Skip to the text

Sermo 2

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE LEPROSORUM, ET QUÆ REQUIRANTUR AD INTEGRITATEM SPIRITUALIS SANITATIS.

CORRUPTI sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Ps. XIII, 1; LII, 2.

Secundum Scripturas, duplex est corruptio, et duplex incorruptio sive integritas. Est enim corruptio corporalis, sicut dum res corporalis in partes dividitur, vel partes ejus ab invicem separantur. Huic corruptioni opponitur corporalis integritas. Alia est spiritualis corruptio, qua rationalis seu intellectualis substantia a veritate et bonitate recedens, per falsitates et pravitates distrahitur. De qua in

Osee scribitur de injustis:1 Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Apostolus quoque: Corrumpunt (inquit) mores bonos colloquia prava.2 Hanc corruptionem formaliter facit peccatum, et ipsa culpa est mentis corruptio, læsio et mors. Diabolus vero per suas tentationes inclinat homines ad eamdem, sed homo per liberum arbitrium est velut causa efficiens corruptionis istius. Huic corruptioni opponitur incorruptio sive integritas spiritualis, de qua scriptum est: Incorruptio facit esse proximum Deo. De qua ad Thessalonicenses dicit Apostolus:3 Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et corpus, et anima sine querela servetur.4 Hanc integritatem seu incorruptionem facit formaliter in nobis virtus, sumendo virtutem extense, prout etiam septem dona Spiritus Sancti virtutes vocantur: nam habentem perficiunt, et opera ejus bona efficiunt.

Sed quæri potest, quid sit incorruptio ista. Et respondendum, quod ipsa est bona et virtuosa habitudo, seu consistentia mentis in Deo, seu perfecta et omnimoda creaturæ rationalis ad Creatorem suum conversio. Hinc incorruptio sive integritas ista vocatur sanitas mentis, pro qua oravit Jeremias, dicendo: Sana me, Domine, et sanabor;5 atque Psalmista: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;6 sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Denique, sicut totum integrale corrumpitur dum partes ejus integrales ab invicem separantur, ut si tectum, paries et fundamentum domus ab invicem dejiciantur; et sicut totum essentiale corrumpi perhibetur dum partes ejus essentiales ab invicem dividuntur, ut homo dum anima recedit a corpore: sic anima hominis, quæ est totum potestativum, quoniam plures continet in se vires, spiritualiter corrumpi asseritur dum ejus potentiæ per dissensionem et rebellionem dividuntur ab invicem, ita quod inferiores potentiæ non obediunt rationi, vel ratio et voluntas dissentiunt, ut dum voluntas contra rationis judicium inhæret peccatis. Si ergo esse volumus spiritualiter sani, incorrupti seu integri, subdamus sensitivum appetitum nostrum rationi, et rationis censuram sequatur voluntas, rationem quoque dirigat lex divina seu sacra Scriptura, quatenus secundum divinæ et evangelicæ legis præcepta ac documenta ratio regat se ipsam ac ceteras vires totumque hominem.

Præterea spiritualem hanc integritatem præsertim efficiunt sapientia et caritas. Quemadmodum enim sanitas corporalis est integritas seu bona habitudo aut temperantia naturæ ex calido et humido, sic spiritualis integritas mentis est bona habitudo ac salutaris dispositio mentis ex directione sapientiæ, quæ se habet ut humidum, et ex imperio caritatis, quæ se habet ut calidum. Sapientia namque est summum donum Spiritus Sancti, atque dignissimus habitus perficiens rationem seu intellectum; caritas vero est summa virtus perficiens voluntatem. Hinc omnes inferiores virtutes, et dona, habitus ac scientiæ, regulandæ sunt et dirigendæ per sapientiam et caritatem, quatenus actus earum ordinentur finaliter ad Dei honorem et gloriam beatitudinemque æternam, prout sapientia dictat et caritas exigit.

Insuper, quod sapientia recte comparetur humori seu aquæ, caritas autem calori seu igni, sacra docet Scriptura. Scriptum est enim in Ecclesiastico: Aqua sapientiæ salutaris potabit illum, videlicet virum justum Dominus.7 Isaias quoque: Haurietis (inquit) aquas in gaudio de fontibus Salvatoris;8 itemque, Omnes sitientes, venite ad aquas.9 In quibus auctoritatibus per aquas intelliguntur doctrinæ salubres quæ ex fontibus Salvatoris, id est ex quatuor Evangelistarum codicibus ceterisque Scripturarum voluminibus, hauriuntur.

Christus etiam testatur: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet in æternum. Ex quibus omnibus constat, quod sapientia aqua vocatur, quia humori in multis assimilatur.10 Quod vero caritas comparetur calori, imo et ignis nominetur, patet ex eo quod Christus in Evangelio loquitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?11 Unde evangelica lex quum sit lex caritatis, ignea lex appellatur, juxta illud Deuteronomii: In dextera Domini ignea lex. Hinc Spiritus Sanctus, in die Pentecostes, in similitudine linguarum apparuit ignearum, quoniam quos implere dignatur, per caritatem facit ardentes.1213 Propterea pigro ac tepido increpatorie loquitur Christus in Apocalypsi: Utinam frigidus esses aut calidus;14 et rursus, Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, id est caritatem, quæ orationibus a Domino emitur. Unde duo discipuli quibus Christus in die resurrectionis suæ apparuit et Scripturas aperuit, quum ex eorum oculis Christus evanuisset, dixerunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in via, et aperiret Scripturas?15

Sed nunc breviter est tangendum, cur sapientia aquæ, et caritas igni similis perhibetur. Itaque sapientia comparatur humori: Primo, quoniam duplicem sitim refrigerat vel exstinguit. Est etenim sitis mala, videlicet cupiditas terrenorum, quæ crescit in infinitum, nisi per sapientiam reprimatur, juxta illud Ecclesiastæ: Avarus non impletur pecunia.16 Hanc igitur sitim exstinguit sapientia, quia dum homo sapit ea quæ Dei sunt, atque in contemplatione spiritualium ac cœlestium delectatur, et etiam vitæ præsentis brevitatem considerat, avarorum quoque æternam damnationem perpendit, sitim avaritiæ abjicit, acquiescens exhortationi apostoli Pauli dicentis:17 Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.18 Alia est sitis bona, videlicet desiderium spiritualis profectus cœlestiumque bonorum, de qua ait Salvator: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam;1920 et Psalmista, Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum.21 Quamvis autem hæc sitis sit virtuosa, indiget tamen per sapientiam moderari: non quasi in se ipsa possit esse nimis magna, imo quo major, eo est melior;22 sed ne homo ex ea immoderate se habeat in exercendo opera per quæ ad justitiam pleniorem beatitudinemque pertingitur, per quæ corpus suum destruere posset, jejunando, vigilando, et aliis modis se affligendo. Imo ipsum desiderium bonum in se, si nimis continuetur ac intendatur, posset per accidens esse occasio mali, videlicet debilitatis sensuum et ineptitudinis ad Dei obsequium.

Propter quod monet Apostolus: Rationabile obsequium vestrum. Et Jeremias ait: Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.23 Juxta hunc sensum in Ecclesiaste scriptum est: Noli esse justus multum, neque plus sapias quam oportet, ne obstupescas.24 — Porro, teste Philosopho, omnes homines naturaliter scire desiderant. Quod sciendi desiderium naturale, est quædam sitis animæ, quam refrigerat sapientia dum hominem ab inquisitione incomprehensibilium et inutilium et curiosorum, imo et minus utilium, reprimit et avertit, atque ad inquisitionem ac considerationem pertinentium ad salutem ac utiliorum et divinorum inducit, juxta illud Ecclesiastici : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper;25 et in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter.

Secundo, sapientia comparatur aquæ, quoniam ignem vitiorum, ardorem libidinis, fervorem iræ, impatientiæ aliorumque vitiorum refrigerat et exstinguit.26 Sapientia enim, ut ait Scriptura, vincit malitiam; et divinorum degustatio quæ per sapientiam habetur, carnalium voluptatum aufert affectum. Sapientes quoque iram, impatientiam et alias superant passiones, quia efficaciter pensant quam nocivæ et irrationabiles ac inhonestæ exsistant. Idcirco in libro Sapientiæ conscriptum est :

Ibid. VI, 1. Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. — Tertio, quia in omni anxietate, tribulatione et miseria vitæ præsentis, sapientia dulciter refrigerat, consolatur ac reficit hominem. Propter quod Sapiens ait : Intrans in domum meam, conquiescam cum sapientia. Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed gaudium et lætitiam.27 Unde rursus ibidem asseritur : Sapientia erit allocutio cogitationis et tædii mei.28 Per sapientiam namque homo se erigit ad divinorum contemplationem, ad salutarium rerum meditationem, ad novissimorum suorum considerationem, per quas inutiles phantasiæ et cogitationes anxiæ repelluntur, dolores et tristitiæ mitigantur. Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Vir eruditus suavis est animæ suæ.29

Præterea, caritas igni rectissime comparatur. Primo, quia frigus acediæ, id est torporem mentis, repellit. Secundo, quoniam cor in Dei ac proximorum dilectione accendit. Nempe quod homo ad Dei obsequium tardus est, hinc contingit quia ad Deum parum aut nihil afficitur; quum vero caritate perfunditur, in Deo fervescit, atque ad omnia ei complacita inardescit. Unde in Threnis ait vir justus, De excelso misit Dominus ignem in ossibus meis, et erudivit me :30 ubi per ossa intelliguntur superiores ac fortiores potentiæ animæ. Tertio, quoniam caritas efficit hominem cum impetu ad bona promptissimum, ita ut instar ignis videatur moveri. Hinc Jeremias dicit : Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino, a facie Domini.31 Quarto, quoniam sicut ignis levis naturæ est et ascendit, sic caritas facit cor diligentis relinquere terrena atque ad æterna ascendere, et in cœlestibus commorari, sicut Apostolus loquitur :32 Nostra conversatio in cœlis est. Unde rursus hortatur : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;33 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Quinto, quoniam sicut ignis consumit ligna et stipulam, sic caritatis fervor peccata.34 Caritas enim, ut ait Scriptura, operit multitudinem peccatorum.35

C Hinc itaque ad sapientiam et caritatem semper nos demus, in eis proficere studeamus, ad mentis integritatem obtinendam, conservandam ac perficiendam jugiter laboremus, atque ab omni spirituali lepra, id est mortali peccato, abstineamus; superbiam, avaritiam, luxuriam cum ceteris sceleribus detestemur; omnipotentis Dei omnia intuentis præsentiam et adspectum jugiter attendamus ac veneremur; metuendissimum Christi judicium, æterna inferni supplicia, Beatorum quoque perpetua gaudia quotidie meditemur : sicque coram Altissimo sinceriter ambulemus, moderati in verbis et factis.

D Postremo, quanta sit excellentia Christi et Sanctorum novi Testamenti super Sanctos veteris Testamenti, hinc innotescit quod in toto veteri Testamento non legitur aliquis Sanctus curasse leprosum, nisi Eliseus, qui unum dumtaxat curasse legitur quarto Regum, videlicet Naaman qui fuit

IV Reg. V, 1 et seq. princeps militiæ regis Syriæ. Fuitque Naaman ille, vir potens, dives, fortis et regi ac populo ejus carus ac honorabilis. Quumque Naaman percepisset in Syria de miraculis Elisei, venit ad eum cum grandi comitatu atque divitiis multis, ut curaretur ab eo. Cui Eliseus dixit per nuntium, ut in Jordane septies se lavaret : quod quum fecisset, a lepra sua purgatus est, in tantum quod restituta est caro ejus quasi caro parvuli pueri. Christus vero in evangelio isto legitur simul curasse decem leprosos ;36 multi quoque Sanctorum evangelicæ legis curaverunt leprosos.

Footnotes

  1. Osee x, 2. ↩

  2. I Cor. xv, 33. ↩

  3. Sap. vi, 20. ↩

  4. I Thess. v, 23. ↩

  5. Jer. xvii, 14. ↩

  6. Ps. vi, 3. ↩

  7. Eccli.xv, 3. ↩

  8. Is. xii, 3. ↩

  9. Is. lv, 1. ↩

  10. Joann. iv, 13. ↩

  11. Luc. xii, 49. ↩

  12. Is. xi, 2. ↩

  13. Deut. xxxiii, 2. ↩

  14. Apoc. iii, 15. ↩

  15. Luc. xxiv, 32. ↩

  16. Eccle. v, 9. ↩

  17. Act. ii, 3. ↩

  18. 1 Tim. vi, 8. ↩

  19. Matth. v, 6. ↩

  20. Rom. xii, 1. ↩

  21. Ps. xli, 3. ↩

  22. Jer. xlviii, 18. ↩

  23. Jer. xlviii, 36. ↩

  24. Eccle. vii, 17. ↩

  25. Eccli. III, 22, 24. ↩

  26. Sap. VII, 30. ↩

  27. Sap. VIII, 16. ↩

  28. Ibid. 9. ↩

  29. Eccli. XXXVII, 22. ↩

  30. Thren. I, 13. ↩

  31. Jer. XXIII, 9. ↩

  32. Philipp. III, 20. ↩

  33. Coloss. III, 1, 2. ↩

  34. Prov. X, 12. ↩

  35. I Petr. IV, 8. ↩

  36. Luc. xvii, 12 et seq. ↩

Chapter 150 of 243