Skip to the text

Enarratio in epistolam

ABRAHÆ DICTÆ SUNT PROMISSIONES, ETC. Galat. III, 16-22.

OSTENDIT Apostolus in præsenti epistola, quod non virtute legis Mosaicæ, sed per fidem Christi consequantur fideles felicitatem æternam ac gratiam : quod etiam in præcedentis dominicæ est declaratum epistola, et in sermone ei annexo.

Abrahæ dictæ, id est divinitus factæ, sunt promissiones. Nam sicut in Genesi legitur per diversa capitula, frequenter facta est ei promissio de Christo, quod nasciturus esset ex semine ejus, ut quum dictum est ei : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Aliæ quoque promissiones quamplures factæ sunt Abrahæ, utpote de possessione Terræ sanctæ, et de innumerabili multiplicatione seminis sui. Itaque Abrahæ factæ sunt promissiones, et semini ejus, id est Christo filio Abrahæ secundum humanam naturam, juxta illud Matthæi : Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Factæ sunt autem promissiones tunc Christo, non quod ad eum tunc nondum incarnatum fiebant, sed quia pertinebant ad eum, tanquam implendæ per ipsum. Siquidem per Christum data est benedictio omnibus gentibus, quæ fuit principalis promissio Abrahæ facta. Hinc subditur :

Non dicit Scriptura Geneseos, In seminibus, quasi in multis, id est, promissionem semini Abrahæ, utpote Christo, factam, Scriptura non exprimit pluraliter, dicendo ad Abraham, In seminibus tuis benedicentur omnes gentes : quod faceret, si de pluribus loqueretur; sed quasi in uno, id est, singulariter exprimit semen istud, dicendo : Et semini tuo, qui est Christus, id est, in Christo ex te nascituro, jam nato, benedicentur omnes gentes, hoc est, virtute et merito Christi, dona gratiæ in præsenti, donaque gloriæ in futuro acquirent quidam de omni genere hominum. Elegit enim nos Deus in Christo ante constitutionem mundi, secundum Apostolum. Et ipsemet Christus : Nemo (inquit) venit ad Patrem, nisi per me; itemque, Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Hinc Psalmista prædixit : Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, et omnes gentes magnificabunt eum. Apud Danielem quoque est prædictum : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Princeps etiam Apostolorum : Non est (ait) aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Præterea, hoc loco, quum dicitur, « quasi in uno », Quasi, denotat veritatem, non similitudinem tantum, quemadmodum et in Evangelio legitur : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.

Hoc autem dico quod subditur : Testamentum confirmatum a Deo, quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit. Littera aliqualiter est obscura, sed iste est ordo verborum : « Lex » scripta « quæ facta est », id est Moysi data in monte Sinai, « post quadringentos et triginta annos », incipiendo hanc com-

Gen. xxii, 18.

Ephes. 1, 4.

Joann. xiv, 6.

Ibid. xii, 32.

Ps. lxxi, 17.

Dan. vii, 14.

Act. iv, 12.

Joann. 1, 14.

Exod. xxxii.

Gen. xii, 3; xviii, 18; xxii, 18.

Ibid. xii, 7; xiii, 15, 16; xv, 5, 7; xxii, 17; etc.

Matth. 1, 1. putationem annorum a tempore promissionis quæ primo facta est Abrahæ venienti de terra Chaldæorum, « non irritum facit testamentum confirmatum a Deo », id est, promissionem Abrahæ factam, per Christum tunc adimplendam, modo impletam atque divino juramento firmatam, non cassat neque falsificat, ad evacuandam promissionem, id est, ita ut præfatam promissionem privet suo effectu, seu ejus impletionem impediat :1 quod tamen faceret, si per legem daretur benedictio illa præfata, quæ est hereditas seu salus æterna. Hæc namque promissio ad Abraham facta est diu antequam lex Moysi data est, et antequam Moyses natus est. Si ergo bonum per eam promissum, utpote benedictio ista, daretur per legem, primo sequeretur quod non esset ex promissione ; secundo, quod frustra fieret mentio de semine Abrahæ, quod est Christus ; tertio, quod Abraham, Isaac et Jacob, ceterique electi qui ante legem fuerunt, divina benedictione seu gratia caruissent, nec æternam hereditatem jam essent adepti, quoniam ante legislationem defuncti sunt. Unde certissime constat quod a principio mundi, per fidem Christi futuri dabatur hominibus benedictio gratiæ ac salutis. Idcirco subjungitur :

Nam si ex lege hereditas, hoc est, si virtute legis scriptæ daretur hominibus gratia felicitasque æterna, jam non ex promissione Dei daretur, et sic Abraham esset frustratus spe sua : quod dici non potest, sicut subjungitur. Abrahæ autem per repromissionem sibi de Christo sæpius factam, seu per fidem Christi promissi, donavit Deus hereditariam benedictionem cœlestem : de qua in Genesi ait ad eum, Ego protector tuus, et merces tua magna nimis.2

Sed quia ex præinductis sequi videtur quod lex fuit omnino inutilis, quærit Apostolus, ut nostræ satisfaciat dubitationi : Quid igitur lex? id est, ad quid data est, et quæ ejus utilitas? Et respondet : Propter transgressiones, id est propter peccata hominum reprimenda ac punienda, posita est, hoc est, hominibus data, ut saltem timore pœnarum quæ determinantur in lege, retraherentur a vitiis, donec veniret semen, id est, Christus per incarnationem suam mundum intraret, cui repromiserat, hoc est, de quo Deus promisit quod per ipsum implerentur promissiones, sicut ad Abraham dixerat Deus : In semine tuo benedicentur omnes gentes.3 Lex, inquam, ordinata, id est ordinate collata a Deo, per angelos Moysi, atque per Moysen populo. Unde in Actibus Apostolorum Stephanus dixit Judæis : Accepistis legem in dispositione angelorum.4 In manu mediatoris, hoc est, lex ista posita est in potestate Christi, ita quod eam potuit immutare, perficere, eique finem imponere, nec esset necessario ei subjectus. Propter quod apud Matthæum protestatur :5 Dominus est Filius hominis etiam sabbati. Ita communiter exponitur. Sed videtur hoc loco per mediatorem, Moyses posse intelligi, per cujus manum atque obsequium data est lex. Moyses quippe inter Deum et populum Israel exstitit mediator, quemadmodum sæpius fatetur : Ego (inquiens) inter Deum et vos fui sequester.6 Constat ergo quod lex data est Moysi, non solum unius ministerio angeli, sed multorum, quamvis communiter in libris Moysis non fiat mentio nisi de angelo uno, quia principalius ac familiarius loquebatur cum Moyse : qui etiam angelus sæpe Dominus appellatur, quoniam in persona Dei apparuit locutusque fuit. Mediator autem unius non est dumtaxat, sed duorum extremorum, inter quæ mediat, eademque connectit ; Deus autem unus est in essentia. Tanquam dicat : Licet Christus sit mediator Dei et hominum, est tamen idem Deus cum Patre et Spiritu Sancto.7

Lex ergo adversus promissa Dei? id est, numquid sequitur ex his, quod lex sit promissioni divinæ contraria, ita quod ex lege datur salus et gratia? Quasi dicat, Non. Ideo subdit : Si enim data esset per Moysen lex quæ posset vivificare, vitam gratiæ conferendo, atque ad vitam gloriæ perducendo; vere ex lege, id est legis observantia, esset justitia infusa ac meritoria, sufficiens ad salutem absque fide de Christo. Sed conclusit, hoc est, esse ostendit, convicit, et occasionaliter fecit, Scriptura, id est lex vetus seu Mosaicæ legis scriptura, omnia genera hominum, seu universos Judæos, sub peccato, non solum originali, sed etiam actuali. Per legem namque erat directe peccati cognitio, ac indirecte peccati augmentatio: primo, quia in vetita nitimur, id est, ad prohibita magis afficimur; secundo, quoniam post prohibitionem gravius est peccare quam ante. Hinc ait Scriptura in Psalmo:8 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et Isaias:9 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. Ut promissio,, id est promissa beatitudo et gratia, ex fide Jesu Christi daretur credentibus: quia per fidem Christi venturi, salutem adepti sunt electi qui ante adventum Christi fuerunt, nec opera illorum meritoria erant nisi per fidem hanc, quemadmodum electi qui postea exstiterunt, per fidem Christi incarnati et missi, salutem sunt consecuti, et consequuntur quotidie.

Postremo, circa verbum illud Apostoli in præsenti epistola, « post quadringentos et triginta annos facta est lex », posset quæstio magna moveri, quoniam idem iste Apostolus ait:10 Distribuit eis Deus terram eorum, quasi post quadringentos et quinquaginta annos. In Exodo quoque dicitur: Habitatio filiorum Israel in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum, quibus expletis, eodem die egressi sunt.11 Sed de horum concordantia super epistolas Pauli scripsi:12 ideo brevitati intendens, jam transeo.

Footnotes

  1. Gen. xii, 3. ↩

  2. Gen. xv, 1. ↩

  3. Gen. xxii, 18. ↩

  4. Act. vii, 53. ↩

  5. Matth. xii, 8. ↩

  6. Deut. v, 5. ↩

  7. 1 Tim. u, 5. ↩

  8. Ps. XIII, 3; LIII, 4. ↩

  9. Is. LIII, 6. ↩

  10. Act. XIII, 19, 20. ↩

  11. Exod. XII, 40, 41. ↩

  12. In Galat. III, 17. ↩

Chapter 139 of 243