Sermo 3
DE DIVINO AMORE ET ELUCIDATIONE PRÆCEPTI CARITATIS DEI ET PROXIMI.
QUI diligunt te, Domine, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Judic. v, 31.
Sicut in prima sua scribit epistola Joannes apostolus: Deus caritas est;1 et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Porro, qui non manet in caritate, manet in morte, hoc est in mortali peccato. Quum itaque caritas Dei sit vita animæ et summa virtus (qua inexsistente et præsente, ceteræ adsunt virtutes; et qua deficiente seu perdita vel absente, nulla virtus adest aut inest quantum ad formatum et completum esse virtutis), ita quod faciat mentem Deo acceptam, ut aliquid meritorium vitæ æternæ agere queat; hinc universa quæ agimus, ordinare debemus ad hoc, ut in caritate Dei ac proximi jugiter proficiamus, roboremur et accendamur.
Nec sufficit nobis Deum diligere naturali amore, prout ratio dictat humana, et propter beneficia ejus, sed necessarium est ad salutem ut ipsum diligamus spirituali, supernaturali, infuso amore, primo et principaliter propter puram et summam bonitatem ipsius. Quicumque autem taliter amat Deum, amat etiam spiritualiter omnem proximum, hoc est quemlibet hominem in hoc mundo, tam amicum quam inimicum. Iterum, quicumque sic diligit Deum, omnia ejus implet præcepta, mandata quoque Ecclesiæ, et rectæ rationi obedit. Unde qui cupit agnoscere an meritorie diligat Deum, discutiat semetipsum, an universa observet præcepta, et omnes diligat homines quantumcumque adversarios et molestos. Itaque Dominum Deum nostrum debemus summe ac pure diligere, primo atque potissime propter puram et infinitam bonitatem ipsius. Unaquæque etenim res tantum habet de amabilitate, quantum de bonitate. Quemadmodum ergo Deus est bonitas superexaltata, incomparabilis et immensa, in qua nihil est cogitabile contrarium bonitati, imo quidquid ad bonitatem pertinet, cum infinita plenitudine et excellentia competit ei; sic ipse est summe, pure incomparabiliterque amandus. Ideo Deus præcepit se diligi quasi sine mensura et modo, utpote toto corde, tota mente, tota fortitudine.2 Deinde quicumque sic diligit Deum, ita stat quod pro nulla re mundi vellet peccare mortaliter, imo nec pro conservatione propriæ vitæ:3 quia per peccatum mortale amittitur Deus, qui summe et incomparabiliter magis quam propria vita diligitur.
Secundo debemus Deum summe incomparabiliterque diligere propter suam omnimodam et universalem perfectionem, videlicet quoniam quidquid perfectionis, quidquid pulchritudinis, quidquid nobilitatis, suavitatis, jucunditatis et excellentiæ excogitari potest, in Deo simplicissime et supereminentissime invenitur, et ipse Dominus Deus est ipsa pulchritudo immensa, ipsa infinita beatitudo, sapientia, omnipotentia, misericordia, dulcedo, justitia, sanctitas, veritas, omnisque perfectio. Si ergo diligimus aliquem quoniam pulcher aut sapiens est, aut dives, aut potens, aut misericors, aut justus, aut dulcis, nonne incomparabiliter plus amare debemus Dominum Deum, in quo omnia ista simplicissime cum infinita perfectione consistunt? Insuper, sæpe diligimus aliquem hominem quem nunquam vidimus, ex fama ipsius, quia bona multa de ipso percepimus, utpote, quod sit timoratus, devotus, justus, pius, et pro communi bono indesinenter laborans: quantum ergo Deum amare debemus, de quo nihil nisi tam incomparabiliter bonum audivimus, et de quo omne bonum cognoscimus?
Tertio debemus Deum summe diligere ratione propinquitatis. Si enim carnales parentes diligimus quia ab ipsis secundum carnem processimus, quanto magis diligendus est nobis Dominus Deus, a quo, quantum ad animam, immediate conditi sumus, ex cujus etiam providentia, potestate et dono profluxit quod a parentibus carnaliter nati sumus? Itaque, sicut anima est incomparabiliter dignior corpore, sic animarum creatorem et patrem Deum incomparabiliter plus amemus quam carnales parentes.
Quarto summe diligendus est Deus propter universa beneficia sua generalia et specialia, corporalia et spiritualia, naturalia et supernaturalia, quibus incessabiliter utimur, sustentamur et conservamur, super terram calcando, aerem respirando, aqua nos refrigerando, et igne variis modis utendo. Ipse Deus lucet nobis per solem, ipse dat pluviam, ab ipso sunt fructus terræ, et omnia necessaria vitæ ex ipsius providentia conferuntur; ab eo habemus esse, vivere, sentire, intelligere, corpus et animam. Consideremus quantum pauper diligit eum a quo quotidie bene reficitur ac vestitur: quantum ergo Deum amare tenemur, a quo omnia quæ habemus, accepimus, cujus dona sunt omnia bona, a quo indesinenter conservamur in esse, sine cujus conservatione nec ad momentum possemus subsistere? O quanta est ingratitudo atque perversitas iniquorum, et quam vere justissima apparebit in die judicii condemnatio horum!
Quinto debemus Deum summe diligere quia in eo solo tota nostra consistit felicitas, et quoniam tot bona nobis præparavit atque promisit in cœlis.
Itaque omnia ista multoties ac profunde pensemus, et in Dei amore quotidie crescere studeamus, ejus præceptis obedire conemur, ei grati esse nitamur; quidquid offensivum et inhonorativum est ejus, omni cum diligentia caveamus.
Nunc de intellectu seu expositione præcepti caritatis Dei et proximi aliquid breviter est tangendum. Porro dilectio potest dici perfecta dupliciter. Primo, ex parte dilecti, sicut quum res tantum diligitur quantum ex sua natura aut consistentia diligibilis est. Quum ergo Deus sit infinitæ amabilitatis sicut et infinitæ bonitatis, constat quod nullius creaturæ dilectio ad Deum, potest esse perfecta, sed infinite deficit ab hac perfectione dilectionis divinæ: solusque Deus se ipsum hoc modo perfecte diligit. Secundo dilectio dicitur esse perfecta ex parte diligentis, dum amans secundum totam suam facultatem fertur per amorem in amatum: sicque intellectualis creatura potest habere ad Deum dilectionem perfectam, et habet quando secundum totum posse suum diligit Deum. Hujus autem perfectionis caritatis sunt tres gradus.
Primus et summus est, dum intellectualis creatura secundum omnem suam virtutem indesinenter actualiter fertur in Deum: et iste gradus perfectionis divinæ dilectionis competit omnibus Sanctis in patria. Sic enim Deum diligere toto corde, est ipsum diligere actuali amore incessanter in Deum erecto secundum totum posse voluntatis, absque admixtione omnis inordinati et impertinentis affectus. Sic quoque Deum diligere tota mente, est divinæ veritatis contemplationi indesinenter vacare secundum extremum posse intellectus, absque admixtione totius evagationis, erroris et deceptionis. Diligere autem Deum tota anima, est tota intentione actualiter esse semper elevatum in Deum in omnibus quæ cogitantur, amantur, aguntur. Porro diligere Deum tota fortitudine seu ex omnibus viribus, est omnium aliarum inferiorumque virium actiones semper habere actualiter ordinatas in Deum, ita quod Dei dilectio erit omnium actuum illorum ratio: quod erit in Beatis, potissimum post resurrectionem futuram, quando omnes operationes exteriorum interiorumque sensuum et utriusque appetitus sensitivi, omnesque corporis motus et actus, ordinatissimi erunt in Deo, atque ad ejus conferent contemplationem, amorem, laudem et venerationem. Universaque ista implebuntur in patria, non solum absque difficultate, sed etiam cum inenarrabili facilitate et jucunditate. Idcirco præceptum istud caritatis divinæ non impletur perfecte nisi in patria.
Secundus et medius gradus perfectionis caritatis est, dum omnia illa relinquuntur et contemnuntur quæ solent in hac vita a Dei contemplatione et amore impedire, quatenus mens Deo perfectius atque stabilius per dilectionem contemplationemque vacet. Et hic gradus perfectionis caritatis cadit sub consiliis evangelicæ legis, et spectat ad religiosos, qui desiderio prætactæ perfectionis, juxta Christi consilium abnegant semetipsos, et omnibus quæ habent renuntiant, carnaliterque propinquos et contoralem relinquunt, ut soli Deo liberius amorosiusque adhæreant:4 quoniam mens humana tanto intensius uni infigitur, quanto plus a multis abstrahitur. Certumque est quod occupatio circa exteriora, et carnalis affectio circa propinquos, potissimeque delectatio sensualis in actu carnali, a pura et stabili affectione mentis in Deo vehementer impediunt hominem: ideo Filius Dei, sapientia Patris æterni, consuluit omnia illa relinqui, ut soli Deo perfectius intendatur.
Tertius vero et infimus gradus perfectionis caritatis est, ut sic Deus toto corde, tota mente, tota fortitudine diligatur, quatenus in omnibus his nihil sit quod caritati contrarietur, sed omnia actu vel habitu ordinentur in Deum sicut in ultimum finem, et intellectus Deo subdatur per fidem, voluntas per spiritualem amorem: quatenus nec se nec aliquid aliud diligat homo, nisi in Deo, exteriora quoque opera ejus ac verba ex Dei amore procedant, dicente Apostolo, Omnia vestra in caritate fiant;5 sicque intentio recta sit coram Deo, ut ejus honorem et gloriam principaliter intendamus, juxta illud Apostoli: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite.6 Et hic gradus caritatis est de necessitate salutis. Postremo patet ex his, quam graviter peccent carnales parentes, propinqui, amici et socii, qui sobolem suam, vel propinquum, aut socium a religionis ingressu impedire conantur. Hoc enim caritati
B Dei ac proximi contrariatur, et valde damnabile a sanctis Patribus judicatur. Tales namque sunt homines carnales, omni spirituali sapientia destituti et vera caritate carentes, qui consiliis Christi repugnant.
Legitur in vita BB. Epicteti et Astionis, quod idem Astion ex gentilibus parentibus natus, et eorum unicus filius, cujus mater fuit filia senatoris, quum esset decem et octo annorum, et eloquentissimus atque pulcherrimus adolescens, ingeniosus, mansuetus et in naturalibus valde præclarus, a S. Epicteto presbytero est ad fidem conversus. Et ut Christo liberius deserviret, cum præfato Epicteto longinquam regionem intravit: in qua Deo in omni sanctitate et perfectione servivit, in tantum quod etiam magna fecit miracula. Parentes vero ipsius, de ejus amissione incredibiliter doluerunt. Post multos vero annos, beati viri Epictetus et Astion pro fide Christi martyrium sunt perpessi, in quo crudelissimas pœnas constanti et alacri animo pertulerunt. Et circa idem tempus perceperunt parentes S. Astionis, in qua civitate diu mansisset. Qui protinus illuc venerunt. Quumque civitati illi propinquarent, B. Astion apparuit cuidam Christiano in urbe illa, rogans ut parentes suos pie susciperet, bene tractaret, et de fide Christi diligenter instrueret: quæ omnia Christianus ille nomine Vigilantius, fideliter fecit. Post paucos vero dies, gloriosi martyres Epictetus et Astion visibiliter apparuerunt in plena vigilia parentibus Astionis, circa eorum sepulcra orantibus, præsente Vigilantio. Epictetus autem apprehendebat et osculabatur patrem Astionis; Astion vero amplectebatur et osculabatur matrem suam. Quumque diu affati et consolati fuissent ac instruxissent præfatos parentes, redierunt in cœlum. Post modicum tempus parentes Astionis acceperunt Baptisma, et redierunt ad sua; atque feliciter tandem obdormierunt in Domino. Est autem legenda ista S. Epicteti et B. Astionis pulcherrima et consolatoria valde.
Footnotes
Chapter 143 of 243