Enarratio in epistolam
SI SPIRITU VIVIMUS, SPIRITU ET AMBULEMUS. Galat. v, 25, 26; vi, 1-10.
EPISTOLA dominicæ hujus moralibus saluberrimisque doctrinis plenissima est. Ait namque divinus Apostolus : Si spiritu vivimus, id est, si rectæ rationis judicio seu Spiritus Sancti operatione intus in anima vitam gratiæ habemus, spiritualiter intus vivendo per caritatem, spiritu et ambulemus, id est, etiam foris spiritualiter conversemur, opera virtuosa et exemplaria peragendo, sicque rationis judicium et Spiritus Sancti instinctum in exterioribus prosequendo, quatenus impleamus quod docet Salvator : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.12 Sed ne in hoc propriam gloriam intendamus, addit Apostolus : Non efficiamur inanis gloriœ cupidi, id est, non appetamus inaniter ab hominibus reputari aut honorari. Hoc est quod præcepit Christus : Videte ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab illis. Invicem provocantes, id est, verbis aut signis seu factis mutuo ad iracundiam, impatientiam aut aliam pravam animi motionem inducentes aut irritantes, quia hoc esset proximum scandalizare. Non ergo per irrisionem aut alio modo provocandus est proximus. Invicem invidentes. Invidia quippe directe contrariatur caritati : ideo sicut caritas est potissimum vita animæ, ita invidia potissimum appellatur mors animæ. Propter quod Salomon protestatur :3 Putredo ossium, invidia.
Deinceps hortatur prælatos et perfectiores, ut imperfectis ac subditis pie condescendant atque subveniant. Fratres, etsi prœoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, id est, quamvis aliquis præventus fuerit, ita quod ex tentatione, infirmitate aut ignorantia inciderit aliquam culpam, vos qui spirituales estis, id est in virtutibus exercitati et desuper illustrati, hujusmodi hominem instruite in spiritu lenitatis, id est, animo mansueto, non indignabundo, informate, ostendendo ei suum errorem et culpam, atque ad viam veritatis et æquitatis eum pro viribus reducite. Deinde Apostolus a plurali numero descendens ad singularem, subjungit : Considerans te ipsum, id est, istud quod dictum est impleas, propriam fragilitatem perpendens, ne et tu tenteris, id est, tentatione vincaris, aut gravi tentatione impugneris. Quemadmodum enim meremur misericordiam nobis fieri desuper, dum aliis condolemus ac subvenimus, secundum illud, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur;4 sic aliis lapsis et indigentibus non consulendo, succurrendo aut benefaciendo, sed indignando, meremur a Deo relinqui et in easdem aut majores culpas corruere. Unde propriæ fragilitatis et culpæ consideratio inducit hominem ad habendum compassionem cum aliis, et ad succurrendum eisdem. Hinc in Ecclesiastico habetur :5 Memento judicii mei : sic enim erit et tuum. Mihi heri, et tibi hodie.
Alter alterius onera portate, id est, defectus vestros et infirmitates atque peccata mutuo patienter sufferte, et vobis invicem condolete atque succurrite, orate quoque pro invicem, ut salvemini.6 Et sic adimplebitis legem Christi, id est præceptum caritatis fraternæ, de quo dicit Salvator : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.7
Itaque præinducta implete, et nolite per superbiam vos ipsos erigere. Nam si quis existimat se aliquid esse quum nihil sit, id est, si se ipsum vane reputat et extollit, quasi a se ipso aliquid habeat boni, vel quasi in caritate et gratia sit, quum tamen per superbiam suam virtutes amiserit, et spiritualiter nihil sit. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est :8 Quid superbit terra et cinis ? Propheta quoque loquitur Deo : Substantia mea tanquam nihilum ante te.9 Ipse se seducit, id est, propria elatione excæcat, in falsitatem præcipitat, et damnationem incurrit, juxta illud Habacuc : Quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur.10
Opus autem suum probet unusquisque, id est, actus vitæ suæ prudenter examinet, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, id est, de propriis bonis operibus exsultabit, si fuerit virtuosus : verumtamen non finaliter nec principaliter in se, sed in Domino, juxta illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et non in altero, id est, de factis et meritis aliorum non præsumet, neque in aliorum laude et adulatione lætabitur.11 Quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis ? ut ait Apostolus. Unusquisque enim onus suum, id est causam quam cum districto judice habet, seu conscientiæ suæ gravamen, vel vitiorum suorum ultionem, vel actionum suarum manipulum operumque congeriem, portabit.12 Opera enim illorum sequuntur illos. Unde in libro Job asseritur : Omnipotens opus hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.13 Ad Romanos quoque legitur : Unusquisque pro se rationem reddet.1415
Porro præinducta Apostoli verba non secundum superficiem litteralem, sed sapienter intelligenda sunt : aliter discordarent ab invicem. Dixit enim, « Alter alterius onera portate »;16 nuncque adjunxit, « Unusquisque onus suum portabit », quasi unus non sit portaturus onus alterius. Item prædixit, Nemo glorietur in hominibus ;17 et, Qui gloriatur, in Domino glorietur.18 Nunc vero, « In semetipso », inquit, « gloriam habebit ». Sed juxta expositiones prætactas nulla in iis contradictio est.
Communicet autem is qui catechizatur verbo, id est qui instruitur sapientia salutari seu sacræ Scripturæ eloquiis, ei qui se catechizat, id est suo instructori, in omnibus bonis : id est, tam spiritualia bona sua, videlicet preces et merita, quam corporalia, communicet, impendat, condividat suo informatori, si temporalibus eget; ei quoque in bonis operibus se conformet. Justum est equidem ut qui ab alio spiritualia accipit, in temporalibus ei subministret, si potest, et ille indigeat. Propter quod alibi dicit Apostolus : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus ?19 Christus quoque in Evangelio :20 Dignus est (inquit) operarius mercede sua.
Nolite errare, non acquiescendo sanis doctrinis, seu non obtemperando præceptis. Deus non irridetur, id est, non fallitur. Cujus signum subjungitur : Quæ enim seminaverit homo, id est opera quæ in præsenti vita peregerit, quæ ad præmium comparantur futurum sicut semen ad fructum; hæc et metet, id est, horum condignam mercedem accipiet. Unde per Ezechielem Deus frequenter testatur : Unumquemque vestrum juxta viam suam judicabo. Quoniam qui seminat in carne sua, id est, carnaliter vivit, concupiscentias suas sequendo, de carne et metet corruptionem, id est, pro vitiis suis carnalibus recipiet æternam damnationem, virium quoque animæ suæ infectionem, quia peccata animam indisponunt, et vires ejus inficiunt seu corrumpunt.21 Hoc est quod ad Romanos inducitur: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.22 Unde nunc subditur: Qui autem seminat in spiritu, id est, spiritualiter conversatur, sensualitatem domando, et actibus latriæ ac ceterarum virtutum insistendo, de spiritu metet vitam œternam, id est, pro spiritualibus et virtuosis suis operibus sempiternam beatitudinem sortietur, juxta illud in Psalmo:23 Hic accipiet benedictionem a Domino; in Apocalypsi quoque, Servi Dei videbunt faciem ejus, et regnabunt in sæcula sæculorum.24
Bonum autem facientes, non deficiamus, id est, a bonis operibus non cessemus, nec tepescamus: quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit;2526 nec coronatur nisi qui legitime certaverit. Tepido quoque loquitur Deus in Apocalypsi:27 Habeo adversus te, quia caritatem tuam primam reliquisti. Tempore enim suo, id est hora a Deo præordinata, metemus, id est, gloriam consequemur, non deficientes, id est, finem non habituri præmii tanti, nec plus appetituri, juxta illud Psalmistæ:28 Adimplebis me lætitia cum vultu tuo; et, Satiabor quum apparuerit gloria tua. Istud erit post vitam præsentem, quando fuerit anima nostra sufficienter purgata sive in vita hac sive in purgatorio.29 Hinc secundo
Paralipomenon dicitur: Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ; erit enim merces operi vestro.30 Ergo dum tempus promerendi habemus, videlicet durante hac vita, operemur bonum ad omnes, id est, omnibus pro posse benefaciamus juxta exigentiam causæ et loci ac temporis, spiritualia et corporalia bona nostra eis communicando, prout exigit caritas. Maxime autem operemur bonum ad domesticos fidei, id est Ecclesiæ filios seu Christifideles; quibus ad Ephesios dicit Apostolus: Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei. Itaque iis qui nobis magis conjuncti sunt, magis benefacere obligamur.31 Caritas namque est ordinata. Propter quod prima ad Timotheum scribit Apostolus: Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.32
Footnotes
-
Matth. v, 16. ↩
-
Matth. vi, 1. ↩
-
Prov. xiv, 30. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Eccli. xxxviii, 23. ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Joann. xiii, 34. ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
Ps. xxxviii, 6. ↩
-
Habac. ii, 5. ↩
-
1 Cor. i, 31. ↩
-
1 Cor. ii, 11. ↩
-
Job xxxiv, 11. ↩
-
Apoc. xiv, 13. ↩
-
Rom. xiv, 12. ↩
-
Galat. vi, 2. ↩
-
1 Cor. iii, 21. ↩
-
1 Cor. i, 31. ↩
-
1 Cor. ix, 11. ↩
-
Luc. x, 7. ↩
-
Ezech. vii, 3, 8; xviii, 30; xxiv, 14; xxxiii, 20; etc. ↩
-
Rom. viii, 13. ↩
-
Ps. xxiii, 5. ↩
-
Apoc. xxii, 4, 5. ↩
-
Matth. xxiv, 13. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
Apoc. ii, 4. ↩
-
Ps. xv, 11. ↩
-
Ps. xvi, 15. ↩
-
II Par. xv, 7. ↩
-
Ephes. ii, 19. ↩
-
I Tim. v, 8. ↩
Chapter 155 of 243