Skip to the text

Sermo 6

ELUCIDATIO PRÆCEPTI CARITATIS, ET DE NOVEM NOCUMENTIS PECCATI.

DILIGES Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Luc. x, 27.

Deus essentialiter et incircumscriptibiliter bonus jussit se ab hominibus toto corde, tota mente, tota anima, et ex omnibus viribus diligi: non quod homo in vita præsenti possit præceptum istud perfecte implere, sed ut sciamus quo tendere, ad quid omnia nostra ordinare exercitia debeamus, et ut semper imperfectum nostrum recognoscamus, ut etiam possimus advertere quantum profecerimus, quousque pervenerimus, et quantum a vera perfectione distemus. Denique Deus omnipotens, justus et sapiens, istud præcepit non ob indigentiam suam aut commodum suum, qui bonorum nostrorum non indiget, sed ob alias causas diversas.1 Primo, quoniam ipse summe et incomparabiliter ac prorsus in infinitum amabilis et superamabilis est in se ipso, utpote superpura, superessentialis ac penitus interminabilis bonitas. Secundo, quoniam quidquid sumus et habemus, ab ipso accepimus: ideo totum suæ dilectioni debemus. Tertio, propter alia specialia et generalia, corporalia et spiritualia, naturalia et supernaturalia beneficia ejus innumerabilia nimis. Non enim solum esse, vivere, sentire, moveri, intelligere, corpus et animam, membra et vires ab eo accepimus, sed ab ipso in his incessabiliter conservamur, ab ipso necessaria vitæ sortimur, et creaturarum suarum obsequio jugiter utimur. Ab ipso diversa gratiarum charismata sumus adepti, a periculis multis maximisque erepti. Quarto, quia ipse prior dilexit et valde dilexit nos.2 Diligens autem vult redamari.

Quinto, quia non aliter nisi eum toto corde amando, beatitudinem ad quam ipse nos condidit possumus adipisci.

Præterea, Deum toto corde, tota mente, tota anima et omnibus viribus diligi, tripliciter potest intelligi. Primo, ut nihil Deo, sed ipse rebus omnibus præponatur, tam in corde, id est voluntate, quam in mente seu intellectu, in animæ quoque intentione et ceteris viribus ejus; nec in omnibus aliquid divinæ contrarium caritati agatur, sed ad minus juxta Dei præcepta vita hominis dirigatur. Et istud est de necessitate salutis, et cadit simpliciter sub præcepto, estque gradus infimus caritatis.

Secundo, ut in cunctis prætactis, non solum nihil caritati contrarium fiat, sed illa etiam relinquantur quæ a caritatis profectu et perfectione solent hominem impedire; et illa agantur quæ ad supererogationem pertinent, et caritatem ex sua natura augere atque perficere consueverunt. Hic autem est gradus caritatis secundus ac medius, in hac vita possibilis, ad religiosos præcipue spectans, qui terrena omnia et propinquos relinquunt, abnegantes insuper et se ipsos, seque Deo in manu vicarii sui offerentes in holocaustum, quatenus a multis abstracti, et a carnali affectu ac voluptate remoti, a propria quoque libertate nudati, uni, summo, necessario bono purius vacent spiritualibusque inhæreant, et omnino transformentur in ipsum ac possideantur ab ipso.3 Hic gradus caritatis cadit sub evangelicæ legis consiliis, ad quæ tamen religiosi post suam professionem tenentur, quia et ipsa consilia tunc eis in præcepta vertuntur, ad minus principalia tria consilia.

Verumtamen gradus hic caritatis latitudinem habet, quum quidam in hac vita dicantur in caritate perfecti, ut viri heroici, in quibus passiones sunt penitus mortificatæ ac reformatæ, et spiritualis amor sic dominatur quod amor privatus prorsus exstinctus est, omnisque affectio inordinata proprii commodi est sepulta; qui extra Deum nil diligunt, neque ad creata inordinate afficiuntur, quantum humana fragilitas in hac vita permittit. Qui etsi quandoque venialiter peccent, tamen per caritatis ardorem, per contritionis vehementem vigorem, per sapientialem de sua culpa pudorem, atque per alia virtuosa exercitia multa et magna, pro suis quotidianis culpis non solum satisfaciunt plene, sed ultra hoc plurimum promerentur ac crescunt. Nam et ipsi ita appellantur perfecti, ut nihilo minus assidue possint plus perfici, et omni hora proficiant. Idcirco lignum, fœnum stipulamque non colligunt, sed morientes mox evolant.4 Ex quibus elicitur, quod etiam perfectio ista caritatis graduum latitudinem sortiatur, et diversos habeat gradus, secundum quod unus alio sanctior in hac vita fuit aut est. Siquidem quidam Sancti post hanc vitam pœnas purgatorii ad tempus passi leguntur, quia cremabile quid, utpote lignum, fœnum, stipulam, secum tulerunt.5

Tertio, præfatum caritatis præceptum ita intelligitur, ut rationalis creatura jugiter, sine interpolatione seu interruptione, secundum extremum posse suum, secundum omnes suas potentias actualiter in Deum pure feratur et quiescat, absque admixtione totius erroris et culpæ. Et iste est gradus tertius caritatis, vere perfectus, respectu cujus, gradus caritatis Sanctorum in hac vita perfectus, est imperfectus, quanquam et ille perfectus dicatur in suo statu et genere.

Sed quum diligere sit actus proprius voluntatis, cui soli vere, subjective atque formaliter caritas inest, quomodo rationalis creatura dicitur Deum diligere tota mente cunctisque viribus in quibus caritas et ejus actus eliciti non inveniuntur? Respondetur, quod non eodem modo dicitur homo Deum diligere toto corde et tota mente, etc.6 Dicitur namque Deum toto corde diligere formaliter et directe, sed tota mente, et tota anima, et omnibus viribus, in quantum actus intellectus, intentio animæ et inferiorum virium operationes, secundum caritatis imperium, exigentiam, et profectum seu congruentiam diriguntur et exercentur. Itaque hoc modo Deum toto corde diligere, est eum actuali ferventissimoque amore indesinenter secundum totum posse voluntatis amplecti et velle, in eo complacentiam plenam ac puram habere, et ejus infinitæ beatitudini totis præcordiis congaudere, omni inordinato et impertinenti affectu in æternum prorsus excluso. Porro, sic Deum tota mente diligere, est ejus beatificæ contemplationi incessabiliter juxta extremum posse intellectivæ potentiæ absque omni errore esse intentum. Diligere autem eum sic tota anima, est tota animæ intentione actualiter semper esse erectum ad Deum in omni actione, intuitione ac dilectione. Diligere vero Deum omnibus viribus, est ceterarum virium operationes indesinenter habere in eum erectas, et secundum ipsius voluntatem directas, ita quod Dei dilectio erit omnium illorum actuum ratio: quod totum post generalem resurrectionem, resumptis corporibus, complebitur consummate in Sanctis, quia tunc universorum interiorum exteriorumque sensuum actus, et utriusque appetitus affectiones, atque aliarum potentiarum operationes, ac corporis motus, ordinatissimi et pacatissimi erunt in Deo, et ad ejus contemplationem, dilectionem, laudem ac honorificentiam conferent. Denique, tam plenissima ac prædominans gratia, tanta gloriæ plenitudo tunc erunt in Sanctis, quod omnia ista, non tantum absque omni labore et difficultate, sed insuper cum inæstimabili suavitate ac summa felicitate atque lætitia efficientur in eis, et fient ab eis.

Ecce in isto consistit beatitudo Sanctorum, gloria civium supernorum, finis omnium electorum. Ad hanc felicitatem conditi sumus, et ei quotidie appropinquare debemus. Cui quo amplius propinquamus, eo perfectiores consistimus.

Studeamus igitur incessanter in caritate proficere, in contemplatione succrescere,

Deo frequentius ac stabilius inhærere, in ipso magis ac magis defigi ac immorari sine evagatione et obnubilatione, præsertim orando, psallendo, meditando ac celebrando. Istud debet esse exercitium nostrum, studium, occupatio, labor, intentio, quatenus omne bonum quod agimus, etiam ad Dei gloriam et honorem actualiter ac sæpissime ordinemus. Si istud non agimus, nos ipsos negligimus. Quid etenim aliud operari habemus, quum simus ab exteriorum sollicitudine et temporali provisione exonerati, atque divinis totaliter mancipati, aptissima quoque media ad ista habentes, quibus nequaquam abuti debemus?

Postremo, Salvator in evangelio isto docet quanta mala ac nocumenta homini infligant peccata mortalia. Primo equidem, privant eum donis gratuitis, utpote caritate ceterisque virtutibus ac donis infusis. Secundo, mortificant præcedentia merita. Tertio, privant hominem hereditate superna ac gloria sempiterna. Quarto, vulnerant naturalia, imo et spiritualiter perimunt animam. Per peccata quippe moritur anima morte culpæ, et naturales animæ vires inficiuntur. Quinto, faciunt hominem servum ac membrum diaboli, atque iniquitatis ministrum. A quo enim quisque superatus est, hujus et servus est, ut princeps ait Apostolorum. Sexto, summæ Trinitatis imaginem in homine deformant, et multiplicem in anima causant defectum, utpote pronitatem ad vitia, infirmitatem resistendi tentationibus et peccatis, et captivationem sub vitiis, quemadmodum Salomon profitetur: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Septimo, trahunt ad alia vitia, imo ad graviora, quia peccatum quod per pœnitentiam non deletur, mox pondere suo trahit ad aliud. Octavo, rationem excæcant, judiciumque pervertunt, et spiritualiter insensibilem efficiunt hominem. Nono, ad æternam damnationem obligant peccatorem, et illuc perducunt impœnitentem.

Quum ergo tot tamque incomparabilia

II Petr. II, 19.

Prov. V, 22.

Eccl. xxi, 2. nocumenta homini infligant peccata, quasi a facie colubri, et tanquam a vultu infernalis serpentis, hoc est diaboli, fugiamus ea.7 Negligentiam atque pigritiam repellamus, quum ad perfectionem tendere obligemur; temeraria judicia, prava colloquia, detractoria verba, discordiæ semina, velut diabolica detestemur venena; iram, impatientiam, contentionem, aversionem, et omnem perversitatem ac proximi læsionem, sicut mortifera animarum pocula et sicut mortis æternæ pignora semper abominemur. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, etc.

Footnotes

  1. Ps. xv, 2. ↩

  2. I Joann. IV, 10, 19. ↩

  3. Luc. ix, 23; xiv, 26, 33. ↩

  4. I Cor. III, 12. ↩

  5. Ibidem. ↩

  6. Luc. x, 27. ↩

  7. Eccli. xxi, 2. ↩

Chapter 146 of 243