Skip to the text

Sermo 2

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE TRIUM MORTUORUM QUOS CHRISTUS SUSCITAVIT.

SICUT Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Joann. v, 21.

Quum Patris et Filii ac Spiritus Sancti sit una potestas eademque voluntas, sicut et una essentia, constat quod opera eorum ad extra sint indivisa. Idcirco « sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat »: quod idem de Spiritu Sancto credendum est. Nec alios Pater, alios Filius, sed prorsus eosdem quos suscitat atque vivificat Pater, suscitat vivificatque unigenitus Filius ejus, Dominus noster Jesus Christus. Deinceps, sicut duplex est mors, utpote mors naturæ, quæ vocatur mors corporalis (de qua ait Salvator: Lazarus amicus noster mortuus est), et mors culpæ (de qua scriptum est:12 Os quod mentitur, occidit animam; de qua etiam ait Apostolus: Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est);3 sic duplex est suscitatio mortuorum: una spiritualis, qua Deus per pietatem et gratiam suam suscitat peccatorem a morte peccati ad vitam gratiæ ac virtutum. De qua suscitatione Paulus hortatur: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.4 Alia est suscitatio corporalis, qua naturaliter mortuus ad vitam reducitur pristinam: de qua in evangelio hodierno fit mentio.5 Loquendo ergo de hac suscitatione, non legitur Christus nisi tres mortuos suscitasse, videlicet filiam Jairi archisynagogi duodennem, et filium viduæ hujus, ac Lazarum fratrem Mariæ ac Marthæ.67 An vero plures suscitaverit mortuos, est incertum: non enim omnia Christi miracula sunt descripta, imo non nisi pauca de multis. Unde evangelista Joannes ait: Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus; quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros.8

Præterea omnia Christi opera atque miracula, mysticam seu spiritualem et occultam habent significationem, suntque plena doctrinis. Spiritualia quoque per corporalia designantur. Hinc per corporalem illam trium mortuorum illorum suscitationem designata est triplex suscitatio spiritualis peccatorum, quos frequenter suscitavit atque quotidie suscitat Dominus. Diligenter ergo considerandi sunt modus et ordo quibus Christus tres illos suscitavit defunctos. Et primo in generali est intuendum, quod duos illorum Christus suscitavit rogatus ab aliis, puta puellam ad instantiam patris ejus carnalis, Lazarum vero ob rogatum sororum ipsius;910 sed filium viduæ ex propriæ pietatis compassione, sic tamen quod dolor et lacrimæ matris inclinaverunt eum ad filii sui suscitationem.11

Per quod primo spiritualiter designatur quod mortuus in anima per mortale peccatum, promereri non potest de condigno gratiam resuscitationis et conversionis. Verumtamen mereri hanc potest aliquo modo de congruo, faciendo quod in se est, utpote disponendo se ad gratiam per considerationem et detestationem vitiorum suorum, per invocationem divini auxilii, per subtractionem sui ab actibus pravis et ab occasionibus eorumdem pro posse, per accessum ad confessionem, in qua sæpe virtute sacramenti de attritione fit contritio; per opera misericordiæ, per frequentem auditionem Missæ ac divini Officii, per audientiam prædicationum, per meditationes de pœnis inferni, de districtione divini judicii, de gaudiis civium supernorum, de brevitate vitæ præsentis respectu vitæ sequentis duraturæ in sempiternum, per abstinentias, disciplinas, peregrinationes, jejunia, ac consimilia opera, quæ quantum ad substantiam facti, fieri possunt ab exsistentibus in peccato mortali. Idcirco per ista, unusquisque peccator in quantum statui suo possibile est, ad gratiam se disponat. Unde apud Jeremiam loquitur Deus:12 Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? tanquam dicat: Qui hoc egerit, inveniet me paratum ad indulgendum atque ad infundendum gratiam. Hinc Jacobus ait: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.13 Per Zachariam quoque Dominus hortatur: Convertimini ad me, et convertar ad vos;1415 itemque, Convertimini de viis (id est operibus) vestris malis, et a cogitationibus vestris pessimis.

Secundo, per istud significatum est quod Deus ex infinita bonitate et misericordia sua, sæpe nonnullis gratiam conversionis largitur precibus ac meritis aliorum. Imo interdum superpiissimus Deus, omnium cordium cognitor, videns quosdam vere devotos et caritativos de aliorum peccatis cordialiter contristari ac lacrimari, propter eorum sanctum dolorem amorosumque luctum, gratiam pœnitentiæ et conversionis infundit iniquis. De talibus enim devotis et caritativis dixit per Isaiam:16 Antequam clament, exaudiam eos. Hinc Psalmista: Desiderium (inquit) pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum, id est dispositionem ad orandum, audivit auris tua. Hinc innotescit quam utile sit orationes petere devotorum: in quibus tamen nullus debet immoderate confidere, ut scilicet audacius peccet, quoniam multi orant pro eo, quia hoc fatuum esset ac pessimum; Deus quoque non semper audit devotos pro aliis.

Ps. x, 17, sec. Hebr.

Itaque Christus suscitavit in primis filiam archisynagogi in domo ac lecto jacentem, nondum elatam. Per quam designatur unusquisque peccator qui mortuus est solo interiori cordis peccato, puta vitioso affectu et pravitatis consensu, ita quod nondum processit ad opera prava, sed quiescit in lecto, hoc est in propriæ mentis ac malæ conscientiæ turpi nido, similis avibus fœdis quæ proprios nidos commaculant. Talis indiget suscitari a Christo, qui mentem peccatoris misericorditer visitando, infundit ei compunctionem displicentiamque culparum suarum: ad quarum considerationem ac detestationem illuminat eam, ita quod advertit ac pensat quam multipliciter atque enormiter Deum offendat, quanta sibi damnatio instet, quanta quotidie negligat bona, et quantam perdat felicitatem in patria.

Marc. v, 22 et seq.

Secundo, Christus suscitavit filium viduæ extra domum et civitatem portatum, loculoque impositum.17 Per domum intelligi potest familia seu cohabitantium multitudine; per civitatem autem, ipsa communitas plebis. Itaque per defunctum istum signatur quicumque peccator non solum intus culpabilis, sed qui in actum peccati mortalis processit in tantum, ut tam condomesticis suis quam communitati pateat ejus peccatum, ita quod plurimos, quantum in se est, scandalizat. Quod prorsus iniquum est et valde damnabile, Augustino dicente: Peccator tantos occidit a quantis male agere scitur aut cernitur. Si enim tam impium atque damnabile est unum scandalizare pusillum, ut dicat Salvator, Qui scandalizaverit unum ex his pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris:18 quam vitiosum et damnabile exstat totam familiam, et præsertim totam communitatem, scandalizare, quum et sancti doctores testentur, Quicumque in conspectu populi male agit, tot occidit coram quot peccat? Denique gravitas hujus scandali tanto est major, quanto scandalizans amplius obligatur exemplaris exsistere, et quanto majoris est auctoritatis, potestatis, gradus, ordinis sive scientiæ. Certumque est quod sicut prælatus tenetur esse exemplaris plebi sibi commissæ, ita parentes propriæ soboli ac toti familiæ. Rectores quoque communitatis, videlicet officiati, ut scultetus, scabini ac alii, valde tenentur ædificatorii esse ac virtuosi: alias essent indigni ministri ac exsecutores justitiæ, quoniam sancti patres Ambrosius Chrysostomusque testantur, quod indignus est alios judicare, qui in eisdem cum illis aut majoribus seu paribus est peccatis, quum et Apostolus loquatur: In quo alterum judicas, te ipsum condemnas;19 eadem enim agis. Et rursus: Existimas, o homo, qui judicas alios et talia agis, quia tu effugies judicium Dei?20

Insuper per domum intelligi potest proprium corpus, juxta illud Job:21 Qui habitant domos luteas, consumentur velut a tinea. Unde et Apostolus loquitur: Scimus quoniam si terrestris domus nostra corrumpatur, quod ædificationem habemus in cœlis. Rursus, per domum intelligi potest cor, juxta illud in Ecclesiastico scriptum: Nisi in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est cor tuum.22 Tunc ergo peccator extra domum portatur, dum vitia cordis procedunt in corpus, ita quod membra nostra exhibemus arma iniquitatis peccato;23 item, dum peccata nostra per corpus patrata inferunt aliis damna, sicut dum verbis aut factis proximos lædimus. Ad quod vitan-

II Cor. v, 1. dum hortatur Apostolus ad Romanos, dicens: Non ponatis offendiculum fratri, vel scandalum;24 noli illum perdere pro quo Christus mortuus est. Nempe quam grave sit hoc, pandit alio loco: Peccantes (inquit) in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.25 Verbis ergo et factis, incessu, vestitu et moribus, totaque vita et fama studeat unusquisque proximos ædificare. Maxime quoque cavendum est ne peccator extra civitatem feratur, id est, ne tam publice male agat, quod etiam ad alias terras ac nationes vitiositatis suæ deveniat fama, sicque innumerabilium hominum culpa redundet in ipsum. Talis namque non est bonus odor Christi in omni loco, sed pessimus odor diaboli undequaque.26

Tertio, Christus suscitavit Lazarum jam sepultum, et quatuor dies jam in sepulcro habentem.27 Per quem intelligitur omnis transgressor qui ad vitiosam consuetudinem venit, et vitiorum voragine pressus est ac induratus in malis, ita quod singulariter fœtet et mole consuetudinis pravæ jacet opertus, ita quod non venit ad lucem, ne arguantur opera ejus.28 Talis difficulter convertitur, quia ut Salomon contestatur, Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.29 Tunc enim spiritualem perdidit sensum, et vitiorum veneno totus infectus, stupidus mortuusque effectus est: idcirco ad hoc designandum, Christus Lazarum suscitaturus, in se ipso infremuit, et turbavit se ipsum ac flevit, deinde alta voce clamavit. Verumtamen de tali transgressore desperandum non est, eo quod Deus sit animarum omnipotens medicus, cujus virtus ac sapientia ad curandum, finem non habet, et non solum nil impossibile, sed et nihil difficile ei est.3031 Itaque quocumque modo quis mortuus est per culpam, sive in corde tantum, sive in corde et opere, sive in corde, opere et consuetudine, erigat se contra se, et ad Deum respiret; consideret ea quæ pertinent ad salutem, et ad Dei gratiam se disponat; perpendat quam brevis sit præsentis vitæ vanitas et voluptas, quam item amara, intolerabilia et æterna sint inferni tormenta: sicque indesinenter clamet ad Deum, et ejus misericordiam invocare non cesset.

Legitur in vita S. Pacomii, quod juvenis quidam nomine Silvanus, cœnobium S. Pacomii est ingressus, sed ad tempus valde negligenter et perverse vixit in eo, in tantum quod quosdam Fratres suis pravis exemplis traxit ad malum. Ideo seniores Fratres cœnobii illius multoties rogaverunt S. Pacomium ut Silvanum illum expelleret: quod Pacomius facere distulit; ac Fratrem illum frequenter seorsum pie, seriose ac sapienter corripiens ac informans, indesinenter oravit pro Fratre præfato. Et paulo post, meritis precibusque B. Pacomii, Spiritus Sanctus illum Silvanum tanto implevit Dei timore, et tanto succendit fervore, et tanta compunctione emollivit cor ejus, quod deinceps a lacrimis abstinere non potuit: imo in omni loco et actu jugiter plorans, nec tempore refectionis potuit se a lacrimis cohibere. Propter quod Fratres sæpe rogabant eum ut saltem in mensa cessaret a lacrimis, quoniam multi Fratres visis lacrimationibus ejus, manducare nequibant. Quibus respondit: Conor sicut jubetis a lacrimis temperare, nec possum, quoniam pectus meum tanquam flamma incensum, me non sinit quiescere. Itaque Frater ille emendatus, per omnia magnum ædificationis ac perfectionis exemplum præbuit universis, atque ad tam profundissimam pervenit humilitatem, quod S. Pacomius dixit, nullum Fratrum sic esse suam humilitatem secutum sicut fratrem Silvanum. Sicque Silvanus per octo annos taliter militans Christo, feliciter obdormivit in Domino. De cujus exitu testabatur S. Pacomius, quod multitudo angelorum animam ejus accipiens, eam magna cum lætitia obtulit Christo.

Footnotes

  1. Sap. i, 11. ↩

  2. Joann. xi, 11, 14. ↩

  3. 1 Tim. v, 6. ↩

  4. Ephes. v, 14. ↩

  5. Luc. vii, 14, 15. ↩

  6. Joann. xi, 38-44. ↩

  7. Marc. v, 38-42. ↩

  8. Joann. xxi, 25. ↩

  9. Joann. xi, 3, 21, 32. ↩

  10. Marc. v, 22, 23. ↩

  11. Luc. vii, 13. ↩

  12. Jer. xxx, 21. ↩

  13. Jacob. iv, 8. ↩

  14. Ibid. 4. ↩

  15. Zach. i, 3. ↩

  16. Is. lxv, 24. ↩

  17. Luc. vii, 11 et seq. ↩

  18. Matth. xviii, 6. ↩

  19. Rom. II, 1. ↩

  20. Ibid. 3. ↩

  21. Job IV, 19. ↩

  22. Eccl. xxvii, 4. ↩

  23. Rom. VI, 13. ↩

  24. Rom. xiv, 13, 15. ↩

  25. I Cor. viii, 12. ↩

  26. II Cor. ii, 14, 15. ↩

  27. Joann. xi, 17-44. ↩

  28. Joann. iii, 20. ↩

  29. Prov. xviii, 3. ↩

  30. Luc. i, 37. ↩

  31. Jer. xxxii, 17, 27; ↩

Chapter 166 of 243