Skip to the text

Sermo 6

DE INGRATITUDINE PECCANTIUM, DEQUE MULTIPLICI RELIGIOSORUM LEPRA.

NONNE decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Luc. XVII, 17.

Quemadmodum de leprosis a se curatis Christus conquestus est quod de decem non nisi unus ad ipsum reversus est et gratias egit, et alii omnes fuerunt ingrati; ita quotidie conqueri potest de multis quos in fonte Baptismatis aut in sacramento Pœnitentiæ ab omni purgat lepra peccati, et tamen eorum paucissimi in innocentia atque munditia eis collata persistunt, sed recidivantes fiunt ingrati.

Porro, non solum de illis ita conqueritur, sed de multis quoque pigris ac negligentibus religiosis, quos in assumptione seu professione Ordinis sui ab omni mundavit labe peccati, et tamen tempore procedente pigrescunt et fiunt ingrati, et quum spiritu cœperint, carne consummantur, et non proficiendo deficiunt.1 Creditur autem, et quidam sanctorum id ipsum asseruit Patrum, eamdem gratiam in Baptismo et in assumptione seu professione monasticæ vitæ conferri. Denique, quanto majora gratiarum charismata data sunt religiosis, tanto eorum ingratitudo invenitur enormior, si (quod absit) negligentes exsistant, et corde redeant in Ægyptum. Ideo valde opportunum est eis ut in spiritualibus crescant affectibus, atque in virtuosis exercitiis delectentur, quatenus ex intimo corde ea quæ mundi sunt aspernentur. Non enim potest anima rationalis sine quibusdam affectibus et delectationibus diu consistere : ideo qui spiritualibus affectibus gaudiisque non recreantur, ad carnales et sæculares affectiones et consolationes labuntur, et ad exteriora ac vana se conferunt.

Præterea, prout S. Thomas in secunda secundæ fatetur, ingratitudo est speciale et frequenter mortale peccatum; atque ut Seneca protestatur, maxima pars ingratitudinis est beneficium non recognoscere. Propterea pigris ac tepidis religiosis magnum valde instat periculum, eo quod magnitudinem pietatis et gratiæ eis a Deo exhibitæ non advertant, nec vicem Deo pro posse rependant, ei regratiando ac fervide obsequendo. Ne ergo sic periclitemur, quidquid potest manus nostra, instanter et infatigabiliter operemur :2 quia ut ait Chrysostomus, quanto majora fuerint alicui beneficia præstita, tanto graviora ei peccanti et ingrato restant judicia. Et, ut ait quidam devotus, nihil adeo indignationem provocat Dei, sicut ingratitudo; ipsa est beneficiorum exinanitio et meritorum exterminatio.

Præterea, quamvis omne mortale peccatum lepra hominis possit intelligi, sunt tamen quædam peccata quæ non immerito religiosorum lepræ specialiter appellantur. Horum primum, est pertinacia sive immansio proprii sensus, seu indocilitas, quæ veræ sapientiæ maxime contrariatur, ad inobedientiam quoque disponit, et hominem in suo conservat errore, in temerariis suis judiciis, in periculosis defensionibus propriæ affirmationis. Hæc lepra præbet diabolo locum in anima, et innumerabilibus eam involvit peccatis, utpote contentionibus, indignationibus, contumeliis, contradictionibus et disputationibus, etiam contra superiores. Religiosi hac lepra infecti, non advertunt quam debilis sit intellectus humanus, et quam faciliter decipiatur homo præsertim in propria causa, quod item quasi scelus idololatriæ sit acquiescere nolle.3 Talibus ergo clamat

Is. v, 21. Scriptura : Væ qui sapientes estis in oculis vestris. Et Salomon : Vidisti (inquit) Prov. xxvi, 12. hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem stultus habebit. Nisi etenim pertinaces in suis essent oculis sapientes, non magis crederent sensui proprio quam alieno, potissime quam sensui superiorum ac sapientiorum. Unde etiam hujusmodi homines duri sunt corde, et metuendum est eis quod in Ecclesiastico Eccli. III, 27. legitur : Cor durum male habebit in novissimo.

Secunda religiosorum lepra, est hypocrisis, quæ est semen diaboli, venenum mortiferum, excæcatio cordis, stultitia infinita : quoniam homo hac lepra infectus non erubescit Deo mentiri, et coram hominibus simulare cujus oppositum scit Deo constare; sicque amplius cupit hominibus complacere quam Deo, nec veretur mendax et falsarius esse, apparere et inveniri coram eo. Hæc lepra sic inficit hominem, ut et bona ex genere quæ operatur, ad finem perversum ordinare non desinat. Merito itaque, juxta Scripturam, Job xxxvi, 13. simulatores et callidi provocant iram Dei. Et si, juxta Sapientem, qui sophistice loquitur odibilis est, quanto magis qui hypocriticaliter operatur, cujus cor in omnibus obliquatur ?

Hæc lepra in ambitiosis potissime viget religiosis, et in his qui nequiter se humiliant, qui se honorem et promotionem despicere fingunt, ut honorem et præsidentiam in vita hac consequantur, non pensantes quod ait Gregorius : Unusquisque toties ad apostasiæ culpam delabitur, quoties præesse hominibus afficitur ; et rursus, Toties, inquit, Deum meum præire desidero, quoties hominibus dominari affecto. Utinam miseri isti perpenderent quod coram summi Judicis tribunali tanto confusibilius stabunt, quanto se nunc amplius ab hominibus reputari procurant.

Tertia religiosorum lepra, est curiositas, quæ ut asserit Hugo, est superflua investigatio impertinentium ad se. Atque, ut ait Gregorius, grave curiositatis est vitium, quæ dum hominem ad discussionem vitæ alienæ sollicitat, propriam vitam sibi abscondit. Quo constat quod quanto quis aliorum defectus immoderantius perscrutatur, tanto a propriorum intuitu vitiorum miserabilius impeditur : quod in monacho qui sui ipsius dumtaxat custos est positus, maxime reprobatur. Porro, qui aliorum defectus observant, inquirunt, describunt, ut eos suo tempore apud superiores suos valeant accusare, nec interim eos caritative corripiunt ac hortantur, contra caritatem agunt et graviter Deum offendunt, nec fratrum suorum emendationem, sed confusionem et gravamen intendere comprobantur. O utinam tales propria peccata rite intuerentur, conscriberent, ponderarent ! Certe tantum haberent agere in propria causa, quod non tam stolide adspicerent aliena, neque inspicerent festucam in proximis, qui trabibus pleni sunt in se ipsis.

Insuper aliæ multæ sunt lepræ religiosorum, puta : loquacitas, scandalum, temerarium judicium, complacentia sui. A quibus ac aliis vitiis universis jugiter caveamus. Et si aliquo horum infecti fuerimus, protinus mundari per contritionem et confessionem satisfactionemque properemus; atque curati regrediamur ad Christum, et coram eo in terram prostrati, regratiemur ei, affectuosissime deprecantes ut a tantis excessibus, et universis animarum lepris, ac recidivis nos indesinenter præservare dignetur. Sed et quilibet nostrum ad hoc ipsum viribus totis conetur. Ad laudem et gloriam, etc.

Footnotes

  1. Galat. III, 3. ↩

  2. Eccle. IX, 10. ↩

  3. I Reg. XV, 23. ↩

Chapter 154 of 243