Skip to the text

Enarratio in evangelium

NEMO POTEST DUOBUS DOMINIS SERVIRE. Matth. VI, 24-33.

SALVATOR in evangelio hodierno docet qualiter serviendum sit Deo, videlicet puro ac simplici corde, absque sollicitudine carnali et sæculari. Itaque ait Matthæus : Nemo potest duobus dominis servire. Quid est hoc? Nonne possumus servire Deo et prælatis atque principibus terræ, Sanctis quoque qui sunt in regno cœlesti ? Ad hoc quidam respondent, quod intelligendum sit verbum istud de dominis non subalternatis atque contrariam voluntatem habentibus. Sed rursus objici potest, quod secundum beatissimorum apostolorum Petri et Pauli doctrinam ac jussionem, servi fideles dominis suis etiam infidelibus ac dyscolis servire debent fideliter, et subditi esse humiliter.1 Et respondendum, quod nemo potest servire eodem tempore duobus dominis contrariam voluntatem habentibus, in quantum ita contrarii sunt, et quantum ad ea in quibus contrariantur.234 Sic etenim quidquid placet uni, displicet alteri;5 et quod præcipit unus, prohibet alter. Ideo dicit Apostolus : Si hominibus placerem, Christi servus non essem.6 Unde dominis infidelibus et iniquis serviendum aut obediendum non est in his in quibus Deo atque justitiæ sunt rebelles.

Deinde Christus rationem dicti sui subjungit. Aut enim unum dominum odio habebit, quantum ad ea in quibus contrariatur alteri domino, et alterum diliget, eum videlicet cui ex animo servit. Aut unum dominum sustinebit, eum videlicet cui servit : quem etsi non diligat, tamen tolerabit eum, et jugo ejus subjiciet se; et alterum contemnet, videlicet eum cui non servit neque obedit. Non dicit, Aut unum diliget, et alterum contemnet : quia interdum non diligit eum cui deservit, et tamen sustinet eum quasi durum dominum, ut patet de his qui diabolo serviunt, quem non amant. Item non dicit, Et alterum odio habebit, sed, « contemnet », videlicet Deum : quia secundum Augustinum, etiam illi qui non serviunt Deo, non odiunt eum, sed spernunt, dum quasi de pietate ejus securi, præcepta ipsius transgrediuntur. Dicit etenim Augustinus : Nullius fere conscientia Deum potest odisse. Sed objici potest quod Christus asserit de obstinatis Judæis : Oderunt me et Patrem meum gratis.7 Psalmista quoque loquitur Deo : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper; et, Nonne qui oderunt te, Domine, oderam?8 Et respondendum, quod Deus considerari potest dupliciter. Primo, in se, secundum quod est summus, bonus atque perfectus : et ita non potest odiri. Secundo, ut punitor iniquitatis atque prohibitor vanitatis ac voluptatis : sicque damnati et aliqui scelerati in sæculo isto odiunt Deum.

Ex prætactis elicitur, quod secundum Augustinum, Christus hoc loco ad litteram per duos dominos intelligit Deum, qui ratione creationis, et omnipotentiæ ac præsidentiæ suæ, est omnium dominus, atque diabolum, de quo ait Salvator :910 Venit enim princeps mundi hujus. Dicitur quippe diabolus dominus iniquorum, quoniam propriæ voluntatis perversitate se subdunt diabolo, qui ut in Job asseritur, est rex super universos filios superbiæ.11 Nemo ergo potest Deo servire et diabolo. Quicumque enim in mortali est culpa, servit diabolo tanquam victus ab eo.12 A quo enim quis superatus est, hujus et servus est, ut secunda Petri habetur. Porro qui in mortali peccato est, Deo servire non potest quamdiu permanet in peccato: nam et si faciat opera bona ex genere, dando eleemosynam audiendoque Missam, non tamen sunt opera Deo accepta ac meritoria vitæ æternæ, quia non fiunt ex caritate. Ex his infert Salvator:

Non potestis Deo servire vere et meritorie, et mammonæ, id est divitiis, seu dæmoni de avaritia tentanti. Qui enim servit Deo, spiritualia et æterna temporalibus ac sensibilibus præfert; qui vero divitiis servit, terrena præfert cœlestibus. Divitiis namque servire, est ad eas superflue affici, atque in eis constituere finem: quod est cupiditatis vitio superari. Porro a quo quis victus est, hujus et servus est. Propter quod ait Salvator: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.13 Talis potius possidetur a divitiis, quam possideat eas.

Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis, id est, immoderatam et anxiam curam non habeatis, animæ vestræ, id est vitæ animali alimoniis indigenti, vel vobis ipsis (ut ponatur pars pro toto, videlicet anima pro homine), quid manducetis, id est de cibo, sub quo jam intelligitur etiam potus; neque corpori vestro solliciti sitis hoc modo, quid induamini, id est de vestitu. Denique superflua circa talia sollicitudo vocatur, quando circa ea homo in tantum occupatur, quod a spiritualibus debitis seu virtuosis operibus ad quæ tenetur, impeditur, aut ea plus quærit quam necessaria sive utilia sunt sibi. Sollicitudo vero ordinata est, dum homo secundum exigentiam sui status quærit seu providet sibi de necessariis vitæ, ordinando ea ad spiritualia bona. Talisque sollicitudo pars est prudentiæ; quam non habere, esset Deum tentare, aut ignaviter se habere.

Præterea prædictam superfluam sollicitudinem esse vitandam, probat Salvator ratione et exemplo multiplici. Et primo per locum a majori, quum ait: Nonne anima plus est quam esca? id est, utique anima præstantior est omni corporeo alimento; et corpus plus quam vestimentum? id est, corpus hominis dignius est vestitu. Ac si dicat Filius Dei: Qui absque vestra sollicitudine, ex sua liberalissima bonitate largitus est vobis corpus et animam, alimentum quoque et vestitum præstabit vobis sine immoderata sollicitudine vestra, dummodo confidatis in eo.14 Ei enim cura præcipua est de rationalibus creaturis.

Deinde ponit aliam rationem ad idem, sumptam ex consideratione irrationalium creaturarum. Respicite volatilia cœli, id est, aves diligenter considerate: quæ dicuntur volatilia cœli, quia in cœlo volant aerio, puta in aere, qui infimum cœlum vocatur; quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea. Omnia enim hæc rationis sunt opera, quæ illis nequeunt convenire. Videmus tamen ad oculum, quod multæ aves congregant victum in nidos; quemadmodum in Proverbis habetur: Vade ad formicam, o piger, et disce semitas ejus, et disce sapientiam;15 quæ quum non habeat ducem, parat in æstate cibum, et congregat in messe quod comedat. Itaque, sicut volatilia pergunt ad grana, et colligunt ea secundum naturalem instinctum, sic hominibus committitur labor et providentia, non cura superflua, juxta illud Job: Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum.16 Unde primo homini post peccatum a Domino dictum est: In sudore vultus tui vesceris pane.17 Et Pater vester cœlestis pascit illa, id est, per causas inferiores providet et concedit eis necessaria vitæ. Siquidem opus naturæ ac intelligentiæ, opus est causæ primæ. Hinc fertur de Deo in Psalmo:18 Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. In Job quoque dicitur: Quis præparat escam corvo, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habeant cibos?19 Nonne vos magis pluris, id est majoris dignitatis ac pretii, estis illis volatilibus? Et per consequens vobis potius providebit quam illis. In tantum equidem major cura est Deo de rationalibus quam irrationalibus creaturis, ut dicat Apostolus : Numquid cura est Deo de bobus?20

Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? id est, quum nemo possit corporis sui quantitatem augere cubito uno, sed Deus det quantitatem sibi placentem, constat quod de alimento sufficientiam largietur, similiter de vestitu. Ideo subditur : Et de vestimento quid, id est cur, solliciti estis superflue? Et quod inde immoderate sollicitari non debeant, probat inanimatorum exemplo. Considerate lilia agri, quæ crescunt in agro, quomodo crescunt. Non laborant, neque nent pro adeptione naturalis consistentiæ ac decoris, et tamen pulchrime decorantur, secundum quod subditur : Dico autem vobis, quoniam nec Salomon, qui fuit rex valde dives ac præpotens, in omni gloria sua, id est apparatu atque ornatu suo, coopertus est, id est, tam speciose ornatus est, sicut unum ex istis liliis agri. Quæ enim purpura regum, quæ tinctura artificum æquari poterit pulchritudini florum? Ars nempe humana imitatur naturam, non autem adæquat eam. Si autem fœnum agri, id est herbam, quod hodie est, et cras, id est cito post hæc, in clibanum mittitur ad comburendum, Deus sic vestit, id est, tam pulchre ornat virore ac aliis qualitatibus; quanto magis vestiet vos modicæ fidei, qui de divina providentia imperfectam fidem habetis, ideoque tam immoderatam sollicitudinem de necessariis vitæ habetis?

Nolite ergo solliciti esse, cum inquietudine mentis impediente pacem internam et libertatem cordis in Deo, dicentes :21 Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur, id est, vestiemur? Hæc enim omnia, utpote cibum, potum, vestitum, gentes, id est gentiles et infideles, inquirunt cum sollicitudine immoderata, quoniam providentiam Dei ignorant aut non advertunt, putantes Deum hæc inferiora non cognoscere distincte, nec actus humanos determinate particulariterque disponere et curare, juxta illud Psalmistæ: Dixerunt, Quomodo scit Deus? et, Si est scientia in Excelso?22 Scit enim Pater vester cœlestis, id est Deus omnipotens, unus in essentia et trinus in personis. Cujus ineffabilis pietas, dulcissima caritas, immensa dignatio patet in hoc, quod a nobis pauperrimis vermiculis pater appellari dignatur. Sed formidandum est nobis, ne propter ingratitudinem et negligentiam nostram mereamur audire ab eo illud Isaiæ : Filios exaltavi et enutrivi, ipsi autem spreverunt me.23 Quia his omnibus, scilicet cibo, potu, vestitu, habitaculo, indigetis.

Ex quibus omnibus infert Salvator saluberrimum documentum. Quærite ergo, id est, bene vivendo, contemplando, amando adipisci studete, primum regnum Dei, de quo Sapiens scribit :24 Justi accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Hoc regnum est beatitudo cœlestis, seu Ecclesiæ triumphantis societas. Quod quum sit finis noster, primo cadere debet in intentione, atque ad ipsum ordinanda sunt alia universa. Sed quoniam illud adipisci non possumus nisi servando præcepta, ideo addit Salvator : et justitiam ejus, id est, opera virtuosa ac meritoria, quibus ad regnum cœleste pertingitur, exercete.25 Nam fides sine operibus mortua est. Et hæc omnia vitæ necessaria adjicientur vobis, quasi bona secundaria et minus principalia, tamen et necessaria. Itaque, si bona spiritualia et æterna in primis condigne quærimus et constanter, temporalia vitæ necessaria, Deo ordinante, non deerunt. Primum autem ad secundum refertur. Per hoc itaque quod Salvator regnum Dei et justitiam ejus docet primo esse quærenda, innuit temporalia quoque esse moderate quærenda cum labore laudabili, non cum sollicitudine sæculari, quum scriptum sit :26 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.27 Apostolus quoque :28 Ad ea (inquit) quæ mihi necessaria erant, ministraverunt manus istæ. Non ergo sic adjiciuntur, quod homo otio debet vacare, nec quod in se est facere. Sed nonne aliqui martyres fame exstincti sunt, et multi justi maximas patiuntur penurias, sicut et

A Paulus asserit se perpessum? Et respondendum, quod sæpius subtrahuntur prædicta electis ad probationem eorum, et meriti præmiique augmentum. Christus vero nunc loquitur in communi, et sicut frequentius accidit. Deus tamen ex causis sibi cognitis quandoque aliter agit in particulari.

Footnotes

  1. I Petr. ii, 18. ↩

  2. Rom. xiii, 1 et seq. ; ↩

  3. Ephes. vi, 5 ; ↩

  4. Coloss. iii, 22 ; ↩

  5. Ps. lxxxiii, 23. ↩

  6. Galat. i, 10. ↩

  7. Joann. xv, 24, 25. ↩

  8. Ps. cxxxviii, 21. ↩

  9. Joann. xiv, 30. ↩

  10. Act. x, 36. ↩

  11. Job xli, 25. ↩

  12. II Petr. ii, 19. ↩

  13. Joann. viii, 34. ↩

  14. I Petr. v, 7. ↩

  15. Prov. vi, 6-8. ↩

  16. Job v, 7. ↩

  17. Gen. iii, 19. ↩

  18. Ps. cXLvi, 9. ↩

  19. Job xxxviii, 41. ↩

  20. I Cor. IX, 9. ↩

  21. III Reg. IV, x. ↩

  22. Ps. LXXII, 11. ↩

  23. Is. I, 2. ↩

  24. Sap. V, 17. ↩

  25. Jacob. II, 26. ↩

  26. Ps. CXXVII, 2. ↩

  27. II Cor. xi, 9, 27. ↩

  28. Act. xx, 34. ↩

Chapter 157 of 243