Sermo 3
DE VARIIS CAUSIS VITANDI AVARITIAM SOLLICITUDINEMQUE SUPERFLUAM, ET DE MULTIPLICI INSIPIENTIA AVARORUM.
PRIMUM quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Matth. VI, 33.
Quemadmodum Paulus ait apostolus, Propter nos Christus egenus factus est, ut ejus inopia, id est merito suæ paupertatis, nos divites simus :1 divites utique spirituali opulentia, ita ut in vita præsenti abundemus in charismatibus gratiæ ac virtutum, in futuro autem donis gloriæ in æternum. Quia etenim Filius Dei venit in mundum hunc, ut ab amore rerum præsentium transferret nos ad amorem cœlestium, æternorum ac divinorum, ideo verbis et factis talem edocuit vitam per quam homines magis apte atque faciliter ad æternam possint pervenire salutem : hoc est vitam purissimam, humillimam, itemque pauperrimam, quia superbia et avaritia ac incontinentia a cœlestis regni introitu præsertim impediunt homines. Hinc præsenti in evangelio Christus specialiter avaritiam ac superfluam reprobat circa temporalia curam.
Ad omnem itaque Christianum præcipue spectat avaritiam sollicitudinemque calcare superfluam. Primo, quoniam Christus, magister, dominus ac judex noster, hoc docuit et præcepit : cujus doctrinis acquiescere, cujus præceptis obedire tenemur. Imo multiplici ratione Christus id persuasit, sicut in evangelii expositione ostensum est.
Secundo, quoniam Christus, qui est via, veritas et vita, omniumque Christianorum exemplar, pauperrimam in hoc mundo vitam elegit, secundum quod ipse testatur :2 Vulpes terræ foveas habent, et volucres cœli nidos;3 Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Hinc ait Bernardus: Filius Dei in hunc mundum descendens, paupertatem elegit, ut sua æstimatione eam nobis faciat pretiosam. Descendit ab inenarrabilibus cœli divitiis, atque in tanta paupertate advenit, ut natus mox in præsepio poneretur.4 Et vere magna nimisque magna abusio, ut dives esse velit vermiculus vilis, propter quem pauper fieri dignatus est Dominus majestatis.
Tertio, quoniam quanto lex evangelica, ad cujus observantiam omnes Christiani tenentur, est spiritualior, perfectior atque divinior omni aliarum gentium lege, tanto Christiani præ ceteris gentibus spiritualiores et magis perfecti ac divini consistere debent, bona carnalia et terrena despiciendo, cœlestia vero et æterna desiderando. Ideo Christus dixit : Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est ;5 itemque, Nolite thesaurizare in terra. Quum ergo in evangelica lege beatificetur paupertas, et voluntarie pauperibus pro hujus brevissimæ vitæ spontanea inopia promittantur regni cœlestis deliciæ, Christo dicente, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;67 hinc non vere christianum, sed magis paganum se esse demonstrat, qui toto affectu temporalibus inhiat, qui magis conatur temporalibus abundare quam gratiæ ac virtutum beneficiis decorari, qui plus nititur in præsenti ditari quam in cœlestibus coronari. Sed heu, quam multi sunt tales! Dici jam potest de populo christiano quod Jeremias de Judæorum ait populo:8 A minori usque ad majorem, omnes avaritiæ student. Verumtamen tales sciant se nomine, non virtute, christianos, atque præ ceteris gentibus longe damnabiliores.
Quarto, quia divitiæ sunt homini innumerabilium culparum occasio. Videmus namque quod homines quanto sunt ditiores, tanto communiter sunt animosiores; ex divitiarum quoque abundantia procedunt vitia gulæ atque luxuriæ, otiositas, loquacitas, pompa in vestibus, pluraque alia mala. Itaque quanto homines plures congregant sibi divitias, tanto plurium vitiorum occasiones sibi procurant, et plura salutis impedimenta sponte assumunt. Hinc ait Salvator: Deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes in cor, suffocant verbum Dei, et sine fructu efficitur.9 Denuo quoque: Væ (inquit) vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.10 Deinde, quam verissima hæc sint, constat ex eo quod Unigenitus Dei fatur: Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum!11 Et rursus ait ibidem:12 Amen dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. Quum ergo valde difficile sit divitiis abundare, nec eas immoderanter amare, neque superflue eis uti, certum est quod homines imperfecti et in virtutibus nondum exercitati, maximis æternæ damnationis periculis se involvunt, atque innumerabilium vitiorum occasionibus se exponunt, dum temporalibus rebus abundare nituntur, et divitias congregare seu conservare quotidie moliuntur.
Quinto, quia immoderatus amor temporalium rerum et sollicitudo superflua circa eas, impediunt hominem a spirituali profectu virtutum, a contemplatione divinorum et a divino amore. Ideo dicit Gregorius: Avaritia mentem facit tam gravem, ut ad appetenda cœlestia attolli non possit. Et Christus in Evangelio protestatur: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.13 Unde probatur quod quando deorsum sunt quæ amantur, tunc cor ad inferiora deprimitur; dum vero sursum sunt quæ diliguntur, cor ad superiora erigitur: præsertim quum asserat Augustinus, Anima verius est ubi amat, quam ubi animat.
Sexto, quia ad Christianos potissime spectat filialem habere amorem ad Deum, et de ejus bonitate, caritate ac providentia plenam habere fiduciam. Idcirco non debent pro temporalibus nimis sollicitari, quasi Deus non habeat providentiam actuum humanorum. Hinc in evangelio hodierno ait Salvator: Scit Pater vester cœlestis quia his omnibus indigetis.14
Insuper multæ sunt stultitiæ avarorum. Prima, quod abundanter sibi præparant de necessariis et utilibus in loco ubi (comparative loquendo) per unam horam vix erunt, et non provident sibi de necessariis in loco ubi æternaliter permanebunt. Hæc enim vita comparatione vitæ futuræ momentum est. Et in hac vita præparant sibi avari cibaria, habitacula, vestimenta ultra mensuram; in futura vero vita nil præparant sibi accommodum, sed æternæ damnationis supplicium. Aguntque stultius quam si quis uno die habitaturus in Francia, et centum annis in Italia, faceret sibi ædificia multa et magna, provisiones ac copias grandes in Francia, nihil vero ædificaret, nec provideret sibi in Italia. Secunda eorum fatuitas est, quod sollicite provident corpori suo et animam propriam negligunt, quum tamen anima incomparabiliter corpore exstet præstantior. Sicque stolidius agunt quam si quis auro purissimo præferat lutum vilissimum. Tertia eorum insipientia, quod quanto plus morti propinquant, tanto plus temporalia sibi accumulare nituntur, quasi tanto diutius essent victuri, quanto magis senescunt. Videmus enim quod in senescentibus ac senibus avaritia crescit. Quarta, quoniam ultra modum se onerant, atque pro eo quod de onere debent minuere, augent illud tamdiu quousque cadant sub eo, et opprimantur ac pereant. Quid enim sunt temporalia ista nisi onera magna, quibus annexæ sunt variæ curæ, timores, distractiones, inquietudines? Ideo dicit Hieronymus: Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet, quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut habita metuit ne amittat; et dum in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa. Iterum ait: Avarus hic ardet æstu concupiscentiæ ac multiplici cura custodiæ rei terrenæ, postmodum vero ardebit igne gehennæ. Si potentiorem videt, timet raptorem; si infirmiorem, suspicatur furem. Infelix tanta patitur, quanta pati timet.
Præterea, sicut Thomas scribit in secunda secundæ, sollicitudo temporalium rerum fit tribus modis illicita. Primo, ex parte rerum de quibus quis sollicitatur, videlicet dum in temporalibus rebus adipiscendis aut conservandis aliquis sibi finem constituit, inhærendo eis per cordis affectum magis quam Deo. Avarus equidem magis afficitur circa nummum quam circa Deum, nec curat Deum amittere per juramenta, mendacia ac alia vitia, dummodo queat adipisci pecuniam. Ecce quanta est avari insania. Secundo fit sollicitudo ista illicita, propter superfluitatem conatus seu studii circa ea: sicut dum aliquis tantum circa illa insistit ac nititur, quod a spiritualibus et a bonis operibus ad quæ obligatus est, impeditur. Tertio, ratione timoris superflui quo homo nimis veretur temporalia sibi posse deficere, etiamsi Deo debite obsequatur: et hoc Christus in evangelio isto multipliciter reprobat, ut in expositione patuit textus. Verum loco et tempore opportuno moderate sollicitari pro temporalibus necessariis congregandis aut conservandis, ordinando ea ad spiritualia bona, licitum est atque laudabile. Postremo, multa sunt remedia contra avaritiam sollicitudinemque superfluam. Primum est consideratio paupertatis Christi in sæculo isto.15 Non enim est servus major domino suo. Secundum est consideratio brevitatis et incertitudinis vitæ præsentis, in qua modica possunt sufficere, dicente Boetio: Natura paucis minimisque contenta est. Ideo dicit Gregorius: Longa nostra desideria increpat brevis vita. Tertium est consideratio periculorum ac vitiorum quæ homo ex temporalibus incurrit, præsertim dum abundat in eis, quod scilicet tam difficile est locupletem salvari: quia secundum Hieronymum, impossibile est nunc gaudere cum mundo, et postmodum regnare cum Christo. Quartum est consideratio multiplicis fructus quem homo acquirit contemnendo divitias, quia per hoc Dei gratiam in præsenti et gloriam promeretur æternam, multaque vitia et pericula summa evadit.
Itaque, juxta Salvatoris doctrinam, primo quæramus « regnum Dei », ut scilicet omnia quæ agimus, ad Dei honorem et gloriam ac nostram æternam beatitudinem ordinemus:16 et expedit omni die actualiter omnia taliter ordinare etiam sæpe. Et antequam ad exteriora agenda quis transeat, quærat « justitiam » regni cœlestis, id est, aliqua opera spiritualia virtuosa exerceat, orando, Deum laudando, et Missam, si potest, audiendo. Sed in isto sunt multi vehementissime reprehendendi: nam quasi bestiæ surgunt, et statim ad exteriora cor suum effundunt, et vix unam legunt Orationem dominicam; sic quoque vadunt dormitum absque memoria Dei, sine examinatione conscientiæ suæ, et absque invocatione pietatis divinæ pro remissione culparum diei præteritæ ac totius vitæ elapsæ. Ideo juxta prætacta quilibet se emendet, et circa spirituales animæ suæ divitias, hoc est virtutes et meritorias actiones, maxime sollicitetur, ne eas amittat, ne Deum offendat, ne sempiternam perdat salutem.
Refert Hieronymus de Socrate philosopho, quod in juventute sua volens ire ad studium, et videns se non posse habere aurum ac sapientiam adipisci, magnam auri massam projecit in mare, dicens : Malo dominari tibi, quam quod tu domineris mihi. Sanctus quoque Antonius dum perrexit ad eremum, invenit in via copiosissimum ac splendidissimum aurum, et cursum arripiens, cum omni festinatione fugit ab eo tanquam a colubro. Sic et B. Franciscus in tantum sprevit pecunias, quod etiam tactum earum universis sui Ordinis prohibuit Fratribus.
Footnotes
Chapter 159 of 243