Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO RADICARI IN DEI AC PROXIMI CARITATE DEBEAMUS, TRIBULATIONESQUE AC SENSUALITATI MOLESTA ÆQUANIMITER FERRE.

DEUS Pater det nobis secundum divitias gloriæ suæ, virtutem corroborari in interiori homine. Ephes. III, 16.

In exordio hujus epistolæ docet nos sanctus Apostolus ne terreamur, neque a bonis cessemus operibus, nec per impatientiam, aut pusillanimitatem vel admirationem frangamur, dum videmus homines virtuosos, sanctos et sapientes ab insensatis ac impiis in mundo hoc tribulari ac opprimi. Solent namque pusilli ac imperfecti multum mirari, terreri et a bono cessare, dum cernunt justos ab injustis opprimi et occidi, quasi infructuosum et vanum sit Deo servire, eo quod servi ejus a servis diaboli in hoc mundo sic opprimantur. Hinc in persona imperfectorum inde mirantium dicit Habacuc : Quare, Domine, non respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se ? Propter hoc lacerata est lex. Hinc etiam apud Malachiam ait Deus de istis imperfectis hominibus : Invaluerunt super me verba vestra, et dixistis : Vanus est qui servit Deo; et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino ?

Porro exercitati in via Dei et desuper illustrati, de re ista non admirantur, nec conturbantur, neque franguntur. Sciunt namque quod Deus in hac vita exercet et purgat electos ac bonos per reprobos et perversos, ut sic electi in gratia crescent, et a futuris eruantur tormentis, atque cœlestia gaudia celerius ac copiosius adipiscantur. Unde in Isaia loquitur Deus de rege Assyriorum : Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est. Gregorius quoque testatur : Abel esse renuit quem Cain malitia non exercet. Insuper, sciunt quod Deus eos quos amat, arguit et castigat, quod item per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum, et quod præcipuum signum reprobationis divinæ ac futuræ damnationis æternæ, est in hoc sæculo prosperari nec castigari, sed propriis adinventionibus desideriisque relinqui, quemadmodum de talibus Deus fatetur : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Iterum sciunt et pensant quanta Unigenitus Dei a sceleratissimis sit perpessus hominibus; quod demum electi Dei quanto fuerunt Domino cariores, tanto plura et graviora sunt in hoc sæculo passi adversa. Propter quod dixit Apostolus : Quicumque volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. Ex his itaque considerationibus roborati, dum cernunt bonos conculcari a malis non perturbantur, nec a bonis retrahuntur operibus; imo potius occultum Dei benedicunt judicium, et dicunt quod ait Salvator : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.

Deinceps abbas Cassianus, in secundo libro Collationum Patrum, describit quemadmodum suo tempore aliqui sanctissimi eremitæ fuerunt a Sarracenis dira morte occisi. Propter quod aliqui Fratres non-

Is. x, 5.

Apoc. III, 19.

Act. XIV, 21.

Ps. LXXX, 13.

II Tim. III, 12.

Matth. v, 10.

Cf. Habac. I, 13, 4.

Malach. III, 13, 14. dum perfecti mirati sunt cur Deus viros tam sanctos ab illis inquinatissimis permisit interfici; veneruntque Fratres illi ad abbatem Theodorum, petentes ab eo super hac re informationem: et fecit inde abbas ille pulcherrimam collationem, quam Cassianus redegit in scriptis. Itaque nec in propriis, neque in proximorum ac justorum tribulationibus, per impatientiam corruamus, nec terreamur, sed in via Dei, in virtutum operibus usque in finem viriliter persistamus. Siquidem apud Isaiam loquitur Deus: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum.1 Christus quoque in Evangelio: Nolite (inquit) timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere;2 sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam mittere in gehennam ignis.

Præterea, juxta doctrinam Apostoli, studeamus semper esse radicati in caritate Dei et omnium proximorum, ut salubriter agnoscamus quæ sit caritatis latitudo, sicque non solum amicos, sed et adversarios diligamus corde, ore et opere, sicut in prima sua epistola scribit Joannes:3 Diligamus opere et veritate. Agnoscamus quoque quæ sit caritatis longitudo, sicque futuram beatitudinem longanimiter exspectemus, atque pro ejus adeptione, quotidie cum infatigabili diligentia ac fervore virtuosis actibus insistamus. Noscamus etiam quæ sit caritatis sublimitas, sicque per sanctam dilectionem applicemus et uniamus nos Domino Deo, et transformemur in eo, imo et indissolubiliter colligemur eidem, ut cum Apostolo dicere mereamur: Quis nos separabit a caritate Dei?4 Item sciamus quæ sit caritatis profunditas, quatenus condescendat unusquisque proximo suo, et patientiam mutuo habeamus, juxta illud Apostoli: Alter alterius onera portate;5 et rursus, Supportate invicem in caritate.6

Amplius etiam contemplemur qualiter Deo ista conveniant, scilicet longitudo, latitudo, sublimitas et profundum.7 Consideremus ergo immensam communicabilitatem seu munificentiam Dei; et ita cum omni fiducia et perseverantia invocemus eum pro omni gratia desiderata, quemadmodum ad Hebræos habetur:8 Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus. Unde et Jacobus dicit: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei.9 Qualiter vero sit postulandum, subditur ibi:10 Postulet in fide, nihil hæsitans. Nam et Christus in Evangelio protestatur: Omnis qui petit, accipit;11 et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Nonne Deus libenter dat nobis quod petimus, dum id ab eo petimus ad quod postulandum ipsemet nos hortatur, et quod ipse requirit a nobis, hoc est conversationem sibi placentem, ut divina impleamus præcepta, et digne ambulemus vocatione qua vocati sumus ?12

Consideremus etiam longitudinem Dei, id est æternitatem ipsius, et quam pie ac longanimiter nostram emendationem exspectat;13 et ita grati simus eidem, nec differamus converti ad ipsum, quia nescimus diem nec horam.14 Et super omnia præcavendum est nobis ne tam benignissimum Deum ac superdulcissimum patrem in aliquo offendamus: hoc namque sincera ad eum requirit dilectio.

Contemplemur quoque sublimitatem Domini Dei nostri, hoc est incomparabilem et immensam dignitatem et eminentiam ejus, cujus comparatione totum universum est quasi arena perminima, imo minus arena; sicque cum omni reverentia ei deserviamus, et ei humillime nos subdamus, scientes quod ejus majestati nil condignum poterimus facere aut offerre, præsertim quum infinita reverentia dignus sit, et in infinitum majori dignus cultu atque honore quam tota Ecclesia militans ac triumphans ei queat impendere. Cur ergo putat se homo aliquid operari in Dei obsequio, quum hoc ipsum quod agit sit donum Dei, cujus dona sunt omnia merita nostra ?

Consideremus demum et profunditatem, id est incomprehensibilitatem, Dei ac judiciorum ipsius; sicque caveamus a præsumptuosa et periculosa discussione secretorum Dei, quum et Salomon fateatur : Qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.15 Quomodo enim poterimus Deum et ejus judicia perscrutari, qui nec minima ista inferiora valemus plene cognoscere, quum utique Deus gloriosus ac adorandus sit in infinitum toto incomprehensibilior universo ?

Postremo, consideremus eminentem et maximam caritatem Christi ad nos, quæ, quanta et qualia pro nobis fecit ac pertulit; sicque juxta apostolicum documentum, ambulemus in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis.16 Merito igitur intuitu et amore Christi, fugeremus omne peccatum, omnem superbiam, incontinentiam, avaritiam, rancorem, pigritiam, atque ad observanda ejus mandata fervidi essemus semper ac alacres.

Legitur in sexto libro Vitaspatrum, quod fuit quædam virgo quæ valde profecit in timore Dei et in omni virtute, cujus parentes fuerunt valde dissimilis vitæ. Nam pater ejus fuit vir timoratus et simplex, pavitque oves suas in agris et pratis; porro mater ejus libidinosa fuit atque adultera, comessationibus et ebrietatibus ac luxuriis vacans quotidie. Post aliquot annos defunctus est pater ejus : quo mortuo, cœpit esse tempestuosa et ineptissima aura, ita quod sepeliri vix potuit. Ex tunc cœpit mater ejus absque freno vitiis gulæ et luxuriæ esse intenta, quia a viro fuerat liberata. Post aliquantum tempus et ipsa defuncta est : qua mortua, cœpit esse serenissima aura, ac si elementa ejus beatitudini congauderent.

Paulo post cœpit præfata cogitare puella cujus vitam potius sequi deberet, patris sui an matris; atque post longam deliberationem et argumentationem, videbatur ei vita matris suæ potius esse sequenda : præsertim quia in omni vixerat voluptate, et tamen semper sana fuit, ac prospere ei successit; pater vero ipsius quamvis Deo ferventer servivit, tamen semper quasi infirmus fuit, et tribulationes sustinuit. Quumque sic cogitaret puella ista tempore nocturno jacens in lecto, venit in mentis excessum et rapta est in spiritu. Apparuitque ei in visione quidam Sanctus, et terribiliter eam adspiciens, dixit : Cur sic cogitas? Veni, ostendam tibi patrem tuum et matrem, ut scias cujus debeas sequi vitam. Itaque primo duxit eam in deliciosissimum locum, in quo vidit patrem suum. Qui cum gaudio venit ad eam, amplexans ipsam et filiam vocans. Tunc illa rogavit patrem ut maneret cum eo. Cui pater : Modo, inquit, non hic potes manere; sed si vitam meam fueris assecuta, post modicum tempus huc venies et manebis. Deinde Sanctus ille duxit puellam ad locum tenebrosum, omni stridore, fœtore et confusione repletum, in quo vidit fornacem ardentem, et matrem suam ad collum usque in illa demersam. Mater itaque visa filia sua, cœpit ululare, clamare ac dicere : Miserere mei, o filia mea; memento doloris quem sustinui quando te peperi, memor esto lactis quod sumpsisti a me, et omnium obsequiorum quæ tibi exhibui; extende manum tuam et extrahe me, quoniam crucior in hoc igne sulfureo. Ecce pro parvis et brevibus voluptatibus meis quanta jam patior; miserere mei, o filia mea, et noli despicere matrem tuam. Quumque illa hæc diceret, cœpit filia ejus ex compassione ingemiscere, et clamare ac lamentari; protinusque rediit ad se ipsam, et decrevit vitam sui patris sectari, sicut et fecit.

Footnotes

  1. Is. li, 7. ↩

  2. Matth. x, 28. ↩

  3. I Joann. iii, 18. ↩

  4. Rom. viii, 35. ↩

  5. Galat. vi, 2. ↩

  6. Ephes. iv, 2. ↩

  7. Ephes. iii, 17, 18. ↩

  8. Hebr. iv, 16. ↩

  9. Jacob. i, 5. ↩

  10. Ibid. 6. ↩

  11. Luc. xi, 10. ↩

  12. Ephes. iv, 1. ↩

  13. Eccli. v, 8. ↩

  14. Matth. xxv, 13. ↩

  15. Prov. xxv, 27. ↩

  16. Ephes. v, 2. ↩

Chapter 164 of 243