Skip to the text

Sermo 3

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE LEPROSORUM, PER QUOS ET UNIVERSI DESIGNANTUR PECCATORES.

JESU præceptor, miserere nostri. Luc. XVII, 13.

In hodierno evangelio legitur quemadmodum unigenitus Filius Dei, salvator noster, decem leprosos curavit. In Scripturis autem per denarium universitas aliquando designatur. Per hos ergo decem leprosos, universi peccatores qui a Christo a suis curantur mortalibus culpis, rite intelliguntur. Per lepram namque omne mortale peccatum potest intelligi. Ex quo protinus innotescit, quam viles, fœdi et abominabiles sint coram Deo iniqui qui multis mortalibus sunt inquinati peccatis. Si enim per lepram omne mortale accipi potest peccatum, certum est impios tot spirituales lepras habere, quot mortalibus eos contingit vitiis subjacere. Nec dubium quin omne peccatum mortale quantumcumque modicum videatur incomparabiliter turpius, magisque fœtidum coram Deo exsistat, quam lepra quantumlibet magna coram hominibus. Quum ergo leprosus per unam lepram tam turpis ac fœdus atque vitandus coram hominibus sit, quis concipere queat aut eloqui quam turpis, fœdus abominabilisque coram Deo exsistat, qui multis mortalibus subjacet culpis, præsertim qui prava consuetudine premitur? Hinc in Jeremia dicitur animæ peccatrici : Quam vilis facta es nimis, ite-

Bans vias tuas !1 Sapiens quoque ait :2 Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Rursusque scribitur : Cor iniqui cinis est, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita illius, quoniam ignoravit illum qui se finxit et creavit.3 Quod si iniqui dicant se suum agnoscere Creatorem, audiant quid ad Titum dicat Apostolus : Coinquinatis (inquit) nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum mens et conscientia ;4 dicunt se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi.

Itaque per lepram potest intelligi omne mortale peccatum. Primo, quoniam sicut lepra efficit hominem ita infectum, contagiosum et fœdum, quod a communi hominum conversatione dividitur, atque seorsum habitare compellitur ; sic omne mortale peccatum privat hominem communione fidelium, facitque eum coram Deo excommunicatum, ita quod a mystico Christi separatus est corpore, nec vivum Salvatoris est membrum, sed ad diaboli pertinet corpus, et membrum est diaboli. Recte ergo dicitur excommunicatus, quoniam coram Deo privatus est communione bonorum fidelium, ita quod non est particeps operum virtuosorum quæ a fidelibus fiunt. Quum etenim boni et virtuosi Christiani sint unum mysticum corpus Christi, per caritatem connexi, meritum unius communicatur et aliis, et bona quæ in Ecclesia generaliter fiunt, singulis prout capaces sunt et condigni, communicantur. Propter quod dixit Propheta ad Dominum :5 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. Et utique valde horrendum atque nocivum est, coram Deo esse taliter excommunicatum, quamvis Ecclesia excommunicationis sententiam non infligat nisi pro certis excessibus. Qui ergo non vult coram Deo esse excommunicatus, nec vult esse equus et servus, membrum filiusque diaboli, satagat jugiter esse et conversari absque peccato mortali.

Secundo, per lepram intelligitur culpa mortalis, quoniam sicut lepra facit hominem civiliter mortuum, ita quod ad actus vitæ civilis et socialis ineptus et mortuus est, quemadmodum religiosi (unde et illud Isaiæ, In anno quo mortuus est rex Ozias, communiter exponitur de morte Oziæ civili, non naturali, quia in anno de quo ibi loquitur Isaias, factus fuit leprosus);678 sic mortale peccatum facit hominem coram Deo spiritualiter mortuum, hoc est ad omnem actum æternæ vitæ meritorium Deoque placitum prorsus ineptum et impotentem, in tantum quod etiam opera bona ex genere, facta ab eo, coram Deo sunt mortua, nec meritoria. Unde in Ecclesiastico habetur : Homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se ?9

Tertio, quoniam sicut lepra dum invalescit, est morbus generalis totum inficiens corpus et auferens homini usum convenientem membrorum; ita mortale omne peccatum totum inficit hominem, quoniam singulares animæ vires universaque corporis membra ab omni actu impedit veraciter virtuoso. Itaque lepra spiritualis, hoc est culpa mortalis, aufert homini omnem usum intellectus seu rationis salubrem : privat etenim eum donis Spiritus Sancti quæ perficiunt intellectum, videlicet sapientia, scientia, consilio. Idcirco intellectus nullam habet considerationem nullumque actum coram Deo spiritualiter vivum, formatum, meritorium et acceptum, seu affectuosum ac saporosum; sed omnis actio hujusmodi intellectus, est informis, nuda, sterilis atque insipida : ideo non expellit peccata nec vitiosos affectus, nec rationem Deo conjungit. Aufert etiam homini omnem usum laudabilem seu actum meritorium voluntatis. Per mortalem etenim culpam voluntas privatur caritate, sine qua homo spiritualiter nihil est, quoniam penes caritatem spiritualis vita attenditur, juxta illud ad Corinthios : Si habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria et omnem scientiam, et habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.10 Aufert quoque mortale peccatum homini usum et motum virtuosum omnium membrorum suorum : sicut videmus quod homines vitiosi libentius vadunt ad spectacula, ad tabernas, ad convivia, ad choreas, ad prostibula ac ceteras vanitates, quam ad divina officia, ad sermocinationes, ad Missas; et si vadit talis ad Missas, interest corde vago, visu incustodito, nec mentem suam ad Deum salubriter dirigit, sed coram Deo ac venerandissimo Sacramento irreverenter se habet et indevote, imo forsan libidinose et garrule, vitiosos habens affectus, atque ad eos provocans alios.

Quarto, quoniam sicut lepra est morbus contagiosus, ita omne mortale peccatum infectivum est aliorum et alios scandalizat. Propter quod mala societas est nociva, et præsertim periculosa sunt luxuriosi consortia. Propter quod ait Scriptura : Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam.11 Itemque :12 Cum perverso perverteris. Eligenda est ergo societas virtuosorum.

Quinto, quoniam sicut lepra est morbus sitibundus, ita peccatum est sitibundum, quia pessimam sitim causat in homine. Nam quanto quis gravius ac sæpius peccat, tanto plus cupit peccare, et ad peccandum magis accenditur, quia ut loquitur Augustinus, delectat peccare : si enim non delectaret, non fieret. Usus quoque est velut altera natura. Unde quanto quis plus appropinquat ad consuetudinem pravam, tanto fortius inclinatur ad vitia. Hujus autem rei multæ sunt causæ. Prima, nam quanto quis gravius peccat, tanto plus Deum offendit, et quanto plus Deum offendit, tanto plus a Deo relinquitur; quanto autem plus a Deo relinquitur, tanto in majora ac plura peccata delabitur. Hinc de impiis loquitur Deus : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.13 Secunda causa est, quoniam quanto quis gravius atque frequentius peccat, tanto plus incorporatur diabolo, fitque vehementius membrum et servus ipsius, et subjicitur potestati illius : sicque diabolus ducit eum quo vult, sicut equester ducit ad libitum equum. Hinc ait Apostolus de iniquis : Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.14 Unde apud Job dicitur de injusto : Immisit in rete pedem suum. Et in Proverbiis habetur : Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.15 Tertia causa est, quia mortale peccatum est velut gravissimum pondus : ideo trahit deorsum et ad opera tenebrarum. Propter quod ad Hebræos hortatur Apostolus : Deponamus omne pondus et circumstans nos peccatum.16 Gregorius quoque testatur : Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud. Quarta causa est, quia peccatum mentem excæcat, juxta illud libri Sapientiæ : Impii erraverunt; excæcavit enim eos malitia eorum.17 Ideo quanto quis gravius atque frequentius peccat, tanto plus mente cæcatur : et ita pericula sua et animæ suæ damna non inspicit, sed ruit de malo in pejus, et de pejore in pessima. Propter quod Salomon protestatur : Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt.18 Quinta est, quia nonnulla peccata connexa sunt : sicut ex comessationibus sequuntur loquacitates, lusus, amplexus, oscula, et graviora; ex avaritia quoque nascuntur dolus, mendacium, furtum, rapina, perjurium. Præterea, considerandus est modus curationis leprosorum istorum. Circa quem pensandum est : Primo, quod simul venerunt. Sic unus peccator debet alium trahere secum ad pœnitendum, dicendo : Si pœnitentiam non egerimus, omnes simul peribimus.1920 Secundo, quia a longe steterunt, quemadmodum publicanus : in quo eorum humilitas designatur. Sic et peccator volens purgari, debet se profunde humiliare, atque indignissimum reputare coram Altissimo apparere, juxta illud Esdræ: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quia delicta nostra creverunt usque ad cœlum.21 Tertio, quod propriam infirmitatem cognoverunt, et pro remedio pietatem invocaverunt divinam. Ita peccator debet peccata sua plene ac diligenter advertere ac Deo fateri (juxta illud Psalmistæ :22 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;23 et sanctus Job ait : Vias meas, id est operationes, in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus), deinde divinam misericordiam invocare pro interiori curatione, dicendo illud Psalmistæ :2425 Amplius lava me, Domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quarto, quod Christus misit eos ad sacerdotes, ut se illis ostenderent. Per quod insinuatur quod quamvis Deus veraciter pœnitenti statim indulgeat, vult tamen ut peccator suo confessori confiteatur, et vultum conscientiæ suæ ei plene humiliterque ostendat. Quinto, quod dum ibant mundabantur : quia dum pœnitens vadit ad confitendum, curatur si vera contritione movetur. Sexto, quod non nisi unus ad Christum reversus fuit, gratias agens. Per quod figuratum est quod pauci sic confitentur quin recidivent : sicque Christo redduntur ingrati et pereunt, imo plus inquinantur quam ante.

Itaque custodiamus nos ipsos ab omni culpa mortali : quod implere non possumus, nisi et cum diligentia magna etiam venialia vitemus peccata, quoniam ad mortalia disponunt, et ipsa venialium consuetudo mortalis est. Unde qui assidue verbis vanis, jocosis, scurrilibus, otiosis, superfluis vacant, nequaquam a peccato excusantur mortali, et multo minus qui cogitationibus inutilibus assidue occupantur. Oportet ergo implere quod beatus ait Apostolus, Cum timore et tremore vestram operamini salutem;26 et quod sanctus Job loquitur, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Qui enim taliter timet Deum, cum omni diligentia vitat peccata, quum tam fœda et turpia coram Deo exsistant:27 sicut in Vitaspatrum narratur, quod quidam sanctus eremita ambulavit in solitudine cum quodam pulcherrimo juvene qui fuit angelus Dei; sed eremita putavit quod homo exsisteret. Quumque pariter ambularent, obviaverunt cuidam specioso adolescenti super equum sedenti: quem eremita diligenter adspexit; angelus vero se avertit ab illo, quasi fœtorem ejus pati non valens. Venerunt quoque ad quoddam cadaver turpe ac fœtidum, a quo avertebat se eremita, non angelus. Ideo eremita admirans, dixit ad angelum: Cur te ab illo pulchro juvene avertisti, et non ab isto cadavere? Dixitque angelus: Juvenis ille luxuriosus est, ideo coram Deo et angelis ejus est plenus fœtore et turpitudine; sed cadaver istud quum sit res totaliter corporalis, coram Deo et angelis ejus non fœtet, quoniam Deus est immaterialis ac simplicissimus spiritus, angeli quoque sunt spirituales substantiæ.

Footnotes

  1. Jer. II, 36. ↩

  2. Sap. XIV, 9. ↩

  3. Sap. XV, 10, 11. ↩

  4. Tit. I, 15, 16. ↩

  5. Ps. cxviii, 63. ↩

  6. IV Reg. xv, 5; ↩

  7. II Par. xxvi, 21. ↩

  8. Is. vi, 1. ↩

  9. Eccli. xxxiv, 31. ↩

  10. I Cor. xiii, 2. ↩

  11. Eccli. xiii, 1. ↩

  12. Ps. xvii, 27. ↩

  13. Ps. lxxx, 13. ↩

  14. II Tim. II, 26. ↩

  15. Prov. V, 22. ↩

  16. Hebr. XII, 1. ↩

  17. Sap. II, 21. ↩

  18. Prov. IV, 19. ↩

  19. Luc. XIII, 3, 5. ↩

  20. Luc. XVIII, 13. ↩

  21. I Esdr. IX, 6. ↩

  22. Ps. XXXI, 5. ↩

  23. Job XVIII, 8. ↩

  24. Job XIII, 15, 16. ↩

  25. Ps. L, 4. ↩

  26. Philipp. II, 12. ↩

  27. Job XXXI, 23. ↩

Chapter 151 of 243