Skip to the text

Sermo 6

DEO ET ANIMÆ PROFECTIBUS SERVIENDUM, NON CONCUPISCENTIIS CARNIS; ET DE INUTILI TEMPORALIUM SOLLICITUDINE ABIGENDA.

QUÆRITE primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Matth. VI, 33.

In evangelio hodierno, multis divinissimis documentis instruit nos Salvator. Primo, quod non possumus simul finaliter inhærere summo et incommutabili bono et rebus creatis caducis. Oportet enim vel in summo bono constituere sibi finem, aut certe in rebus creatis. Quicumque autem super omnia diligit Deum, is in Deo sibi finem constituit: imo ipsemet Deus est ejus finis objectalis, et beatifica visio Dei est ejus finis formalis. Hinc itaque in evangelio isto asserit Christus, quod nemo duobus dominis possit servire.1 Quicumque autem in caritate et gratia stat, Deo servit; qui vero mortali subjacet culpæ, servit diabolo, qui princeps mundi et rex filiorum superbiæ appellatur.23

Caveamus igitur ne ad aliquid amplius quam ad Deum afficiamur. Imo quum ad hoc etiam sæculares homines teneantur, nos religiosi, quorum non est circa communia languere, sed perfectioni studere, caveamus ne ad aliquid extra Deum immoderate aut inordinate afficiamur, sed solum et pure in Deo et secundum Deum et propter Deum optemus ac diligamus quidquid citra Deum cupimus et amamus: quia in tantum a puritate cultus divini impedimur atque discedimus, quantum ad aliquid qualiter cumque inordinate aut immoderate afficimur, hoc est plus aut aliter quam illud nobis necessarium accommodumque consistit in ordine ad Deum, hoc est ad serviendum, complacendum inhærendumque Deo, ad uniendum nos ei, ad proficiendum in ejus amore, quatenus omnia sub ordine divini ponantur amoris. Denique nec ad nos ipsos aliter quam hoc modo affici nobis licet, quia non aliter nisi in Deo debemus diligere nos ipsos, ut omnia illa æquanimiter operemur ac patiamur quæ nobis expediunt per respectum ad Deum, et ad proficiendum in ejus gratia in hac vita, atque in ejus gloriosa fruitione in patria. Et si aliter ad cibum, potum, vestitum, ad aliquem hominem aut ad quodcumque creatum, sive ad somnum, sive ad humanum solatium afficimur, jam a vera perfectione, a divini amoris sinceritate, a divini cultus puritate distamus et elongamur. Toto ergo et puro corde Deo adhæreamus ac obsequamur, ut cum Propheta ex sententia decantemus: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.4

Præterea, sicut duobus servire dominis non valemus, ita non possumus carni servire ac animæ, sensualitati et rationi. Gulosi autem, immundi, pigri, et mente mundani ac indevoti, serviunt suæ carni; et quantum quis de necessariis attinentibus corpori amplius cupit aut sumit quam rectæ convenit rationi ac suæ vocationi, in tantum suæ carni deservit. Sobrii vero, ferventes et spirituales serviunt animæ suæ atque spiritui. Et quia diabolus specialiter nominatur rex super omnes filios superbiæ, constat quod superbi ministrent diabolo.5 Est quippe superbia diabolicum crimen; et quanto quis plus de animositate et arrogantia habet, in tantum diabolo obsequi comprobatur. Abjiciamus ergo semen hoc maledictionis, superbiam vitæ, in qua omnis perditio sumpsit exordium. Quum enim lex Christi sit lex totius caritatis, pietatis et humilitatis, superbia summe indecens est atque illicita Christifidelibus universis:6 quanto magis religiosis, quos in cunctis virtutibus præfulgere oportet, qui et voluntatem propriam abjecerunt, ut nihil hujusmodi secundum propriæ cupiant voluntatis impulsum? Dicunt quoque doctores, B. Gregorium in hoc ipso sequentes, quod spiritualia vitia, ut superbia, invidia, acedia, graviora sunt, loquendo in genere, carnalibus vitiis, puta gula, luxuria, ira, quamvis luxuria in quantum est contra votum solenne, sit gravior elatione. Quo innotescit quam vigilantissime debeamus semper omnem animositatem, elationem, acediam, invidiam, et consimilia pecata, de nostri habitaculo cordis expellere.

Præterea, quia non potest quis duobus dominis deservire, docet ac jubet Salvator ne immoderatam habeamus sollicitudinem de necessariis vitæ præsentis: quoniam talis sollicitudo ex carnali amore et avaritia, aut simili vitiosa procedit radice, et ex diffidentia quadam providentiæ Creatoris, qui quum corpus et animam dederit, victum et vestitum sperantibus in se non negabit. Et ad hoc Christus, sapientia Patris, multas ac subtilissimas rationes in evangelio isto compendiosissime introducit. Si autem objiciatur, quod aliqui martyres fame exstincti sunt, et multi justi maximas frequenter penurias sunt perpessi; dicendum, quod prædicta interdum ex dispensatione et ordinatione divina subtrahuntur electis ad probationem eorum, et meriti præmiique eorum augmentum permaximum. Salvator autem jam loquitur in communi, et ut frequentius evenit, quanquam Omnipotens, cujus sapientiæ non est finis, ex cognitis sibi causis interdum in particulari aliter operetur ac ordinet.7

Præterea, nos religiosi, non obstante quod ex provisione superiorum nostrorum satis nobis de necessariis vitæ corporeæ ministretur, ita quod nullam habeamus rationabilem causam sollicitudinis circa hujusmodi, tamen sæpius ex carnalitate, negligentia et animi vanitate, cogitamus et sollicitamur de his quæ nobis pro refectione ministrabuntur, an sufficientia, satisque lauta, et sensualitati complacita erunt :8 quod prorsus inane et stultum est, ac vacuæ mentis indicium. Rursus, quamvis paupertatem Deo promisimus, nihilo minus pro temporalium abundantia quandoque cupide occupamur, nec ab avaritia invenimur immunes. Unde et sæculares frequenter scandalizantur non parum in religiosis, in quibus omnium mundanorum contemptus et exemplaritas maxime resplendere deberent; atque in hac cupiditate ac avaritia superiores religiosorum videntur sæpe magis culpabiles. Hinc etiam, justo Dei moderante ac permittente judicio, magna multoties damna religiosis contingunt, a quibus, si ab omni avaritia se arcerent, Deus bonus, justus et sapiens, eos utique præservaret : et tunc essent hominibus cunctis magis amabiles, exemplares, honorabiles et præclari, nec dubium quin et plura in eleemosynas eis darentur;9 nunc autem contemnuntur et blasphemantur a multis. Et revera ad præcavendum tot mala, ad promovendum tot bona, merito abstinerent omnes religiosi ab omni avaritiæ culpa, frugalitati ac parcitati studentes, præsertim quum tenuitas victus et vestitus sit indispensabiliter de essentia religionis, et Apostolus dicat, Ab omni specie mala abstinete10 vos, et ipse Unigenitus Dei in tam extrema paupertate vixerit in hoc mundo.11 Experientia quoque frequenter edocuit, per temporalium abundantiam periisse devotionem observantiamque claustralem; sed et sollicitudo et cupiditas ista, perfectioni spei in Deo et caritatis sinceritati non mediocriter derogant, ac plurima mala sequuntur ex eis.

Postremo, in evangelio isto docemur ut omni cupiditate et immoderata sollicitudine abdicatis, primo ac principaliter quæramus regnum Dei, veram salutem, gratiarum charismata, spiritualem profectum; et temporalia huic vitæ necessaria nobis adjicientur. Sit ergo in nobis bona et spiritualis sollicitudo accumulandi spirituales et interiores divitias, exuberantiam meritorum, incrementa virtutum, affluentiam munerum supernorum; et ne Deum in aliquo offendamus, ne tempus aliquod infructuose pertranseamus, ne circumveniamur a Satana, ne frigescat in nobis caritas Dei dilectiove fraterna, ne proximum scandalizemus, ne Deo inveniamur ingrati. Ecce quam solliciti sunt filii hujus mundi pro opulentia temporali, pro obtinendis bonis delectabilibus aut utilibus vel honestis vitæ præsentis, quæ exsistit tam incerta et brevis : quanto magis nos religiosi, pro opulentia spirituali, pro bonis vitæ futuræ æternaliter permansuræ, debemus summe et incomparabiliter esse solliciti, sicut et sancti patres nostri fuerunt, qui in omni diligentia et fervore, in omni cordis custodia, sobrietate, et corporis castigatione ac moderamine somni, in profectu continuo, in profundissima humilitate, insuperabili patientia, indefesso labore, fidelissime servierunt Domino Deo suo.

Ipsorum ergo vestigia conemur saltem aliqualiter imitari. Et quo anima corpore exstat nobilior, et vita futura vita præsenti diuturnior, eo plus solliciti ac studiosi simus pro animarum nostrarum veris divitiis, internis refectionibus, spiritualibus consolationibus, cœlestibus sempiternisque gaudiis, quam pro necessariis vitæ præsentis; et simus custoditi in omnibus, in omni sensu et verbo ac opere, præsertim in divino Officio, et coram intraneis atque extraneis, ut omnes ædificentur in nobis, et nos ipsi cum illis de eorum ædificatione ditemur donis gratiæ in præsenti, et gloriosius coronemur donis gloriæ in regno cœlesti.1213 Ad laudem et gloriam Dei. Amen.

Footnotes

  1. Matth. VI, 24. ↩

  2. Job XLI, 25. ↩

  3. Joann. XIV, 30. ↩

  4. Ps. IX, 2; CX, 1; CXXXVII, 1. ↩

  5. Job XLI, 25. ↩

  6. Tob. IV, 14. ↩

  7. Ps. CXLVI, 5. ↩

  8. Matth. vi, 33. ↩

  9. II Cor.ii, 11. ↩

  10. I Thess. v, 22. ↩

  11. Matth. xxiv, 12. ↩

  12. Zach. ix, 9. ↩

  13. Matth. viii, 20; ↩

Chapter 162 of 243