Enarratio in epistolam
SPIRITU AMBULATE, ET DESIDERIA CARNIS NON PERFICIETIS. Galat. v, 16-24.
VAS electionis sanctus Apostolus, ad carnalium affectionum ac operum devitationem nos hortatur in præsenti epistola, dicendo : Spiritu ambulate, hoc est, secundum Spiritus Sancti instinctum, vel secundum angelicæ inspirationis directionem, aut secundum rectæ rationis judicium agite, sequendo Spiritus Sancti inclinationem, angelicam inspirationem, rectæque rationis censuram. Ratio namque, secundum Philosophum, deprecatur ad optima. Divinus quoque Dionysius :1 Optimum (inquit) hominis est esse et vivere secundum rationem. Et desideria carnis non perficietis, id est, carnales concupiscentias non deducetis ad effectum, neque præbebitis eis consensum, qui coram Deo pro opere reputatur.
Caro enim, id est appetitus sensitivus, seu anima secundum carnem, vel homo ipse ex parte sensualitatis, concupiscit adversus spiritum, hoc est, ea desiderat quæ rectæ rationi contrariantur, videlicet delectationes carnales, immundas, de quibus in Ecclesiastico præcipitur :2 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Vel, « Caro concupiscit », hoc est, ad concupiscendum inclinat : in carne enim radicaliter fomes est. Spiritus autem, id est appetitus intellectivus, seu ratio, vel anima secundum partem suam superiorem, concupiscit adversus carnem, id est ea quæ carni et sensualitati molesta sunt, utpote sobrietatem, continentiam, corporis castigationem, divinorum frequentem ac stabilem vacationem. Et istud verum est de spiritu bene disposito ; in vitiosis autem hominibus ratio victa est, et sensualitati consentit ac servit. Hæc enim, videlicet spiritus et caro, sibi invicem adversantur, appetendo contraria, sicut prædictum est. Caro enim appetit delectabilia sibi in se ; spiritus vero cupit bona honesta per respectum ad Deum. In virtuosis tamen hominibus caro et appetitus sensitivus rationi subduntur per virtutes morales. Ut non quæcumque vultis, secundum rationis judicium, illa faciatis, propter rebellionem sensualitatis sæpe impedientis quæ bona sunt, juxta illud ad Romanos : Non quod volo bonum, hoc facio.3 Vel sic : « Hæc sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis », id est non omnia ad quæ inclinationem habetis, « faciatis », sed per rationem prava desideria refrenetis, ne in manus dæmonum incidatis, secundum illud Ecclesiastici : Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis.4 Sicque dictio ista, « ut », tenetur concomitanter : quia ex mutua adversatione carnis et spiritus sequitur, quod non licet nobis facere cuncta quæ volumus. Unde prima Petri habetur : Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.5 Quod si spiritu ducimini, id est, si a Spiritu Sancto movemini, non estis sub lege, id est, legi Moysis non estis subjecti, quantum ad cærimonialia legis præcepta, nec quoad præcepta ejus judicialia.
Denique spiritus multipliciter sumitur in Scripturis. Primo, pro intellectuali et separata substantia: sicque Deus et angeli spiritus appellantur, juxta illud, Spiritus est Deus.6 Et Sadducæi dicunt, nec spiritum nec resurrectionem esse:78 ubi per spiritum angelus designatur. Secundo, pro substantia animæ: sicque Stephanus ait, Domine, accipe spiritum meum.9 Tertio, pro superiori parte seu potentia animæ, sicut hoc loco. Quarto, pro virtute imaginativa, ut in Apocalypsi: Fui in spiritu in dominica die.10 Quinto, pro subtili humore per quem anima operationes vitales exercet in corpore: unde Sapiens ait, Spiritus diffunditur tanquam mollis aer.11 Sexto, pro aere aut vento, de quo quidam exponunt illud Genesis: Spiritus Domini ferebatur super aquas;12 et illud Joannis, Spiritus ubi vult spirat.13
Subinde opera carnis exponuntur. Manifesta autem sunt opera carnis, id est opera vitiosa ad quæ caro inclinat, quæ sunt, fornicatio, id est coitus soluti cum soluta, immunditia, id est vitium contra naturam prorsus turpissimum, impudicitia in adspectu, tactu, osculis atque amplexibus, quæ ad libidinem provocant, luxuria, quæ est nomen commune quo ceteræ species luxuriæ jam non expressæ designantur, idolorum servitus, quæ interdum ex luxuria nascitur, sicut in Salomone, veneficia, id est sortilegia, inimicitiæ, quæ ex privato generantur amore, contentiones verborum, æmulationes, id est invidentiæ eorum qui idem appetunt, sed unus impeditur per alium, ut dum plures ad prælationem adspirant, iræ, rixæ, id est lites verborum, dissensiones animorum, quantum ad partialitates, sectæ, id est separationes dissentientium jam firmatæ, invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis esse vitanda, antequam præoccupemini morte, sicut prædixi:14 quoniam qui talia agunt, id est aliquid horum, regnum Dei non consequentur. Ex quo duo sequuntur: primo, quod omnia hæc sunt peccata mortalia; secundo, quod damnati nunquam liberabuntur. Et quod ait, Regnum Dei, id est æternam salutem, non obtinebunt, nec ad triumphantem pertinebunt Ecclesiam, intelligendum est, nisi vere et condigne pœniteant.
Deinde enumerantur opera Spiritus, id est, quæ a Spiritu Sancto in nobis causantur, et spiritui nostro rationali insunt atque conveniunt. Dicuntur quoque hæc opera, fructus, ad similitudinem fructus materialis. Quemadmodum enim hujusmodi fructus ex terra seu arbore oritur, et cum quadam dulcedine degustatur, sic opera ista a Spiritu Sancto principaliter, atque a nostro spiritu divinitus confortato nascuntur, animamque delectant. Ait ergo: Fructus autem Spiritus, id est Spiritus Sancti, seu spiritus nostri rationalis, secundum sensum prætactum, est caritas, id est actus dilectionis divinæ ac fraternæ, gaudium spirituale, non carnale aut sæculare, pax, id est tranquillitas mentis in Deo, patientia, id est æquanimis perpessio adversitatum, longanimitas, id est stabilis aut diuturna exspectatio bonorum divinitus promissorum (de quibus ait Propheta: Credo videre bona Domini in terra viventium15), bonitas, id est benevolentia, benignitas, id est exsecutio benevolentiæ hujus in benefaciendo ac subveniendo egentibus, mansuetudo, id est tractabilitas iram refrenans, fides, id est fidei certitudo sive fidelitas, modestia, id est moderamen in verbis et factis, continentia, id est refrenatio voluptatum laboriosa, castitas, id est repressio venereorum et concupiscentiæ prompta ac facilis. Continentia namque et castitas, quamvis circa idem versentur, nihilo minus distinguuntur: quoniam continens sustinet concupiscentias fortes, sed ab eis non vincitur; castus vero nec sustinet eas.
Denique horum duodecim fructuum Spiritus, ad quos alii reducuntur, distinctionem et sufficientiam ponit S. Thomas in prima secundæ hoc modo:16 Fructus distinguuntur secundum diversum processum seu variam operationem Spiritus Sancti in nobis. Primo enim mens ordinatur in se ipsa per spiritualem amorem. Ideo primus fructus est caritas, sine qua nihil rationem fructus sortitur, et in qua Spiritus Sanctus specialiter datur. Secundus fructus est gaudium, quod caritate producitur: quoniam amans ex unione sua cum amato gaudet, quam unionem caritas facit. Tertius fructus est pax, quæ est gaudium imperturbatum, dum nec ab exterioribus mens turbatur, nec ab interioribus desideriis fluctuantibus inquietatur. In malis quoque seu adversis bene se habet mens dupliciter: primo, ne ex imminenti aut illato malo tristetur, quod fit per patientiam, qui est fructus quartus; secundo, ne ex dilatione boni sperati frangatur, quod fit per longanimitatem, qui est quintus fructus. — Secundo, bene disponitur homo ad id quod est juxta se, puta ad proximum suum, primo per voluntatem benefaciendi, quod spectat ad bonitatem, qui est fructus sextus; secundo, per voluntatis hujus exsecutionem, quod fit per benignitatem, qui est septimus fructus; tertio, absque commotione et ultionis affectu tolerando mala illata, quod fit per mansuetudinem, qui est fructus octavus; quarto, ne fraude aut dolo alicui noceamus, quod fit per fidem pro fidelitate quæ est pars justitiæ sumptam; si vero fides sumatur pro certitudine fidei quæ est virtus theologica, sic per eam bene disponitur homo ad id quod supra se est, hoc est ad Deum, subdendo ei proprium intellectum. — Tertio, recte disponitur mens ad id quod infra se est: primo, quantum ad verba et actus, quod fit per modestiam, qui est decimus fructus; secundo, quantum ad interiorem passionem seu concupiscentiam: et ita ponuntur alii duo fructus, videlicet continentia et castitas, quarum differentia posita est.
Præterea agnoscendum, quod fructus sunt actiones virtutum, vel delectationes actibus virtuosis annexæ. Idcirco caritas, patientia, mansuetudo, etc., prout fructus vocantur, non sumuntur pro ipsis habitibus, sed pro habituum actibus vel delectationibus.
Adversus hujusmodi, id est contra præfatos fructus, non est lex prohibens eos, sed lex est pro eis, quia commendat et præcipit eos. Qui autem sunt Christi, hoc est, per fidem et caritatem ei conjuncti sunt, et ad eum sic pertinent, carnem suam crucifixerunt, id est, spiritualiter mortificaverunt per exercitia virtuosa jejuniorum, abstinentiarum, vigiliarum, disciplinarum, cum vitiis exterioribus, et concupiscentiis interioribus, tam vitia quam concupiscentias exstirpando. Sed contra istud objici potest, quia dum aliquis carnalis de novo convertitur, per fidem et caritatem spectat ad Christum, et tamen carnem suam nondum sic crucifixit; item imperfecti nondum sic sua corpora crucifixerunt, et tamen sunt Christi. Respondetur, quod isti actu, vel proposito, aut inchoatione, sua corpora crucifixerunt.
Footnotes
Chapter 147 of 243