Sermo 4
Ad religiosos
DE MULTIPLICI PERFECTIONE AD QUAM POTISSIMUM OBLIGANTUR RELIGIONUM PROFESSORES.
ALTER alterius onera portate. Galat. VI, 2.
Quam sancta et exemplaris ac irreprehensibilis esse debeat, et in primitiva Ecclesia fuerit omnium conversatio Christianorum, ex hodiernæ epistolæ perpenditur documentis, quæ non solum religiosis, sed universis scripta ac jussa sunt Christianis. Ut enim devotissimi patres Cassianus Climacusque testantur, talis esse debet vita cujuslibet Christiani, ut quicumque eam diligenter conspexerit, fateri cogatur legem illam esse divinam et sanctam, quæ talem instituit vitam. Ad hanc quoque vitæ perfectionem gloriosissimus apostolici agminis princeps omnes generaliter hortatur Christianos, dicendo : Hæc est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.1 Itemque : Conversationem (inquit) vestram inter gentes bonam habentes, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bona conversatione vestra vos considerantes, glorificent Deum.2 Si ergo ad omnes hæc pertinent Christianos, quanto magis ad religiosos, quos utique in omnibus istis virtutibus et exercitiis sanctis abundare oportet, prout eorum requirit professio ?
Porro, quod hæc ita se habeant, ex processu doctrinæ præsentis epistolæ innotescit. In cujus exordio ait Apostolus : Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus;3 hoc est, si vere spiritualiter vivimus intus per gratiam, rectæ rationis judicium et Spiritus Sancti sequendo instinctum, studeamus etiam foris spiritualiter, hoc est virtuose et exemplariter, conversari. Ecce his verbis docet Apostolus ut non dumtaxat coram Deo in sinceritate conscientiæ conversemur, sed et coram proximis ædificatoria operemur : quoniam Deo debemus bonam conscientiam, proximis bonam famam. Ideo alibi dicit Apostolus : Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.4 Et Christus in Evangelio : Luceat (inquit) lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.56 Ex quibus patet error eorum qui pro aliquo verbo aut facto scandalizante correpti, eo quod alii conquerantur de ipsis, respondent se non curare quidquid de ipsis homines dicant, dummodo coram Deo bene se habeant, quasi aliquis sine Dei offensa possit proximis scandalum aut obicem ponere, quum tamen Ecclesiasticus scripsit sic : Unicuique mandavit Deus de proximo suo.7 Et Salvator in Evangelio :8 Væ (inquit) homini per quem scandalum venit;9 item, Videte ne scandalizetis unum de pusillis istis. Intus ergo coram Deo vivamus per caritatem et gratiam, ceterarumque virtutum actus interiores elicitos, in Deum credendo, sperando, et proximis compatiendo. Coram proximis quoque vivamus per exteriores actus virtutum, per mores venustos, per refrenationem linguæ ac sensuum, per exsecutiones præceptorum exercitiorumque Ordinis, ut verbis et factis ac moribus ædificemus confratres nostros. Nempe qui negligit famam, crudelis est, quum lædat non solum se ipsum, sed et proximos suos: et hoc totum divino contrariatur honori.
Sed quia tam virtuose ac irreprehensibiliter conversantes, solent vana gloria tangi et complacentiam in se ipsis habere inanem, recte post verba præmemorata subjecit Apostolus:10 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, ne scilicet optemus ab hominibus honorari aut reputari. Et hoc est quod præcipit Christus: Videte (inquiens) ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Sed circa hoc quæri potest, quomodo ista stent simul. Non enim possumus habere propositum ædificandi proximos, nisi intendamus eos inducere ad bene sentiendum de nobis: ergo oportet ut optemus reputari ab eis, præsertim quum Scriptura hortetur, Curam habe de bono nomine.11 Et respondendum, quod ista stant simul, quia debemus velle boni reputari et bene de nobis sentiri, in quantum hoc cedit ad Dei honorem, atque necessarium exstat ad proximorum ædificationem, non autem in quantum hoc cedit ad nostram magnificationem, commoditatem aut venerationem. Imo in quantum in nobis est, debemus potius velle ab omnibus vilipendi, sperni et conculcari: sic tamen ut propter hoc nil indecens aut scandalizativum agamus.
Itaque vanam gloriam odiamus, nec de collatis nobis desuper bonis laudem humanam, temporalem honorem, propriam excellentiam affectemus; sed quidquid boni in nobis est, Deo humillime adscribentes ac regratiantes, ejus honorem, laudem et gloriam in omnibus cordialissime cupiamus, ut ipse a nobis ac aliis debite honoretur, laudetur et extollatur. Quum enim a nobis ipsis non habeamus nisi deficere et peccare, et quidquid miseriæ est et contemptibilitatis; valde ingratum, impium et perversum censetur, de donis Altissimi, non ipsius sed propriam quærere gloriam et honorem. Imo propriam defectuositatem, ingratitudinem ac transgressionem rite pensantes, omni confusione, increpatione et adversitate reputemus nos dignos; omnem quoque injuriam, subsannationem, persecutionem nobis illatam patientissime toleremus, gratias Deo agentes quod in vita præsenti purgamur, et illud Judith dicentes ac adimplentes: Non ulciscamur nos pro his quæ patimur, reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia esse minora.12
Insuper docet Apostolus ne invicem provocemus, hoc est, ne unus alium verbo aut signo seu facto inordinato ad iram, impatientiam, turbationem aut quodcumque aliud provocet vitium:13 quia hoc esset alium directe scandalizare. Estque hoc tam divinæ quam fraternæ caritati contrarium. Caritas namque Dei requirit ut ipsimet Deum honoremus, atque ab aliis honorari optemus: cujus oppositum agit qui provocat alium, quum ipsemet Deum inhonoret peccando, et alium ad illicitum quo Deus offenditur trahere jam conetur. Denique qui alios provocat, coadjutor, instrumentum et servus est dæmonum, quorum summus conatus est homines ad peccata allicere. Constat quoque quod fraterna exigat caritas proximo benefacere, et nocumentum ac læsionem ipsius vitare. Quum ergo peccatum incomparabiliter nocivum et læsivum sit hominis, certum est quod proximum provocare ad culpam, sit caritati fraternæ omnino contrarium: quod etiam in divinis potissime est cavendum. Verumtamen est quædam provocatio bona, de qua ad Hebræos fertur :14 Consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum. Ideo verbis et exemplis incitemus nos mutuo ad caritatis fervorem, ad spiritualem profectum, ad strenuam pugnam contra hostes nostræ salutis.
Præterea, quia in cupidis vanæ gloriæ, in superbis et ambitiosis, et provocatoribus aliorum, solet regnare invidia, monet Apostolus ne invicem invideamus. Invidia equidem est tristitia de bono alterius. Quod autem unus de alterius prosperitate, eminentia aut virtute tristatur, contingit ex hoc quod illum præcedere appetit, aut quod ille habet adipisci desiderat, vel certe, quia ab illo derideri, opprimi seu gravari se intuetur. Ideo Solon dixit : Non derideas aliquem, quia ex derisione generatur invidia. Quumque melancholici ex complexionis suæ malitia ad tristitiam invidiamque proclives sint, specialiter circa eos vitanda sunt ea ex quibus ad invidiam atque tristitiam faciliter inducuntur.
Præterea, quanto plus religiosi ad sanctæ caritatis profectum tenentur, quanto ad mutuam dilectionem amplius obligantur, tanto plus ab omni invidia debent esse purissimi. Nec sufficit dicere, Diligo fratres meos, sed ea quæ caritatis et amicitiæ sunt oportet fratribus exhibere, et quæ caritati et amicitiæ repugnant cavere, secundum quod in prima sua Canonica ait Joannes apostolus :15 Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Est autem invidorum infelicitas magna ac summa miseria, quia non tantum merentur post vitam hanc in inferno æternaliter cruciari, sed etiam in præsenti corda sua dilaniant, quum Salomon dicat :16 Putredo ossium, invidia. Invidia siquidem est species quædam tristitiæ. Et Salomon veraciter contestatur : Spiritus tristis exsiccat ossa;17 itemque, Sicut tinea vestimento, sic tristitia nocet cordi.18 Qui autem ad tristitiam et invidiam specialiter proni sunt, contra eas specialiter pugnent, Deum pro virtute et gratia eas vincendi rogando, seque ad caritatem ac spiritualem dulcedinem dando, nec etiam aliorum facta multum considerando, sed proprios intuendo ac deplorando defectus. Non ergo intromittant se de impertinentibus sibi : et sic magis quiescent, ac minus amaricabuntur.
Postremo, quia in multis offendimus omnes, et unusquisque suos habet defectus, sapientissime monet Apostolus ut « alter alterius onera » portemus, hoc est, unus caritative ac pie supportet et patiatur defectum alterius, sive sit defectus naturæ seu gratiæ, quatenus sicut ipse in suis infirmitatibus atque defectibus cupit a Deo ac proximo supportari, sic et ipse suos portet confratres.19 Deus namque omnipotens, pius et sapiens, posuit nobis regulam benignissimam istam, ut scilicet taliter habeamus nos ad proximos nostros quemadmodum cupimus Deum habere se circa nos. Qui ergo circa fratres suos duri, amari, querulosi, vindicativi consistunt, quid restat nisi quod Deus circa eos se dure, vindicative terribiliterque habebit, ut impleatur in eis quod ait Salvator, Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis ?20 Verumtamen non sic debemus alter alterius onera portare21, ut fraternæ correptionis medelam negligamus proximis, dum culpabiles exstant, impendere, aut pro eorum salubri emendatione orare et nostram diligentiam facere; sed ut non moveamur ad iram, impatientiam, aut turbulentiam, sive invidiam, propter ipsorum defectus, imo caritative et pie compatiamur ac subveniamus eisdem.
Footnotes
-
I Petr. ii, 15. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Galat. v, 25. ↩
-
Rom. xii, 17. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Matth. vi, 1. ↩
-
Eccli. xvii, 12. ↩
-
Matth. xviii, 7. ↩
-
Matth. xviii, 6, 10. ↩
-
Galat. v, 26. ↩
-
Eccli. xli, 15. ↩
-
Judith viii, 26, 27. ↩
-
Galat. v, 26. ↩
-
Hebr. x, 24. ↩
-
I Joann. III, 18. ↩
-
Prov. xiv, 30. ↩
-
Prov. xvii, 22. ↩
-
Prov. xxv, 20. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Matth. VII, 2. ↩
-
Galat. VI, 2. ↩
Chapter 160 of 243