Sermo 5
QUOMODO SUBDITI A PRÆLATIS AD VIAM VIRTUTIS POST LAPSUM SINT REVOGANDI, PRUDENTERQUE DIRIGENDI; ET QUOMODO ILLI IPSI SUBDITI HABERE SE DEBEANT.
FRATRES, si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Galat. VI, 1.
Deus justus, bonus et sapiens, unicuique secundum opera sua restituens, misericordibus misericordiam pollicetur: Beati (inquiens) misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Immisericordibus vero, duris et crudelibus per suum ait Matth.v,7.
Apostolum: Judicium sine misericordia ei qui non fecerit misericordiam. Hinc in hodierna epistola, Vas electionis hortatur ut viri spirituales in virtutibus exercitati atque in præliis tentationum experti, tentatis et lapsis pie condoleant, non aspere indignentur, eosque instruant qualiter resurgere, emendare, et de cetero custodire se ac repugnare tentationibus et peccatis debeant universis; istudque faciant animo mansueto cum magna discretione, juxta dispositionem et capacitatem eorum quibus loquuntur, et cum humilitate, considerando propriam fragilitatem, præsertim Jacob.n,13.1 si deserantur a gratia, ne et ipsi tententur tentatione prædominante ac dejiciente. Quam tentationem mererentur incurrere, si tentatis et lapsis non condolerent ac subvenirent humiliter. Quemadmodum enim meretur homo misericorditer adjuvari ac conservari a Deo, aliis misericordiam impendendo, præsertim tentatis, afflictis et lapsis; sic ad tales indignanter et aspere se habendo, meretur a Deo relinqui et tentationibus vinci. Itaque propriæ defectuositatis et culpæ consideratio incitat hominem prudentem ad compatiendum auxiliandumque aliis. Propter quod et in Ecclesiastico dicitur: Memento judicii mei:2 sic enim erit et tuum. Mihi heri, et tibi hodie.
Præterea advertendum quod ait Apostolus: « Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto ». Præoccupatus quippe dicitur aliquis in delicto, qui ex subreptione, infirmitate, ignorantia, inadvertentia aut vehementi tentatione in culpam delapsus est: et talis « in spiritu lenitatis » est instruendus, consolandus ac reducendus, ne Galat.vi,1.3 abundantiori absorbeatur tristitia, sed ad pristinum redeat gradum, atque de cetero cautior perseveret. Aliqui vero peccant non ex tali præoccupatione, sed ex deliberatione, ex habitu vitioso, ex proposito, ex usu iniquo, ex certa malitia: qui sunt durius arguendi, et in spiritu æquitatis disciplinandi. Præoccupati autem in malo qui dociles convertibilesque consistunt, mititer sunt tractandi, nisi forte causa exercitationis aliter fiat cum discretione. Nam, ut Prosper testatur: Leniter reprehensus exhibet reverentiam castiganti; asperitate vero immoderatæ reprehensionis offensus, nec increpationem recipit, nec salutem. Ambrosius quoque: Plus (inquit) proficit amica correptio, quam reprehensio turbulenta; illa pudorem, hæc indignationem producit. Verum, ut ait Isidorus: Qui secrete admonitus de peccato, emendare se negligit, publice arguendus est; et vulnus quod secreta reprehensione curari non potest, publica redargutione curandum est. Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda, sed manifeste sunt increpandi qui publice peccant, ut dum illi aperta objurgatione curantur, hi qui eos sequendo deliquerant, corrigantur: sicque dum unus debite castigatur, plurimi emendentur. Unde de manifeste peccantibus ait ad Timotheum Apostolus:4 Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Qui etenim publice peccat, aliis præbet peccandi audaciam, et scandalizando nocet communitati: idcirco dum publice corripitur ac debite castigatur, alii a peccandi audacia retrahuntur, et communitatis saluti prospicitur, communique paci sagaciter providetur.
Deinde ista præoccupatorum in aliqua culpa instructio ad præsidentes potissime pertinet. Ideo spiritualis pater religiosorum, si aliquem viderit contra se aut alium quemquam esse tentatum aut in aliquam culpam notabilem lapsum, debet celerius quo poterit tentatum illum pie accedere, mansuete instruere, ad virtutis viam reducere. Et si viderit expedire, potest aliquem ex Fratribus virum discretum et timoratum mittere ad tentatum sic instruendum; et ille Frater ad tentatum directus, fideliter et discrete se habeat, ea dumtaxat loquendo quæ ad tentationis sedationem et Fratris curationem possunt conferre. Quod si forte inter præsidentem et Fratrem tentatum causa vertatur, ita quod tam præsidens quam tentatus aliqua dura de se invicem ad Fratrem intermediantem loquantur, non oportet ut Frater ille medians narret ambobus quid de se invicem sunt locuti, quia per hoc interdum augeretur tentatio; sed duriora verba transiliens, quæ ad pacem expediunt hinc inde denuntiet. In qua re magna opus est discretione. Si autem intermedians fuerit injuste et ficte se habens, et tentatum contra præsidentem magis inflammans, sive econtra, diabolicum crimen committeret. Conformiter, si is qui præest, ex quadam duritia, indignatione, elatione aut zelo amaro nollet se tantum humiliare quod iret aut mitteret ad Fratrem tentatum, sed eum in sua inquietudine per dies et dies dimitteret, non mediocriter in hoc ipso peccaret. Omnino enim oportet ut præsidens tantæ sit perfectionis, ut sua bonitate, aliorum malitiam, sua humilitate, mansuetudine, patientia, caritate et sapientia, aliorum (maxime sibi commissorum) superbiam, iram, impatientiam, aversionem, imprudentiam possit vincere et curare: alioqui non bonus neque idoneus est medicus animarum.
Hinc sanctus pater Benedictus, postquam in Regula sua expressit qualibus pœnis et quali excommunicationi debeat subjacere qui aliqua graviori culpa devictus est, ut scilicet a mensa et oratorio suspendatur, nec aliquis Fratrum ei in aliquo jungatur consortio neque colloquio, deinde docet qualiter spiritualis pater circa recuperationem talis Fratris debeat esse sollicitus, dicens: Omni sollicitudine curam agat abbas circa Fratres delinquentes, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus.5 Ideo procedere debet omnino ut sapiens medicus, immittendo quasi occultos consolatores senipectas*, hoc est seniores sapientes Fratres, qui quasi secrete consolentur Fratrem fluctuantem, et provocent eum ad humilitatis satisfactionem, consolenturque eum, ne abundantiori absorbeatur tristitia, sed confirmetur in eo caritas, et oretur pro eo ab omnibus.67 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni industria ac sagacitate curare, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum suscepisse curam animarum, et boni pastoris imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quærere unam ovem quæ periit:8 cujus infirmitati in tantum compassus est, ut eam sacris humeris suis dignaretur imponere, et sic reportare ad gregem. Ecce hæc beatissimi patris Benedicti verba omni spirituali patri sunt diligentissime intuenda ac observanda.*
Insuper in præsentis dominicæ epistola ad humilitatem cohortatur nos Apostolus, dicens: Si quis existimat se aliquid esse quum nihil sit, ipse se seducit;9 hoc est, qui se ipsum inaniter magnificat et extollit, quasi sit virtuosus aut a se ipso aliquid boni habens, se ipsum seducit, quoniam propria elatione cæcatur, et sibi ipsi maxime nocet superbia sua. Unde Habacuc ait:10 Quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur. Quemadmodum enim vinum suaviter intrat, sed paulo post venenum diffundit et mordet ut regulus; sic vana gloria, propria complacentia, stulta elatio, falsa sui ipsius reputatio, quasi dulciter animum ingrediuntur, sed nisi mox extrudantur, instar basilisci inficiunt mentem, et omni virtutum privant decore. Idcirco se ipsum bene examinet homo, et inveniet se ærumnosum, defectuosum, periculis undique circumvallatum. Qui autem caritate et gratia caret, spiritualiter nihil est.
Amplius, docet Apostolus ut qui informantur ab aliquo de pertinentibus ad salutem, grati sint suo instructori, et ei vicem rependant. Hinc religiosi suum spiritualem patrem, a quo quotidie salubriter instruuntur, debent specialiter valde diligere, honorare, et si ex humana fragilitate in aliquo forsitan defectuosus fuerit, supportare, nec ei faciliter indignari et esse molesti. Hinc alibi dicit Apostolus: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo;11 et denuo: Rogo vos, fratres, ut noveritis eos qui præsunt vobis et monent vos, ut habeatis illos abundantius in honore;12 propter opus illorum pacem habete cum eis. Nec solum superior, sed et quilibet doctior salubriter aliquem instruens et exhortans, ab illo est honorandus specialiterque amandus, tanquam benefactor præcipuus. Propter quod vir sapiens quidam protestatur:13 Danti mihi sapientiam, dabo gloriam. Et Augustinus: Si me, inquit, posses docere quod nescio, non solum verbis corripientem, sed et pugnis cædentem deberem te patientissime sustinere.
Postremo hortatur Apostolus ut benefacientes non deficiamus, sed incessanter atque ferventer Domino obsequamur, qui non deridetur, nec fallitur, sed omnia superclarissime intuetur, et unicuique secundum quod seminaverit, reddet.141516 Idcirco dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, ad minus orando pro universis, et opera misericordiæ, præsertim spiritualia, totis viribus exsequamur.17
Footnotes
Chapter 161 of 243