Enarratio in evangelium
IBAT JESUS IN CIVITATEM QUÆ VOCATUR NAIM. Luc. VII, 11-16.
HODIERNO in evangelio describit Lucas evangelista, quemadmodum Christus suscitavit a mortuis unicum filium cujusdam viduæ: in quo Salvator mundi, Christus Dominus, potestatem suam ac pietatem monstravit. Itaque ait: Ibat Jesus in civitatem quæ vocatur Naim: quæ fuit civitas parva (ut fertur) in Galilæa. Et ibant cum illo discipuli ejus, præsertim Apostoli qui ei familiarius adhærebant, et turba copiosa virorum ac mulierum, puerorum ac senum. Nam propter Christi sapientiam, eloquentiam, sanctitatem, et præcipue propter incomparabilem excellentiam suam in operationibus miraculorum, plurimi sequebantur eum, imo frequenter multa millia. Quum autem appropinquaret portæ civitatis Naim, ecce defunctus efferebatur, filius unicus matris suæ, id est, corpus defuncti qui fuerat filius unicus matris suæ, portabatur ad monumentum; et hæc vidua erat, ideo magis condolendum fuerat ei, quia tam viri quam unici filii fuit solatio destituta; et turba civitatis multa, id est magna, ibat cum illa pro consolatione ipsius.
Quam quum videret Dominus, id est, non solum exterioribus oculis eam inspexisset, sed et interioribus oculis suæ sapientiæ ac misericordiæ, ejus mœrorem pensasset, secundum quod subditur: misericordia motus super eam, id est, ei compatiens. Fuit namque in maximo constituta dolore propter mortem unici filii sui. Quemadmodum enim nil carius unico filio, ita dolor de morte illius maximus est. Propter quod Jeremias dicit populo cui maxima vastitas imminebat:1 Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Secundo, quoniam amor unici filii maximus est præsertim in vidua: quia non habet mariti solatium, ideo dolor viduæ de unici filii morte gravissimus est. Tertio, quoniam vidua est persona miseranda, ut orphanus, ac pupillus, peregrinus quoque, et pauper, et infirmus, atque oppressus. Ideo in Deuteronomio dicitur:2 Dominus Deus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum; et in Psalmo:3 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet. Quarto, quoniam filius iste ad adolescentiæ venit ætatem, et aptus jam fuit conjugio. Adolescentiorum autem mors miserabilior est, quia in flore juventutis ac vitæ fuerunt, et cum grandi sollicitudine ac labore parentum ad illam pervenerunt ætatem.
Dixit illi: Noli flere, quia tristitia tua mox convertetur in gaudium, et erit consolatio tua tanto major quanto inopinatior. Et accessit, et tetigit loculum in quo jacuit corpus exanime. Hi autem qui portabant defunctum, steterunt, sperantes defunctum esse jam suscitandum, quia fama miraculorum Christi devenit ad eos. Et ait: Adolescens, tibi dico, surge, id est, divina potestate tibi præcipio ut reviviscas, et surgendo ac ambulando signa vitæ veraciter monstres. — Quæri potest, cui Christus dixit hæc verba: nam quando dixit hoc verbum, adolescens adhuc mortuus fuit, ergo non fuit tunc adolescens. Respondetur, quod in Scripturis multoties ponitur pars pro toto, et econverso. Sicque Christus nomine adolescentis intelligere potuit corpus ejus, cui præcepit iterum animari ac suscitari.
Et resedit qui erat mortuus, hoc est, statim revixit, seque erexit, et sedit super id in quo deferebatur, et cœpit loqui, in signum quod vere surrexit. Et dedit illum matri suæ, id est, assignavit eum suæ genitrici viventem, ut cum eo læta rediret ad domum : quemadmodum Elias suscitato filio viduæ in Sarepta, dixit ad eam, En vivit filius tuus, ut legitur tertio Regum.4 Denique, sicut alii infirmi a Christo curati, mox plenarie restituti sunt sanitati ac robori naturali, ut patet de paralyticis, quibus curatis, statim præcepit proprios lectos deferre;56 sic credo quod adolescens iste resuscitatus, statim sanus et fortis processerit.7 Christi namque opera fuerunt perfecta.8 Hinc creditur Christus adolescens istum, etiam spiritualiter suscitasse, id est a vitiis, si quæ habuit, emundasse.
Accepit autem omnes timor, id est, universos qui viderunt istud prodigium, timor invasit. Iste fuit timor reverentiæ et admirationis, grandem consolationem et jucunditatem habens admixtam, non timor afflictionis ac desolationis. Et magnificabant Deum, id est, ex consideratione tam magni et miraculosi effectus, fatebantur Deum esse omnipotentem, ejusque omnipotentiam ac pietatem circa homines totis præcordiis collaudabant, dicentes: Quia, id est quod, Propheta magnus, id est magnæ sanctitatis ac potestatis, surrexit in nobis, id est, inter nos apparuit. Quamvis enim nondum explicite crediderint Jesum esse Deum, non tamen dubitabant quin divina virtute fecit hoc signum: ideo Deum principaliter collaudabant, et Jesum tanquam Dei præclarum ministrum, per quem et per cujus merita Deus fecisset tantum miraculum. Insuper per Prophetam magnum, aliqui dicunt eos intellexisse regem Messiam, ita quod viso hoc signo crediderunt Jesum esse Christum in lege promissum, quemadmodum Samaritani de Christo dicentes :9 Quia hic est vere Propheta qui venturus est in mundum. Potius tamen reor, quod nomen Prophetæ sumpserunt communiter, intendentes quod Jesus esset magnus Propheta, sicut Elias et Eliseus ac alii quidam fuerunt. Unde et alio loco, quum Christus interrogaret Apostolos, Quem dicunt homines esse Filium hominis?10 responderunt : Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis.
Postremo, in isto miraculo modus agendi valde præclarus, mirabilis ac magnificus fuit, quod scilicet Christus tam repente ac imperialiter suscitavit hunc mortuum. Non enim Elias aut Eliseus taliter mortuum suscitavit, sed instanter orando, et super defunctum procumbendo.1112
Et quia Deus visitavit plebem suam, hoc est, misericorditer egit nobiscum, hoc est cum populo Judæorum, mittendo eis tam sanctum Prophetam, atque per eum tot et tanta beneficia impendendo eisdem.
Footnotes
Chapter 165 of 243