Sermo 1
DE FRUCTIBUS SPIRITUS QUIBUS ORNARE SE DEBENT BONI RELIGIOSI.
FRUCTUS Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia. Galat. v, 22.
Ad hoc tendit tota moralis doctrina sacræ Scripturæ, ut homo corpus suum subjiciat animæ, sensualitatem rationi, rationem et voluntatem Deo. Idcirco Apostolus ad istud frequenter et copiosissime nos hortatur. Præterea, quum corpus instrumentum sit animæ et quasi servus ipsius, anima autem finis ac domina corporis sui, tunc corpus subjicitur animæ quando ea exercet quæ expediunt animæ ad salutem, ita quod ei obedit ac servit in bonis operibus, sicut ait Apostolus:1 Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Quod nihil aliud est quam quod in præsenti ait epistola: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.2 Unde ad Romanos hortatur: Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo.3 Quemadmodum enim princeps terrenus dat suis militibus ac ministris congrua arma, ut per ea sibi deserviant, suam patriam defendendo, suis hostibus repugnando, atque se ipsos a morte ac vulneribus præservando; sic Deus nobis contulit membra, ut per ea in bonis operibus sibi deserviamus, Ecclesiam adjuvemus, vitiis renitamur, et contra animarum pericula muniamur, audiendo verbum Dei per aures. Quemadmodum ergo pravissimus ac infidelissimus reputaretur minister principis, qui per arma sibi a suo principe data, impugnaret principis plebem ac patriam, et principi injuriaretur, et tandem se ipsum occideret; sic infidelissimi, pessimi atque stultissimi sunt omnes iniqui qui sui corporis membris abutuntur in contumeliam Creatoris, exercendo per ea opera vitiosa a Deo prohibita, et alios scandalizando, ac proprias animas spiritualiter occidendo. Unde de talibus Salomon loquitur:4 Stultorum infinitus est numerus. Istud tamen specialiter faciunt luxuriosi, gulosi et vinolenti, qui corpora sua Deo consecrata et templa Spiritus Sancti effecta violant, et dæmonum habitacula faciunt, membraque Christi membra faciunt meretricis.5
Insuper sensualitas rationi subjicitur, dum appetitus sensitivus sic regitur et frenatur, quod circa sua objecta, videlicet sensibilia et carnalia ac caduca, non afficitur, nec movetur, nec operatur, nisi secundum rectæ rationis judicium; sicque carnalia desideria reprimuntur, et ira, impatientia, avaritia, ac ceteræ passiones animæ, superantur, juxta illud ad Ephesios: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.6 Unde in præsenti docet ac jubet epistola, ut opera carnis vitemus, videlicet fornicationem, impudicitiam, comessationes, ebrietates, ac cetera in textu epistolæ tacta atque exposita.7
Circa quæ considerandum est diligentissime, quod inter peccata æternam damnationem promerentia, ponit Apostolus iram, rixam et dissensionem. Timeant ergo ac tremant, qui tam proni sunt ad irascendum, ad contendendum, ad dissentiendum ab aliis in his quæ bona exsistunt. Si enim ista ex suo genere sunt peccata mortalia, prout docet Apostolus, multo magis consuetudo eorum mortalis est et valde damnabilis. Reprimat ergo unusquisque et vincat se ipsum, ac pessimæ consuetudini reluctetur.8 Regnum enim cœlorum vim patitur. Et Salomon protestatur: Non sis facilis ad irascendum, quoniam ira in sinu stulti requiescit;910 et rursus, Qui impatiens est, operatur stultitiam. Apostolus quoque: Noli (inquit) verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.11 Itemque: Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei.12 Multa etenim mala ex rixis et contentionibus oriuntur, et inhonestum est his vitiis subjacere. Propter quod in Proverbiis scriptum est: Honor est homini qui separat se a contentionibus.13 Et alibi scriptum est: Memento novissimorum tuorum;14 et, Abstine te a lite.
Præterea docet nos sanctus Apostolus, ut omnia vitia caritati fraternæ contraria fugiamus, videlicet inimicitias, æmulationes, invidias, quia mortalia sunt peccata, quibus damnatio debetur æterna. Sed contra hoc multi jam faciunt, qui non solum pro injuria eis illata, sed etiam pro injuria aut læsione propinquis aut amicis eorum irrogata, concipiunt contra injuriatores invidiam, inimicitiam, et propria auctoritate vindictam exercent exercereve cupiunt. Qui rebelles sunt Christi præcepto dicentis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est.15 Unde qui non implent istud, non sunt filii Patris cœlestis, sed dæmonis. Simus ergo concordes in bonis, et caritativi ad invicem, atque unanimes in Dei obsequio, quemadmodum ad Romanos monet Apostolus : Unanimes uno ore honorificetis Deum.16
Insuper, juxta doctrinam Apostoli in hodierna epistola, studeamus in nobis habere duodecim fructus Spiritus, de quibus in expositione epistolæ tactum est : primoque omnium, caritatem et ferventem affectum ad Deum, deinde ad proximos, ita ut cum delectatione interna diligamus Deum ac homines, sicque spirituali gaudio impleamur. Quum enim gaudium oriatur ex apprehensione vel præsentia boni convenientis, et ipse Deus gloriosus ac adorandus sit bonum infinitum, incomparabiliter deliciosum, convenientissimum, dulcissimum, pulcherrimum et præsens ubique, in apprehensione seu contemplatione aut consideratione ipsius debemus potissimum gloriando delectari de hoc quod ipse est talis ac tantus, et suæ beatitudini penitus infinitæ præcordialiter congaudendo, sicut hortatur Propheta : Delectare in Domino. Cujus delectationis fructum subjungit, addendo : Et dabit tibi petitiones cordis tui.17 Unde monet Apostolus :18 Gaudete in Domino semper. Et utique qui cordialiter super omnia diligit Deum, cogitando de ipso consolationem sentit internam gaudiumque sincerum, prout Psalmista de se ipso fatetur : Memor fui Dei, et delectatus sum.19 Verumtamen homo spirituali gaudio est indignus, qui vanas consolationes vel turpes delectationes requirit.
Amplius, juxta documentum Apóstoli, pacem spiritualem in nobis studeamus habere et conservare, quatenus quidquid adversitatis foris evenerit aut intus surrexerit, mens in Deo quiescat, in ipso stabiliter perseveret, dicendo : Mihi autem adhærere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam.20 Nil etenim evenit nobis nisi ordinante providentia Dei, de cujus circa nos dispositione debemus esse contenti, nec inordinate turbari, contristari, neque illicite reluctari.
Postremo, secundum apostolica documenta, debemus esse longanimes in spe, et Deo ferventer servire; nec longum nobis apparere debet tempus præsentis vitæ, in quo æternam possumus beatitudinem promereri, quum vix momentum sit comparatione æternitatis quæ restat. Unde Jacobus dicit : Exemplum accipite longanimitatis, et laboris, et patientiæ, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini :21 ecce beatificamus eos qui sustinuerunt; sufficientiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Itaque, quum sancti veteris Testamenti, imo et illi qui ante illud a principio mundi fuerunt, Domino tam fervide ac longanimiter ministraverint, qui certi tamen fuerunt non nisi post longissima tempora posse se adipisci salutem, quanto magis nos Christiani qui certi sumus mox post vitæ finem præsentis posse nos beatifice coronari, deberemus Altissimo ferventissime famulari? Abjiciamus ergo omnem acediam ac torporem, et mente promptissima Deo obtemperemus, simusque benevoli et benigni ad proximos, ut pie ac dulciter afficiamur ad eos, et consilium atque auxilium eisdem pro posse exhibeamus.
Sed et moderamen servemus in verbis et factis ac moribus, et custoditi ac timorati semper simus in omnibus. Unde in Vitaspatrum narratur, quod quum archiepiscopus Alexandrinus Theophilus venisset in eremum ad visitandum sanctos Patres ac Fratres, dixerunt Fratres viro sanctissimo abbati Pambo : Abba, dic unum verbum salubre archiepiscopo, ut ædificetur cor ejus in loco isto. Quibus abbas Pambo respondit : Si non ædificatur in silentio meo, non ædificabitur in verbo meo. Rursum, quum alia vice Alexandrinus archiantistes venisset in montem deserti , Nitriæ occurrissetque ei abbas loci illius, dixit ad eum episcopus : Quid amplius invenis in loco hoc, abba? Cui abbas respondit : Indesinenter custodire, reprehendere et culpare me ipsum. Cui episcopus : Non est, inquit, alia via. Ecce quam moderati in verbis, custoditi in omnibus et humiles erant sanctissimi illi Patres.
Footnotes
-
I Cor. ix, 27. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Rom. vi, 13. ↩
-
Eccle. i, 15. ↩
-
I Cor. vi, 15. ↩
-
Ephes. iv, 31. ↩
-
Galat. v, 19-21. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Eccle. vii, 10. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
II Tim. ii, 14. ↩
-
I Cor. xi, 16. ↩
-
Prov. xx, 3. ↩
-
Eccli. xxviii, 6, 10. ↩
-
Matth. v, 44, 45. ↩
-
Rom. xv, 6. ↩
-
Ps. xxxvi, 4. ↩
-
Philipp. iv, 4. ↩
-
Ps. lxxvi, 4. ↩
-
Ps. lxxii, 28. ↩
-
Jacob. v, 10, 11; Job i, ii, xlii. ↩
Chapter 148 of 243