 Quæ quum ingressa fuisset ad Salomonem, proposuit ei difficillimas quæstiones ac diversa ænigmata, et universa quæ erant in corde ipsius. Ad quæ omnia rex Salomon clarissime atque promptissime mox respondit. Quumque regina illa prudentissima experta esset tantam sapientiam Salomonis, vidissetque templum quod ædificavit, et domum quam fecit sibi ac conjugi suæ, cibos quoque mensæ ipsius, et ordines ministrantium ac vestes eorum, et etiam alia multa præclara, præ admiratione defecit, et ultra non habuit spiritum, sed quasi in ecstasim lapsa est. Deinde post tempus reversa ad se, dixit ad regem: Major est sapientia tua et opera tua, quam rumor quem audivi; beati viri tui, et beati servi tui, qui hic adstant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.

Si ergo beati fuerunt Salomonis ministri, qui ex ore ipsius verba sapientiæ audierunt, quanto magis Apostoli ceterique discipuli, qui quotidie Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam, corporaliter spiritualiterque viderunt ac audierunt, beati fuerunt?3 Christus namque non solum sapiens fuit ut Salomon, sed in quantum Deus, fuit sapientia ipsa æterna, increata, immensa; secundum naturam quoque humanam, fuit ineffabiliter sapientior Salomone.

Hinc Christus in Evangelio reprehendit Judæos incredulos, quod prædicationi sapientiæ suæ non attendebant neque credebant, dicens: Regina Saba surget in judicio contra generationem istam, et condemnabit eam, quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis;4 et ecce plus quam Salomon hic, id est, ego Salomone sum major ac sapientior. Deinde opera Salomonis operibus Christi comparari nullatenus possunt. Sed his immorari superfluum reor. Itaque, sicut Salomoni dixit regina Saba, « Beati viri tui, et beati servi tui, qui hic stant coram te semper », etc.; sic Christo in mundo hoc adhuc conversanti, multo excellentius dici quivit: « Beati viri tui, et beati servi tui », hoc est Apostoli ceterique discipuli, qui fide, caritate et opere pertinebant ad Christum. De quibus ipse dixit ad Patrem in sermone post Cœnam: Tui erant, et mihi eos dedisti;5 et sermonem tuum servaverunt, et cognoverunt quia ex te exivi. Isti Christo adstiterunt usque ad passionem, quibus et post resurrectionem apparuit.

Præterea, verba hæc ad litteram de Salomone conscripta, et allegorice de Christo exposita, possunt et anagogice exponi de Deo regnante seu Christo triumphante in cœlis, et comprehensoribus universis, hoc est cœlestibus civibus. Si ergo beati fuerunt discipuli Christi, qui eum per fidem et visum ac auditum corporalem viderunt ac audierunt, qui nihilo minus adhuc mortales et multis fuerunt subjecti miseriis: quam incomparabiliter feliciores sunt omnes cives cœlestes, qui Christi, imo totius supergloriosissimæ Trinitatis essentiam clare ac per speciem inavertibiliter vident, atque immensa illius bonitate ac suavitate ad libitum plene ac securissime perfruuntur ?

Sed quia ad spiritualium cognitionem mens humana non facile elevatur, nisi sensibilium similitudinum seu exemplorum manuductionibus adjuvetur, poni potest hujus rei sensibile clarissimumque exemplum. Certe in corporalibus rebus videmus quod quanto aliquid est pulchrius, tanto delectabilius est ipsum adspicere; et quanto quid est suavius, tanto jucundius est illud gustare seu perfrui illo. Si ergo intraret ad nos adolescens tam pulcher ut fuit Absalon, seu Paris sive Adonis, nonne cum admiratione et gaudio illum intueremur? Si autem paulo post ingrederetur ad nos adolescens decies speciosior illis, hunc utique cum ampliori valde admiratione atque lætitia inspiceremus. Si vero post modicum intraret juvenis centies pulchrior isto qui illis decies pulchrior est, jam istum secundo visum modice reputaremus comparatione hujus tertii centies pulchrioris, huncque cum ingenti obstupefactione et delectatione conspiceremus. Deinde, si quartus intraret millies pulchrior illo tertio, jam præ admiratione stupidi redderemur, omnesque illos comparatione quarti istius quasi pro nihilo arbitraremur. Sic quoque ascendere possemus, imaginando quod quintus intraret decies millies pulchrior, sextus centies millies venustior, septimus millies millies speciosior: et tamen quantumcumque ascenderemus per numeros, nunquam ad aliquem infinitæ pulchritudinis veniremus. Quis ergo poterit cogitare quam delectabile et jucundum sit Deum in se ipso clare per speciem intueri, quum utique Deus sublimis et benedictus sit pulchritudinis penitus infinitæ, ipsaque pulchritudo intellectualis sit incomparabiliter amœnior pulchritudine corporali? Imo Deus incomprehensibilis et immensus, est ipsa superessentialis, separata, pura et incircumscriptibilis pulchritudo, a qua omnium creaturarum pulchritudines etiam simul sumptæ, distant atque deficiunt infinite.6 Incomparabiliter ergo delectabile et jucundum est Deum per speciem clare et immediate conspicere, ejusque incircumscriptibili bonitate atque dulcedine frui.

B Hinc S. Augustinus in epistola de obitu gloriosi Hieronymi asserit, Hieronymum statim post suam in Domino dormitionem sibi apparuisse, et cogitanti sibi qualis et quanta esset gloria Beatorum in cœlo, sic esse locutum: Augustine, Augustine, quid quæris? Putasne parvo immittere vasculo mare totum, aut brevi includere pugillo orbem terrarum, vel cœlum immobilitare ne usitatos exerceat motus? Quæ oculus nullus hominum in hoc mundo videre potuit, tuus videbit? quæ auris nulla audivit, audiet tua? quæ cor humanum nullatenus intellexit, nec etiam cogitavit, æstimas te intelligere posse? Infinitæ rei quis erit finis? Potius totum mare in arctissimo clauderetur vasculo, potius orbem terrarum parvus teneret pugillus, potius a motu suo cœlum desisteret, quam gaudiorum et gloriæ quibus Beatorum animæ sine fine fruuntur, minimam intelligeres particulam, nisi ut ego, experientia docereris.7

C Præterea, quum certissime talis ac tanta, tam incomprehensibilis et immensa sit cœlestium civium beatitudo et gloria, nonne miserrimi atque stultissimi sunt, qui propter hujus incertæ ac labilis vitæ carnisque fœdæ delectationes immundas, vanitates iniquas, divitiasque caducas, tanta se privant felicitate et gloria? Contemnamus igitur vana et vilia, divitias temporales, delicias corporales, mundanos honores arbitremur ut stercora, quatenus æternam illam incomparabilem beatitudinem adipiscamur. Sed quoniam Deus sanctitatis immensæ non nisi mundo conspicitur corde, purgemus nos ipsos per contritionem internam, per puram confessionem, per satisfactionem idoneam, ab omni mentis ac corporis impuritate, ab omni elatione, cupiditate, incontinentia, ab omni ira, impatientia, acedia et rancore.8 Siquidem beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Secundo, ex evangelio hodierno docemur quanta sit Christianorum in mundo isto felicitas, dummodo negligentes et ingrati Deo non fuerint : quoniam documenta Christi, ejus quoque miracula, suæque conversationis in sæculo isto sanctissima opera et exempla quotidie audiunt, legunt, cognoscunt. Quæ multi reges et justi ac vates audire et noscere optaverunt, non tamen viderunt, nec audierunt, nec cognoverunt ea, saltem tam circumstantionaliter et perfecte ut ex Evangelio innotescunt. Sed quanto hæc melius scimus, tanto graviora sunt nostra peccata, et intolerabiliora erunt supplicia, nisi juxta documenta et exempla Christi vivamus, ipsum in vera caritate Dei et proximi, in sancta humilitate, mansuetudine, castitate actibusque misericordiæ imitando. Ait namque Christus :9 Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis. Hinc ad Titum Apostolus loquitur : Apparuit gratia Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei.10

Tertio, ex evangelio isto instruimur quanta mala et damna incurrat homo ex mortali peccato. Nam primo, per illud privamur hereditate regni cœlestis, hoc est æterna felicitate et gloria : quod notat Christus, quum ait, Homo quidam descendebat ab Jerusalem.11 Secundo, per peccatum captivamur sub defectu multiplici, et mente instabiles, exsulesque efficimur : quod notatur, quum dicitur, In Jericho. Tertio, per peccatum subjicimur servituti peccati atque diaboli, quia et princeps Apostolorum testatur : quo quis victus est, hujus et servus est. Propter quod Paulus hortatur : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.12 Hoc notatur, quum dicitur, Incidit in latrones. Quarto, per peccatum spoliamur donis gratuitis, id est gratia gratum faciente, caritate, donis virtutibusque infusis : quod notatur, quum dicitur, Despoliaverunt eum. Quinto, per peccatum vulneramur in naturalibus, quia per illud naturales vires inficiuntur, et ad virtutes magis ineptæ redduntur : quod notatur, quum ait, Et plagis impositis. Sexto, per peccatum mortale mortificantur præcedentia meritoria opera. Quum ergo tot mala ex peccato incurramus, nil tantum odiamus, abhorreamus, vitemus sicut peccatum.

B Præterita quoque vitia digne et efficaciter deploremus, quemadmodum legitur in vita beatissimi Abrahæ eremitæ, de Maria nepte ipsius. Quam adhuc adolescentulam, imo septennem, juxta cellam suam clausit in cella : sicque Maria illa viginti annis in omni innocentia, puritate et caritatis fervore Deo angelice deservivit. Postea quidam falsus monachus eam decepit, ita quod cellam exivit ad illum, qui statim eam violavit atque reliquit. Illa autem peracto peccato, vehementissime doluit; et præ rubore et timore ad cellam suam redire non audens, quasi desperans ad sæculum rediit, et publicæ abjectionis scortum effecta est. Quo cognito, sanctus patruus ejus Abraham inæstimabiliter tristabatur, et die ac nocte cum lacrimis oravit pro ea. Evolutis demum duobus annis, quum percepisset ubi illa esset et quid ageret, mutavit habitum, militaremque induit vestem, et equitavit ad eam, vultum suum ita tegens, quod ab ea cognosci nequivit. Quumque solus cum ea esset in camera, vultum suum detexit et allocutus est eam. Ipsa vero cognito patruo suo, quasi exanimis est effecta. Ipse vero benignissime eam confortavit, consolabatur, convertit, et secum reduxit, atque in interiori cella reclusit. In qua Maria illa peccata sua die et nocte uberrime deploravit, induta cilicio et in abstinentia summa corpus suum affligens, vigiliis, orationibus, compunctionibus supra humanas vires insistens : sicque ad tantam rursus perfectionem devenit, quod etiam multa egit miracula.13

Footnotes

  1. III Reg. x, 1 et seq.; ↩

  2. II Par. ix, 1 et seq. ↩

  3. 1 Cor. 1, 24. ↩

  4. Matth. xii, 42. ↩

  5. Joann. xvii, 6, 8. ↩

  6. II Reg. xiv, 25. ↩

  7. Philipp. III, 8. ↩

  8. Matth. v, 8. ↩

  9. Matth. xii,47. ↩

  10. Tit. II, 11-13. ↩

  11. Luc. x, 30. ↩

  12. Rom. VI, 12. ↩

  13. II Petr. II, 19. ↩

Chapter 142 of 243