Enarratio in evangelium
DUM IRET JESUS IN JERUSALEM, ETC. Luc. XVII, 11-19.
HODIERNO in evangelio describitur ad litteram valde præclarum Christi miraculum, imo decem miracula ejusdem speciei pariter facta, videlicet decem leprosorum curatio. Estque lectio ista evangelica litteraliter plana, sed spiritualibus sensibus plena. Ait ergo Lucas evangelista : Dum iret Jesus in Jerusalem, id est versus civitatem illam. Et istud contigit modicum ante festum Palmarum, passione Christi instante. Transibat per mediam Samariam et Galilæam, id est, per medium provinciarum istarum, in quibus multoties prædicavit ac multa egit miracula.
Et quum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui ex deliberatione atque industria observabant Christi iter, ut curarentur ab eo, quia de ejus miraculis plura magnifica audierunt : propter quod confidebant se posse ab eo sanari, quamvis lepra sit morbus incurabilis per naturam. Qui steterunt a longe : quia secundum legem Moysis, non poterant inter alios commorari ac conversari. Et propter reverentiam Christi non accesserunt ad eum, de sua immunditia, secundum Theophilum, verecundantes, et suspicantes quod Jesus eos forsitan fastidiret propter fœditatem eorum. Et levaverunt vocem suam, dicentes. Ex vehementi namque desiderio curationis a tam gravi infirmitate, proruperunt in altam vocem. Jesu præceptor, id est, qui tantæ auctoritatis ac potestatis es, ut rite præceptor voceris.1 Præcipere autem competit Christo, secundum suam divinitatem, absolute, universaliter et plene; secundum naturam quoque suam humanam, convenit ei participative ac ministerialiter quantum ad divinitatem, sed excellenter respectu creaturarum, quia et Christi humanitas omni creaturæ prælata est. Miserere nostri, id est, compatere nobis tam afflictis, miseris et infirmis, et compatiendo succurre, beneficium curationis præstando. Quemadmodum autem isti leprosi pro corporali curatione tam affectuose et alte clamaverunt ad Christum, sic et nos pro spirituali curatione a vitiis clamare ad Christum debemus et dicere : Jesu præceptor, miserere mei. Imo, quo mortale peccatum pejus est omni lepra corporea, eo præcordialius atque instantius orandum est pro sanatione mentis a vitiis, quam corporis a lepræ aut cujuscumque infirmitatis incommoditatibus. Sed, heu! multi plus dolent ac deflent exteriora damna et mala pœnalia, quam mala interiora perpetua, id est peccata mortalia.
Quos ut vidit, non solum corporali intuitu, sed et piæ compassionis affectu, dixit, compassionem internam extendendo in opus : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Non dixit, Jubeo vos sanari, aut, Curo vos; sed, « Ostendite vos sacerdotibus » : ut doceat nos omnem ostentationem superbiamque vitare, ne magna agamus, nec quidquam agere cupiamus propter hominum admirationem, applausum aut laudem; et item, quia præceptum fuit in lege, ut mundati a lepra se sacerdotibus præsentarent, quatenus sacerdotes judicarent an vere essent mundati, et etiam ut pro sua emundatione sacrificium Deo offerrent, prout lex jussit.2 Tertio misit eos ad sacerdotes propter mysticam rationem, videlicet ad insinuandum quod peccatores spiritualiter lepra infecti, a Deo curari optantes, sacerdotes debent accedere, et corda sua per confessionem eis integre aperire.
Et factum est dum irent, mundati sunt a lepra antequam ad sacerdotes venirent : primo, ad declarandum Christi pietatem atque potentiam; secundo, ne virtute sacrificii legalis aut sacerdotum putarentur curati; tertio, ad commendandum meritum fidei ac obedientiæ leprosorum istorum, qui juxta Christi præceptum protinus ire cœperunt, seque curandos firmiter crediderunt. Melior quippe est obedientia quam victimæ, ut Samuel loquitur primo Regum.3
Unus autem ex illis, id est de numero leprosorum illorum, ut vidit per experientiam ac corporalem intuitum, corpore suo subito mirabiliter immutato in colore et dispositione, pristinoque cessante dolore, quia, id est quod, mundatus est a lepra corporali, imo et spirituali : quia ut creditur, Christus verus Deus, cujus perfecta sunt opera, quos corpore curavit, spiritualiter quoque sanavit ab omni culpa mortali;4 regressus est ad Jesum ut gratias ageret, cum magna voce, hoc est devota et affectuosa laude et gratiarum actione, magnificans Deum, id est, Deum esse omnipotentem, magnum et misericordem protestans. Quamvis autem vir iste nondum explicite credidit Jesum esse verum Deum, credidit tamen quod esset magnus et sanctus propheta, per quem Deus operaretur miracula. Et cecidit in faciem suam ante pedes ejus, scilicet Christi, ei gratias agens, humiliter regratiando pro tanto beneficio, pro quo satis regratiari nequivit : quia ut in Ecclesiastico scriptum est, Non est census super censum salutis corporis.5 Et hic erat Samaritanus, id est natione gentilis, utpote de illorum semine natus quos Salmanasar rex Assyriorum, translatis decem tribubus, constituit in terra Samariæ, ut quarto Regum habetur.6 Et forte leprosus iste fuit proselytus, id est ad Judaismum jam ante conversus. Denique, per hoc quod dicitur Samaritanus fuisse, innuitur quod alii novem fuerunt natione Judæi. Per hoc quoque quod iste solus ad Jesum regressus est, præfigurata est gentilium ad Christum conversio, Judæis in perfidia sua manentibus. Alii vero novem non redierunt ad Christum, quia forsitan sacerdotes eos ad hoc induxerunt, ut æstimarent se non Christi virtute sed legis, esse curatos.
Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem leprosi mundati sunt? Et novem ubi sunt? quasi dicat : Ad oculum patet ingratitudo illorum. Non est inventus de illis decem, qui rediret ad me, et daret gloriam Deo, id est, de sua miraculosa curatione Deo regratiaretur, ejusque pietatem et potestatem extolleret, atque in se declaratas denuntiaret, nisi hic alienigena, id est natione gentilis, et quantum ad hoc alienus a Deo ac lege. Quæritur, quomodo isti novem ad Christum non redierunt, si non corporaliter tantum, sed spiritualiter quoque ab eo fuerunt curati. Et respondendum, quod eundo ad sacerdotes, corporaliter spiritualiterque mundati sunt, sed postea seducti a sacerdotibus, aut aliunde subversi creduntur.
Et ait illi Jesus : Surge a terra in qua jaces prostratus, atque a pristina conversatione, vade ad loca tibi accommoda, et de bono in melius, atque a via præsentis exsilii ad patriam salutis æternæ, quia fides tua te salvum fecit, id est, actu fidei tuæ qua credidisti te posse curari a me, meruisti curari, etsi non de condigno, saltem de congruo.
Footnotes
Chapter 149 of 243