Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

QUOMODO PER FIDEM IN JESUM CHRISTUM FIDELES CONSEQUANTUR GRATIAM ET GLORIAM.

CONCLUSIT Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Galat. III, 22.

In hodierna epistola docet Apostolus, quod non Mosaicæ legis virtute, sed per fidem Jesu Christi consequantur fideles gratiam in præsenti et gloriam in futuro. Nam Trinitas summa, æternus ac simplicissimus Deus, decrevit per unum caput, videlicet Jesum Christum, salvare genus humanum. Et sicut Christiani jam tempore gratiæ salvantur in fide Christi nunc incarnati, missi ac crucifixi, sic electi fideles qui ab exordio mundi fuerunt in lege naturali et scripta, salvabantur in fide ejusdem Christi tunc incarnandi, morituri ac crucifigendi, et quidquid nos modo de Christo credimus adimpletum, illi crediderunt in Christo et per Christum implendum. Et superiores in illis, videlicet Patriarchæ ac Prophetæ, ex revelatione divina, per diversa oracula, per divina mysteria, per vaticinia et figuras plurima de Christo prænuntiaverunt, imo pene omnia quæ de ipso modo creduntur. Idcirco eadem est fides illorum et nostra. Propter quod evangelicus Zacharias loquitur : Erexit cornu salutis nobis, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.1 Beatissimus quoque princeps Apostolorum ait in Actibus : Deus prænuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum.2

Porro hæc fides, a principio mundi usque in præsens, per cunctas mundi ætates habuit testimonium Dei seu attestationes divinas, puta vera et soli vero omnipotentique Deo possibilia miracula, quæ Deus fecit in testimonium veritatis fidei hujus : quia eorum doctrinam qui fidem hanc docuerunt, approbavit, et confirmavit, ac divulgavit per hujusmodi copiosa miracula, quæ tamen in evangelica lege et tempore gratiæ, quando hæc fides per universum diffusa est orbem, copiosius, imo quasi incomparabiliter excellentius atque frequentius sunt peracta, nec aliter potuissent homines ad hanc fidem induci. Deinceps, post diluvium, hominibus ubique ad idololatriam passim ruentibus, Deus excelsus et gloriosus elegit et assumpsit sibi populum unum, in quo hæc fides uniusque Dei cultus manserunt, puta Israeliticam plebem. Et in populo illo Deus æternus multo evidentius quam ante docuit homines de Christi adventu atque mysteriis, per angelos instruendo Prophetas, et per Prophetas plebem communem. Unde Prophetæ de Christo et ejus adventu, passione ac mysteriis copiose ac evidenter locuti sunt et scripserunt. Hinc quoque in Israelitica plebe fecit Deus multa præclara miracula, multo copiosius quam fecerat ante. Et hoc duravit usque ad Christi adventum, in quem translata sunt illa miracula, quoniam per se ipsum operatus est innumerabilia excellentissima prorsus prodigia. Unde et quidam Judæi dixerunt de ipso: Nunquam apparuit sic in Israel. Et ipsemet protestatur: Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.

Matth. ix,3

Joann. xv,4

Christus quoque virtutem agendi miracula suis dedit Apostolis ceterisque discipulis, etiam ante suam passionem, et multo excellentius post suam passionem, resurrectionem ac Sancti Spiritus missionem. Imo, quamvis Dominus Jesus Christus, rex Messias, unigenitus Dei, per se ipsum tot et tanta fecit prodigia, nihilo minus, sicut ipse passione sua instante prædixit, multi Apostolorum et discipulorum suorum, in virtute et nomine ejus plura et majora miracula sunt operati quam ipse, qui quamdiu inter Judæos fidem christianam prædicaverunt, coruscabant inter illos miraculis. Judæis vero majori ex parte in infidelitate sua manentibus, et ex jussione divina sanctis Apostolis illos relinquentibus, atque ad gentilium informationem ac conversionem se transferentibus, translata sunt universa miracula quibus ante splenduit Synagoga, per beatos Apostolos ad Ecclesiam pro maxima parte etiam gentilitate collectam, nec interim habuerunt Judæi miracula. Perdiderunt quoque sceptrum regium, propriam terram, sacrificia legis, ordinem sacerdotum, dignitatem pontificum. Et quum omnia videant sibi ablata, non advertunt nec intelligere volunt ea in Christum et in ejus Ecclesiam esse translata. Ecce hæc est fidei christianæ probatio vera atque

19;56 Marc.7

Act. 11 et8

Joann. xiv,910

46, 47. certissima, quæ et per alia multa probatur insolubilia argumenta.

Præterea per fidem Christi salutem consequimur, dummodo Christo capiti nostro per fidem formatam, hoc est per fidem et caritatem, nunc uniamur. Oportet nos ita Christo uniri, ut meriti ac gloriæ ejus simus participes. Quumque Christus sit caput nostrum, cujus tota conversatio in hac vita fuit meritoria nobis, debemus opera nostra meritoria plurimum defectiva supercopiosissimis meritis Christi unire, et sic ea Deo offerre, quatenus imperfectum nostrum suppleatur ex superabundantia meritorum Domini nostri Jesu Christi: quemadmodum et Ecclesia in suis orationibus per Jesum Christum postulat exaudiri. Postremo, meritum Christi tanto exuberantius communicabitur nobis, quanto ad ejus participationem amplius nos aptamus, quanto per ferventiorem dilectionem Christo uniti fuerimus, quanto ipsius vestigia perfectius imitamur.

Ephes. iv,11

Ideo omnem inordinatam abjiciamus affectionem, omnem consolationem spernamus indignam, omne verbum et opus a Christo elongans vitemus. Christi bonitatem et caritatem ad nos, ac beneficia ejus consideremus: quæ omnia intuendo, ejus accendemur amore. Discamus ab ipso, quia mitis est et humilis corde, et in patientia nostra possideamus animas nostras.12 Serviamus Domino Deo nostro corde perfecto atque verissimo13, omnem passionum impulsum, iræ et impatientiæ impetum, vitiorum tumultum eradicemus a nobis. In cibo, potu, somno et cunctis necessariis huic misero corpori, simus semper moderati ac parci, ut vitam vere religiosam ac pœnitentialem ducamus, atque in omni pietate, munditia, fervore, justitia, constantia, alacritate ac spirituali profectu ministremus Altissimo.

Matth. xi,

Josue xxiv,

Footnotes

  1. Luc. I, 69, 70. ↩

  2. Act. III, 18. ↩

  3. Matth. ix, 33. ↩

  4. Joann. xv, 24. ↩

  5. Luc. x, 9, 19; ↩

  6. Marc. ↩

  7. xvi, 17, 18; ↩

  8. Act. ii et seq. ↩

  9. Act. xiii, 2, 46, 47. ↩

  10. Joann. xiv, 12. ↩

  11. Ephes. iv, 15. ↩

  12. Luc. xxi, 19. ↩

  13. Josue xxiv, 14. ↩

Chapter 144 of 243