Skip to the text

Sermo 2

DE IMPEDIMENTIS DIVINI OBSEQUII, ET MULTIPLICI SERVITUTE.

PRÆPARATE corda vestra Domino, et servite illi soli, et liberabit vos de manibus inimicorum vestrorum. I Reg. VII, 3.

Ista sunt verba sanctissimi prophetæ Samuelis, in quibus ad duo hortatur nos. Primum est, ut corda nostra præparemus Domino Deo, id est, ad ejus caritatem et gratiam gratiosamque inhabitationem, seu gratiæ et virtutum augmentum, nos disponamus. Secundum est, ut soli Deo altissimo serviamus : quod intelligendum est de latriæ servitute, quæ soli Deo debetur. Latria namque est virtus quæ Deo cultum cærimoniamque impendit.1 Unde in Deuteronomio habetur : Dominum Deum tuum timebis et ipsi soli servies. Tertio, in verbis præinductis tangit Samuel fructum seu utilitatem provenientem nobis ex Dei obsequio, quia liberabit nos de manibus inimicorum nostrorum, videlicet invisibilium hostium, de quibus ad Ephesios legitur :2 Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Istud idem docet in evangelio hodierno Salvator, dicendo : Nemo potest duobus dominis servire ;3 itemque, Non potestis Deo servire et mammonæ.4 In quibus verbis hortatur nos ut soli Domino serviamus.

Sed his objici potest, quia videmus quotidie quod multi homines quibusdam mortalibus subjacent vitiis, et tamen serviunt Deo, audiendo Missas, orando, jejunando, eleemosynas dando et dies celebrando festivos : imo a multis abstinent peccatis mortalibus, Dei intuitu ac timore. Sunt quippe nonnulli qui licet simplicem fornicationem non vitent, adulterium tamen committere nolunt. Quidam etiam quamvis propria bona cupide servent, aliorum tamen bona non cupiunt. Et respondendum, quod nullus in mortali exsistens peccato vere ac proprie servit Deo. Nunc enim sermo est de servitute Dei quæ est actus virtutis et meritorium opus ex caritate procedens. Qui autem in mortali est culpa, nullam habet virtutem quoad perfectam rationem virtutis, nec caritatem. Unde qui in mortalibus sunt peccatis, non nisi improprie Deo servire dicuntur. Non enim obediunt Deo, quoniam ejus præcepta non implent eo modo quo Deus ea jubet impleri, puta ex caritate et recta intentione ad gloriam Omnipotentis, nec vitant peccata ex caritate aut filiali timore, sed servili formidine aut naturali Dei amore. Dicuntur tamen Deo servire, in quantum faciunt quædam opera bona ex genere, et quoad substantiam facti videntur implere præcepta, honorando parentes, Deum verum solummodo adorantes, non jurantes, non occidentes; verumtamen quum spiritualiter mortui sint, nihil efficiunt Deo acceptum atque æternæ meritorium vitæ.

Denique jam pensandum qualiter debeat homo præparare cor suum Deo, et quid sit soli Deo servire. Ad quæ respondendum est, quod Deo cor præparare, est ea a se removere per quæ ineptus est et indignus ad caritatem et gratiam Dei, ad dona Spiritus Sancti, ad salutarem unionem mentis suæ cum proprio Creatore. Hæc autem non sunt nisi peccata mortalia, quæ, Isaia testante, dividunt inter Deum et nos, atque ut loquitur Jeremias, prohibent bonum a nobis, id est, a susceptione charismatum Spiritus Sancti impediunt corda nostra.56 Itaque cor Deo parare, est mentem a peccatis purgare: quod facit peccator, de suis peccatis dolendo et eadem confitendo, pro eis quoque satisfaciendo, et cavendo ea in posterum. Iterum cor Deo parare, est illud ad gratiam et virtutes disponere, et se Deo pro viribus applicare, dando se ad opera Deo complacita. Ad quod etiam beatissimus Christi præcursor admonuit, dicens:7 Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Hinc scriptum est: Ponite corda vestra super vias vestras;8 id est, opera vestra considerate an sint virtuosa, an vitiosa: quatenus si virtuosa sint, perseveretis ac proficiatis in eis; si vitiosa, pœniteatis ac emendetis.

Præterea istud est quod in evangelio isto docet nos Unigenitus Dei. Docet enim primo, ut avaritiam fugiamus; secundo, ut sollicitudinem immoderatam temporalium rerum abjiciamus; tertio, ut primo quæramus regnum Dei et justitiam ejus, sicque confidamus in Deo quod temporalia necessaria nobis adjicientur. Qui autem hæc agit, soli utique Deo servit, quia non servit carni, nec mundo, neque diabolo. Quidam etenim serviunt carni, ut gulosi et luxuriosi, quoniam carnis suæ concupiscentiis magis obediunt quam Dei præceptis: imo Dei præcepta transgredi non verentur, quatenus vilissimæ atque fœdissimæ carnis suæ desideriis satisfaciant scelerate. De quibus ait Apostolus: Qui in carne sunt, scilicet, carnalibus desideriis acquiescunt, Deo placere non possunt.9 Alii serviunt mundo magis quam Deo, sicut avari, qui transitoriis rebus et terrenis divitiis, magis quam Deo, cordis sui affectum conjungunt, et magis solliciti sunt, magis cogitant et conantur terrena ac peritura acquirere, conservare, augere, quam Deo placere, quam divina præcepta implere, quam salutem adipisci æternam. Quorum fatuitas est immensa; et mirum quod cor hominis obtenebrari sic potest.10 Isti advertant quod divinus ait Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria multa, mala et inutilia, quæ mergunt hominem in perditionem.11

Deinceps his avaris valde timendum est illud Ecclesiastici: Avaro nihil est scelestius, nihil est iniquius quam amare pecuniam;12 avarus enim animam suam habet venalem. Sed quæri potest, cur avarus dicatur animam suam habere venalem. Et respondendum, quod ideo, quia pro nummo vendit eam ac tradit diabolo. Dum enim ad lucrum seu nummum in tantum afficitur, quod ejus desiderio mentiri aut perjurare, decipere, et dies festivos violare sive infringere, aut alio modo præceptum Dei vel Ecclesiæ transgredi non veretur, quid aliud operatur, nisi quod diabolo animam propriam tradit venditque?

Deinde quanta et quam horribilia vitia ex avaritia generentur, pandit Augustinus, dicendo: Quæ est ista aviditas avaritiæ, quum et ipsæ bestiæ habeant modum? Tunc enim rapiunt quando esuriunt, parcuntque prædæ dum sentiunt saturitatem. Insatiabilis est sola avaritia hominum: rapit, nec satiatur; nec Deum timet, nec hominem reveretur; nec patri parcit, nec matrem agnoscit; nec fratri obtemperat, nec fidem amico servat; viduam opprimit, pupillum invadit, liberos in servitium revocat; testimonium falsum profert, mentitur, perjurat, mortuorum res occupat. Quæ est ista animarum insania, amittere vitam gratiæ, appetere mortem culpæ, acquirere aurum, et perdere cœlum?

Alii serviunt diabolo, ut superbi, qui diabolum omnium regem superborum specialiter imitantur.13 Nam primum peccatum diaboli fuit superbia, et usque ad præsens manet in ea, non obstante omni sua miseria. Sic superbi, non obstante quod tot vilitatibus et fœditatibus pleni sunt in corpore et anima, quod tot peccatis gravantur, quod tot periculis æternæ sunt damnationis expositi, imo inferno jam proximi, utpote in statu damnationis lamentabiliter constituti, nihilo minus insensati et excæcati, tument, extolluntur, seque honorabiles arbitrantur, quum omni sint luto et stercore viliores ac turpiores. Merito ergo ait Scriptura :14 Odibilis coram Deo et hominibus est superbia.

Præterea, istud quod dictum est, quosdam servire carni, aliquos mundo, et quosdam diabolo, intelligendum est per quamdam appropriationem. Certum est equidem quod quicumque mortaliter peccat, servit diabolo. Idcirco gulosi, luxuriosi, avari, et omnes iniqui, dæmonibus serviunt; sed per appropriationem prætactam, gulosi et lubrici servire dicuntur carni, avari mundo, superbi diabolo. Sed, proh dolor! multi jam sunt qui tam carni quam mundo atque diabolo obsequuntur, quoniam universis vitiis jam prætactis ac aliis multis replentur. Isti pluribus serviunt dominis quam duobus : imo tot dominis serviunt ac subduntur, quot peccata committunt, et quot pravis desideriis devincuntur. O quanta est vilitas, turpitudo et immunditia iniquorum! Certe nulla mundi cloaca tam turpis et fœtida est coram hominibus, ut anima transgressoris coram oculis Creatoris. Unde ergo superbis, vas putridum, mancipium vitiorum, serve diaboli, qui infelicissime servis tam multiplici culpæ mortali? Verum, ut ait Apostolus, carnalis homo non sapit ea quæ sunt Spiritus Dei;15 stultitia enim est illi. Quum enim iniquorum atque carnalium hominum corda sint plena vitiorum fœtore, immunditiarum amore, pravitatis obliquitate, carnalis ac sæcularis prudentiæ stoliditate, introire in ea vix potest odor virtutum, puritatis dilectio, justitiæ rectitudo, sapientiæ splendor. Verumtamen de eis desperandum non est, quia converti possunt. Propter quod clamat ad eos Isaias propheta : Redite, prævaricatores, ad cor, hoc est, considerate vos ipsos, peccata vestra perpendite, quanta vobis instet damnatio intuemini, et horrete.16

Nunc ergo, juxta Christi doctrinam, soli Deo altissimo placere ac deservire conemur, avaritiam et sollicitudinem terrenorum immoderatam jugiter detestemur, et spirituali amore diligamus nos ipsos ac alios. Multi quippe filios suos ac filias, propinquos ac ceteros carnaliter ac mendaciter diligunt, dum eis temporalia bona colligere non desistunt, ut in hoc mundo ditentur, honorentur ac prosperentur : per quod se ipsos ac illos infernalibus parant tormentis. Unde legitur, quod fuit quidam dives avarus filios habens duos, quorum unus nolens patri succedere in divitiis periculose adeptis, factus est eremita. Alius filius mansit cum patre, cupiens ei in hereditate succedere : quod etiam factum est. Defunctoque patre, defunctus est post modicum tempus et filius ejus iste. Quo cognito, contristatus est eremita, timens de patris sui ac fratris damnatione æterna; oravitque Dominum, ut patris ac fratris sui statum sibi ostendere dignaretur. Benignissimus vero Deus preces sanctissimi eremitæ celeriter exaudivit : nam raptus est ille eremita, atque in spiritu ductus est ad infernum. Ubi quum non invenisset patrem suum ac fratrem, exspectavit paulisper; et protinus vidit patrem suum exeuntem de quodam puteo infernali sulfureo, et statim post hoc de eodem puteo vidit fratrem suum egredientem. Vidit quoque quod pater suus et filius ejus ille damnatus se invicem mordebant et affligebant, litigando dicentes mutuo improperatoria verba. Pater equidem filio dixit : Maledictus sis tu, quia ut te ditarem avarus fui. Filius econtrario dixit ad patrem : Maledictus sis tu, quia nisi temporalia illa mihi reliquisses, damnatus non essem. Ex quo constat quod qui socii sunt in culpis, socii sunt in tormentis, et quod qui in vita præsenti magis se invicem amant carnali amore, postea magis se odiunt in infernali ardore.

Footnotes

  1. Deut. vi, 13. ↩

  2. Ephes. vi, 12. ↩

  3. Matth. ↩

  4. Matth. vi, 24. ↩

  5. Jer. V, 25. ↩

  6. Is. LIX, 2. ↩

  7. Matth. III, 3. ↩

  8. Agg. I, 5. ↩

  9. Rom. VIII, 8. ↩

  10. Matth. VI, 24-33. ↩

  11. I Tim. VI, 9. ↩

  12. Eccl. X, 9, 10. ↩

  13. Job xli, 25. ↩

  14. Eccli. x, 7. ↩

  15. 1Cor. 11, 14. ↩

  16. Is. xlvi, 8. ↩

Chapter 158 of 243