Sermo 5
DE PRIMIS ET PRINCIPALIBUS LEGIS DIVINÆ PRÆCEPTIS, ET QUO STUDIO IMPLERI DEBEANT.
BEATI oculi qui vident quæ vos videtis. Luc. x, 23.
Christus Dominus fons vitæ, in visione quadam beatitudinem hominis ponit, dicendo: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Itaque in visione superdignissimæ Trinitatis clara per speciem nostra consistit felicitas.1 Nec solum appellat beatos eos qui Deum ita vident, sed eos quoque qui ad ejus beatificam visionem sunt dispositi: Beati (inquiens) mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.2 Nec hi dumtaxat beati vocantur, qui ad istam beatitudinem sunt dispositi jam in actu, sed omnes quoque qui ad eam æternaliter sunt electi.
Porro ut in evangelio legitur hodierno, Christus suis dixit discipulis: « Beati oculi qui vident quæ vos videtis ». Fuit enim valde desiderabile ac beatum videre ad oculum Unigenitum Dei, verum Deum veraciter incarnatum, utpote in unitate personæ Deum et hominem, inter homines conversantem, prædicantem atque miracula innumerabilia ac præclarissima operantem. Sic olim regina Saba Salomonis sapientiam admirans, asseruit:3 Beati viri, et beati servi tui, qui hic adstant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Quanto magis beati Apostoli ceterique Salvatoris discipuli, qui ei quotidie adstiterunt, ejus sapientiam audierunt, ejus mirabilia contemplabantur? Verumtamen non omnes erant beati qui Christum corporaliter conspexerunt et audierunt. Nam quidam eorum abierunt retrorsum, et infelicissimus Judas unus fuit eorum.4 Aliquibus etiam gravis exstitit ad videndum, qui et tandem manus sacrilegas injecerunt in eum, et crucifixerunt Dominum majestatis:5 sic invidia mentem excæcat, sic malitia eam subvertit. Quod itaque dixit Salvator, « Beati oculi qui vident quæ vos videtis », de interioribus oculis ad corporales oculos reflexis, fideliterque intelligentibus exterius visa et audita, rite accipitur.
Nec solum illi beati, quia de nobis Christus disseruit: Beati qui non viderunt et crediderunt.6 Denique magis meritorium est Christum in Sacramento altaris fidelibus oculis intueri, quam fuit eum corporalibus oculis speculari. Hieronymus quoque testatur, Nihil felicius Christiano, cui regna promittuntur cœlorum: quod de Christianis illis verificatur qui tanto nomine operantur condigna.
Ut ergo et nos simus beati, videamus et contemplemur oculo fidei illustrato, Dei Filium incarnatum, et universum suæ sanctissimæ conversationis modum in sæculo isto, documenta et miracula ejus, et omnia quæ pro nostra egit sustinuitque salute. Nonne, quum Dominus esset universorum, fons omnium divitiarum et Deus majestatis immensæ, ut viam salutis nobis perfectissime demonstraret, non verbis dumtaxat, sed etiam factis, elegit in sæculo isto vitam prorsus pauperrimam, vitam asperrimam, persecutionibus, derisionibus, opprobriis plenam? Et postremo, sui pretiosissimi sanguinis effusione redempturus genus humanum, non brevem aut levem, sed longam nimis, et vere acerbissimam ac ignominiosissimam elegit perpeti mortem; atque in omni conversatione, prædicatione et passione sua exhibuit et implevit profundissimam humilitatem, incomparabilem patientiam, insuperabilem mititatem, caritatem ardentissimam ac summe perfectam, insinuans et protestans unumquemque fidelium tanto esse veracius christianum, tanto perfectiorem ac feliciorem, quanto eum in prætactis virtutibus, in præfatis operibus, in tribulationum, adversitatum, persecutionum et derisionum æquanimibus tolerantiis, plenius fuerit imitatus. Unde non solum in visione et gloria, sed in tribulationum quoque multiplicium sustinentiis spontaneis, beatitudinem statuit Christus : Beati (inquiens) estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me;7 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.
Habentes autem talem legislatorem ac dominum, instructorem ac præcessorem, talia documenta, exempla, consilia et præcepta, cur unquam impatientes, irati, indignantes, perturbati efficimur? Cur prosperari, solatiari, ridere, honorari, seu aliquo modo promoveri, et non potius tribulari, disciplinari, pœnitere, flere, despici et subesse, optamus : præsertim nos religiosi, qui in vera paupertate, continentia, obedientia Dominum et magistrum istum sequi solenniter vovimus; qui solummodo pauperes esse sic volumus, ut nullam patiamur inopiam; sic casti, ut carnalia desideria non funditus exstirpemus; sic obedientes, ut præsidens considerare indigeat quid nobis injungi velimus, et vix arduum aliquid alicui præcipere audeat? Videndum est et providendum an sic nostræ satisfaciamus professioni. Sed intuitu et amore Domini nostri Jesu Christi, sic in prædictis eum sectemur, ut in tenuitate victus et vestitus, in penuriis, afflictionibus, disciplinis et propriæ voluntatis fractionibus arduis, quasi in cunctis divitiis gloriemur; tantoque amplius gloriemur, tanto beatiores nos arbitremur, quanto in universis jam tactis Dei Filium Jesum Christum abundantius sequi, et ei perfectius conformari poterimus. Et si non ex sincerissima caritate ipsius id cupimus et implemus, saltem ex spe et desiderio inæstimabilis beatitudinis æternalis inde nobis provenientis, una cum caritatis affectu totum illud cupiamus et exsequamur, quia ut ait Apostolus, Modicum et leve tribulationis nostræ in vita hac habitæ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.8 Nec condignæ sunt hujus vitæ ac temporis passiones ad futuram beatitudinem illam.9
Insuper in evangelio isto docetur, quæ sint prima ac principalia legis divinæ præcepta, videlicet, Deum ex toto corde, tota anima et viribus cunctis diligere, proximum quoque sicut se ipsum :10 ad quæ cetera ordinantur præcepta. Quum etenim præcepta de actibus sint virtutum, et caritas sit virtus altissima, constat quod caritatis præceptum sit summum. Idcirco ad ejus impletionem maxime infatigabiliterque conemur, quoniam absolute loquendo, ille est melior, ille perfectior, ille in præsenti et in futuro beatior, qui in Dei amore exstat intensior, major sive ferventior. Propterea miser et stultus est valde religiosus, qui tot quotidie exercet labores, tanta dimisit in sæculo, tamque aptissima proficiendi media habet in cœnobio, nec tamen hæc omnia ordinat ad divini incrementum amoris, neque in sincerissima Dei et proximorum dilectione crescit ac proficit; qui mentem suam non satagit omni hora Creatori suo amorose unire, affectum suum in Deum defigere, caritatisque vinculis animam suam Sponso cœlesti indissolubiliter colligare, ut jam nihil libeat ei, nil eum delectet, nisi se occupare cum Deo suo, illum pura mentis acie contemplari, illum indesinenter affari orando, psallendo ac meditando, pro ipsius amore omnia dura et aspera hilariter sustinere. Et quoniam amantis est beatitudini sui dilecti cordialiter congaudere, istud præcipue ad sincerum ac fervidum Dei pertinet amatorem, infinitam opulentiam immensamque perfectionem, superplenissimam beatitudinem, omnem sapientiam, pulchritudinem, suavitatem et excellentiam ejus considerare, mirari, et ei de his omnibus toto corde congratulari.
Verumtamen ad perfectionem hanc ipsam, ad omnem hunc caritatis actum, unionem, amplexum ac virtutem, non ita pertingit neque faciliter pervenit homo, nec potest ad ista ascendere, nisi in primis cum omni diligentia indesinenter vitet peccata, non solum mortalia, sed venialia quoque. Nam sicut mortalia caritatem exstinguunt, sic venialia ejus profectum impediunt, ejus fervorem diminuunt, perfectionique derogant. Porro peccata taliter evitare non poterit, nisi qui passionum suarum refrenationi, affectionum reformationi, et interiori cordis custodiæ studiose, sollicite, incessanter invigilat, exteriores interioresque sensus coercet, linguam et ventrem ab excessu compescit. Insuper est necesse omne opus Dei reverenter peragere, in omni humilitate, patientia, mansuetudine, temperantia, pietate, justitia ceterisque virtutibus ad caritatis perfectionem disponentibus, requisitis atque præambulis digne proficere, coram Deo semper sollicite ambulare, quotidiana, venialia, et quæ putantur minuta peccata quasi mortalia ponderare, deflere, punire et emendare, invocationi divini subsidii indefesse insistere. Ad quæ omnia adimplenda, non mediocriter confert dominicæ passionis frequens et cordialis meditatio, et sui ipsius diligentissima quotidiana examinatio. Idcirco in omnibus his exerceamus nos strenue, quatenus ad caritatis perfectionem, ad divini amoris ardorem, ad serenissimæ dilectionis sanctum stabilemque affectum valeamus pertingere.
Footnotes
Chapter 145 of 243