Skip to the text

Sermo 5

QUALITER QUISQUE SE CONFESSORI OSTENDERE DEBEAT, UT A LEPRA PECCATI MUNDETUR.

ITE, ostendite vos sacerdotibus. Luc. XVII, 14.

Sicut in evangelio hodierno scribitur,

Christus decem leprosis ad ipsum pro curatione clamantibus jussit ut irent et sacerdotibus se monstrarent. Sic cunctis fidelibus ad ipsum pro interiori sanatione a culpis orantibus præcipit ut sacerdotibus se ostendant, veram et integram illis faciendo confessionem. Sic ergo et quilibet nostrum confessori suo se ostendat quotidie, conscientiam suam ei plenarie detegendo, peccataque singula cum suis circumstantiis planissime confitendo, et ex qua peccavit radice aperiendo, an scilicet ex ignorantia, an ex infirmitate, aut certe ex proposito, aut consuetudine prava.

Aperiendum est ergo in confessione ubi, et quando, quotiesque peccatum contigerit: ut si quis passus est sordidam cogitationem, et ex ea carnis stimulationem in ecclesia, in choro aut circa altare, et si stimulatio usque ad aliquam resolutionem processit, vel si ex contactu habuit ortum; et an quis stimulari se sentiens, non statim a causa stimulationis, videlicet cogitatione, affectione, contactu, avertit atque retraxit se. Sic et de aliis singulis confiteri debemus, videlicet de immoderantia cibi ac potus, in quibus potest homo multis modis excedere, puta in quantitate, in qualitate, et si extra congruum tempus refecit, aut aliquid cibi vel potus extra debitum tempus sumpsit, vel si nimis diu sedit in mensa, et si reficiendo habuit cogitationes vanas ac frivolas, si benedictionem ante refectionem, et post eam gratias indevote (quod absit) legit. Deinceps, si culpa est etiam in uno morsello aut haustu delectari inordinate, et ipsam suavitatem sensibilem in se et propter se seu immoderanter appetere, quanta culpa est per totam refectionem aut grandem ipsius partem talem delectationem et mentis super cibum et potum effusionem continuare? Considerandum quoque an quis reficiendo, lectionem refectorii diligenter advertit, an oculos suos hinc inde curiose direxit, aliosque inspexit, atque impertinentia consideravit, et per hoc sibi distractiones, levitates, temeraria judicia, frivolas occupationes adeptus est, aut etiam scandalizavit alios. Quæ omnia sunt sinceriter et circumstantialiter confitenda.

Conformiter, si quis forte obdormivit tempore legendi seu persolvendi aliquam Horam aut faciendi aliquod Ordinis opus, considerandum ex qua causa processerit obdormitio illa, an scilicet ex carnalitate atque pigritia: ut si audierit et discreverit signum aut pulsum excitans ad surgendum, et nihilo minus pausans tardaverit, non erubescens in præsentia summi Dei et angeli sui sancti tam viliter se habere, et aliis Deum laudantibus, orantibus, laborantibus, lecto decumbere, atque ad opus Domini Dei sui tam acediosus negligensque consistere. Porro, si signum aut pulsum non audivit, vel forsitan non discrevit, videndum ex qua causa contigerit illud, an ex immoderata præcedenti vigilia, an ex refectione superflua; et si ex immoderata vigilia, intuendum qualiter et in quibus exercitiis tempus illud deductum sit, an scilicet orando, meditando, psallendo, aut aliqua inutilia faciendo. Consideranda ergo sunt omnia ista et confitenda, atque de cetero præcavenda.

Præterea considerare debemus qualiter in divinis nos quotidie habeamus: an in psalmodia et cantu alacres ac vigiles fuimus, an pigri ac somnolenti, mente et oculis vagi; an singula verba distincte protulimus sive advertimus, an ad sensum pro posse attendimus, an magis advertimus ad cantum quam sensum, et an magis delectavit nos cantus quam sensus. Quocirca scire debemus quod asserit Hugo, quemadmodum pro verbo omisso repetendus est totus versus, pro versu psalmus, pro psalmo nocturnus; et item quod loquitur Augustinus: Quoties me magis delectat cantus quam id quod cantatur, pœnaliter peccare me fateor; et tunc mallem non audire cantantem. Verumtamen si quis forte ex subreptione aut oblivione non possit verbum aut versum omissum statim repetere, melius arbitrarer cum choro ultra cantare et psallere, quam ingentem sibi facere occupationem exeundo de choro ad resumendum, seu alio modo a communi labore et actu cantandi et psallendi se subtrahendo per tempus notabile. Imo si quis faceret hoc quasi ad ostentationem suæ magnæ diligentiæ aut strictæ conscientiæ, esset non parum culpabile.

Præterea, non raro contingit psallentibus et cantantibus, ut de inordinatione aliorum in cantando et psallendo, vel vera, vel apparente, satis tententur et indignentur, aut etiam, quod detestabilius est, in quadam aversione et tentatione seu passione permaneant. Qui si proprios bene ponderarent quos habent in cantu et psalmodia defectus, evagationes, irreverentias, levitates, pigritias, tantum sibimetipsis salubriter indignarentur, quod aliis facilius placarentur, nec tam cito et immoderanter contra alios provocarentur. In divinis ergo et aliis mutuo supportemus; et quilibet nihilo minus omnem diligentiam suam apponat ad hoc, ne Deum offendat, aut fratrem gravet, scandalizet, sive devotionem impediat aliorum. Quidquid ergo et qualitercumque in prætactis culpabiles fuerimus, sacerdoti in confessione plenissime aperiamus.

Insuper, perpendamus qualiter in celebrando nos habuerimus: an decenter pro posse nos ad tam divinissimum præparavimus opus agendum, an in celebratione ad singula verba rite attenti exstitimus, si cum debita actuali devotione, humilitate, reverentia et fervore celebrationem complevimus. Vitanda est evagatio etiam in memoriis, et si duo celebraverint simul, alterutrumque servierint, diligenter invicem sibi ministrent, et mutuo patientiam habeant. Quidam vero nimis faciliter tentantur in tanto officio: ut si frater forsan aliqualiter sit prolixus in celebrando, aut in aliquo aliter se habeat quam complacet eis. Qui si digne pensarent quantum ab omnipotente Deo indigeant supportari, patientiores essent ad fratres suos. Quidquid igitur in his et consimilibus culpæ incurrimus, confessori aperiamus.

Deinceps, si (quod absit) aliquod ex suo genere mortale quisquam commiserit, detractoria, contumeliosa aut seminatoria discordiæ verba loquendo, aut debitum omittendo, sive prohibitum committendo, hoc a venialibus sapientialiter separet et discernat, et tanquam lepram horribilem superiori confiteri non differat. In quo, proh dolor! quidam sunt periculosissime negligentes, quia quum sint taliter qualiter religiosi, tam inconsiderate et intimorate pertranseunt, quasi mortaliter non possint peccare, et verba sua ac facta atque omisiones ex genere mortalia, non nisi quasi venialia reputant et confitentur. Quibus incumbit ut coram Deo sollicite ambulantes, verba et opera ac negligentias suas acutius perscrutentur ac justius confiteantur.

Postremo, si juxta formam istam præscriptam quotidie confessori suo se unusquisque ostenderit, et sua peccata condigne ponderare studuerit, eaque cum cordiali contritione et sapienti confiteatur pudore, præsertim erubescens et confitens de hoc quod toties recidivat, et eadem iterat omni die, nec idoneam ad emendationem apponit diligentiam; tunc utique magnam in brevi sentiet gratiam mirabilemque profectum, et bonæ conscientiæ relevamen ac gaudium, cautelam quoque et cordis custodiam in futurum et emendationem magnam in omnibus. Sic ergo agamus, et bona quæ quotidie facimus, non quasi superficialiter et ex arido usu, sed quotidie cum diligentia ampliori, devotione recenti et perfectione efficiamus majori.

Chapter 153 of 243