Skip to the text

Enarratio in epistolam

OBSECRO VOS NE DEFICIATIS IN TRIBULATIONIBUS MEIS PRO VOBIS.

A POSTOLUS in præsenti epistola ad patientiam atque constantiam nos hortatur, dicendo : Obsecro vos, id est, per sacra rogo (de obsecratione quid sit, et de eminentia ac efficacia ejus, dicta sunt multa in expositione epistolæ dominicæ secundæ post nativitatem Christi), ne deficiatis, id est, ne per impatientiam, pusillanimitatem tædiumve frangamini, neque a bono opere desistatis, in tribulationibus meis, hoc est ex consideratione adversitatum et tribulationum quas patior pro vobis, id est ad vestram ædificationem ac probationem;1 vel, « pro vobis », id est pro prædicatione evangelicæ veritatis quam propter vos facio; quæ res seu constantia est gloria vestra, id est gloriosum meritum vestrum. Circa verbum istud plura essent dicenda, de quibus in sermone tangetur.

Hujus rei gratia, utpote, ut non deficiatis a bono propter adversa, flecto genua mea, id est, cum genuflexione oro, ad Patrem Domini nostri Jesu Christi2, id est Deum Patrem æternum, a quo æterna generatione Unigenitus ejus manavit, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur, hoc est, de cujus prima, summa atque verissima paternitate derivatur ac nomen paternitatis sortitur omnis paternitas angelorum et hominum : ita quod paternitas primo ac propriissime convenit Deo Patri, qui genuit Filium non solum in natura similem, sed etiam sibi consubstantialem; ceteris vero convenit paternitas per aliquam imitationem paternitatis divinæ. Ex prædictis vero putandum non est quod in angelis sit proprie dicta paternitas, ita quod unus angelus alium vere produxerit; est tamen in eis quædam paternitas, qua superiores inferiorum patres dicuntur. Ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, id est secundum opulentissimam plenitudinem suæ perfectionis increatæ, videlicet prout opulentiam ac munificentiam ejus decet, non tamen secundum extremum posse omnipotentiæ suæ : unde divitiæ gloriæ Dei, sunt immensa perfectio atque felicitas ejus penitus infinita; virtutem corroborari, id est fortitudinem mentis qua roboremini, per Spiritum ejus, id est a Spiritu Sancto, per inspirationem et motionem ipsius : ita quod Spiritus Sanctus est causa efficiens hujus gratiosæ confortationis; virtus autem infusa est causa formalis ipsius. Unde ad Hebræos scriptum est :3 Optimum est gratia stabiliri cor. Hæc autem est confortatio spiritualis contra peccata ac dæmonum tentamenta. Ideo subditur, in interiori homine, id est in anima : quod est habitare Christum per fidem formatam in cordibus vestris. Christus namque est verus Deus, et in illorum cordibus commoratur, quiescit ac præsidet, qui ei per fidem caritate formatam uniti sunt, quemadmodum apud Joannem Christus loquitur : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum;4 et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Insuper sitis in caritate Dei ac proximi radicati, id est firmiter stabiliti, et fundati per rationes fortissimas propter quas diligendus est Deus primo et incomparabiliter, videlicet propter infinitam ipsius bonitatem, et quoniam prior dilexit nos, item propter beneficia ejus, et rursus propter promissa ipsius, deinde et proximus in Deo et propter Deum.5

Ut possitis comprehendere, id est sincere cognoscere, cum omnibus sanctis, id est, sicut sancti in via hujus exsilii Deo revelante seu illustrante cognoscunt, quæ sit spiritualis latitudo caritatis, et longitudo, et sublimitas, et profundum ipsius. Istæ dimensiones metaphorice attribuuntur caritati, per similitudinem corporalium dimensionum. Siquidem latitudo caritatis est, quod ad omnes se extendit, etiam inimicos, quibus et benefacit. Longitudo ejus est, quod tendit in longum et in futurum, utpote usque in ultimum finem, seu vitam æternam, nec frangitur propter adversa. Hinc secundum Augustinum, longitudo est perseverandi longanimitas. Sublimitas caritatis est, quod immediate unit nos Deo. Profundum vero caritatis est, condescensus ad proximum, vel humiliationis inclinatio ex consideratione terribilium judiciorum Dei. — Possunt quoque hæc metaphorice ad divinam referri naturam : ut latitudo pertineat ad divinæ bonitatis communicabilitatem, qua dat omnibus affluenter, nec aliquid in universo expers relinquit participatione perfectionis divinæ;6 longitudo vero pertineat ad æternitatem, qua attingit a fine usque ad finem, imo universa præcedit et omnia sequitur, vel ad longanimem exspectationem qua iniquorum pœnitentiam præstolatur;7 sublimitas autem ad divinæ majestatis excellentiam interminatam, vel ad divinorum promissorum supernaturalem dignitatem; profundum vero pertineat ad incomprehensibilitatem divinæ naturæ, judiciorumque ejus. Hinc apud Job de Deo asseritur : Excelsior cœlo est, et quid facies ?8 Profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari.

Possitis scire etiam scientia practica, utpote sciendo sectari, supereminentem scientiæ caritatem Christi, id est dilectionem illam præcipuam qua Christus secundum suam scientiam nos dilexit. Dilectio enim ex cognitione procedit. Vel sic, Possitis « scire caritatem Christi supereminentem scientiæ », id est nostram scientiam et capacitatem sua magnitudine transcendentem. Ut impleamini, id est, divinorum charismatum recipiendo influxum, tendatis ac perducamini, in omnem plenitudinem Dei, id est ad omnia dona perfecta quæ conferuntur a Deo, videlicet ad virtutes virorum heroicorum in vita præsenti, atque ad dona gloriæ magnorum Sanctorum in patria.

Ei autem, scilicet Deo omnipotenti, qui potens est omnia sibi placentia ac nobis salubria facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, id est copiosius et excellentius quam orare aut comprehendere possumus, secundum virtutem, id est omnipotentiam suam, quæ operatur in nobis ut causa prima ac principalis, nobisque virtutes et gratiam operandi largitur, atque ad bona nos excitat; ipsi sit gloria in Ecclesia militanti, ut glorificetur ab omnibus, ejusque gloria, beatitudo, lætitia, excellentia, omnibus innotescat atque in cunctis resplendeat, et in Christo Jesu, id est propter beneficia quæ per Christum nobis donavit, in omnes generationes, id est per universarum generationum intervalla, durationes et tempora, sæculi, id est vitæ præsentis contentivæ sæculorum, id est includentis in se sæcula universa, hoc est singulas mundi ætates. Postremo, secundum Damascenum, sæculum multa significat : primo, uniuscujusque rei vitam; secundo, tempus mille annorum; tertio, totam durationem præsentem usque ad mundi finem; quarto, vitam futuram in patria; quinto, mensuram æternorum; sexto, mensuram perpetuorum; septimo, singulas septem mundi ætates.

Footnotes

  1. Cf. t. XXIX, p. 142. ↩

  2. Ephes. III, 13-21. ↩

  3. Hebr. xiii, 9. ↩

  4. Joann. xiv, 23. ↩

  5. I Joann. iv, 10, 19. ↩

  6. Jacob. i, 5. ↩

  7. Sap. viii, 1. ↩

  8. Job xi, 8, 9. ↩

Chapter 163 of 243