Sermo 4
Ad religiosos
DE TRIBULATIONIS UTILITATE; ET QUOMODO CHRISTUS IN CORDE ET CORPORE PORTANDUS SIT.
FLECTO genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi. Ephes. III, 14.
Hortatur sanctus Apostolus in præsenti epistola, ne quis tam pusillus et imperfectus exsistat, ut ex consideratione tribulationum, persecutionum et adversitatum quas viri virtuosi sustinent in vita præsenti, pusillanimis fiat aut retrahatur a bonis: sicut quidam nondum satis illuminati, dum justos et studiosos ac sapientes conspiciunt in hac vita tribulationibus exerceri, terrentur atque a bono deficiunt inchoato, quasi inane sit Deo servire aut sapientiæ operam dare, quum hi qui devotionis ac sapientiæ studio magis insistunt, et zelo Dei atque justitiæ amplius inardescunt, multoties præ ceteris a ceteris irrideantur ac molestentur. Imo quidam defectuosiores, instar squamarum sibi cohærent ad persequendum eum in quo forte aliquid specialis gratiæ videtur lucere, in tantum quod quidam simpliciores Fratres Fratrem talia patientem quodammodo miserum reputent, et ejus vestigia sequi non audeant, ne et eis contingant similia. Sed isti sunt valde imperfecti, sicut et illi persecutores sunt valde maligni. Nonne Deus electos suos in vita hac per adversa et aspera purgat, exercet ac perficit, et per talia disponit eos quotidie ad perfectiora gratiæ dona beatitudinemque majorem, facitque eos expertos et exercitatos in via virtutum, atque a multis vitiis retrahit eos, et a purgatorii pœnis salubri compendio eos præservat? Ecce quanta est tribulationum utilitas, quanta electio ac beatitudo æquanimiter sustinentium eas. Hinc electissimi Dei gravissima in hoc mundo pertulerunt adversa. Quemadmodum ergo beatificamus patres et sanctos dudum defunctos qui in sæculo isto passi sunt gravia; sic et homines devotos quos nunc infirmitatibus corporis, tentationibus dæmonum, persecutionibus iniquorum, increpationibus et correctionibus superiorum suorum exerceri conspicimus, beatificemus in cordibus nostris, eosque tanto arbitremur feliciores, quanto omnia illa abundantius ac æquanimius patiuntur, quum et Christus in Evangelio protestetur:1 Beati estis quum maledixerint vobis homines, etc. Jacobus quoque apostolus:2 Omne (inquit) gaudium æstimate, quum in diversas tentationes incideritis. Porro impios quos prosperari et deliciari videmus, miseros arbitremur, et pro ipsis Dominum deprecemur.
Insuper gloriosus Apostolus dicit omnem paternitatem in cœlo et in terra a Patre æterno nominari ac derivari, ita quod nomen et ratio paternitatis primo, principalissime ac verissime Deo Patri conveniunt, quamvis per modum eminentiorem quam comprehendere valeamus.3 Ipse enim est prima omnis fecunditatis et communicabilitatis origo, omnis causalitatis et paternitatis principium, qui se ipsum intuendo et intelligendo, sui ipsius conceptum et verbum æternaliter in se profert ac gignit. Quod verbum est unicus Filius ejus, ei non solum similis in natura, sed et consubstantialis eidem, videlicet Patri, et unum cum ipso in essentia, sicut in Evangelio loquitur: Ego et Pater unum sumus.4
Quemadmodum ergo beatus Apostolus flexis genibus Deum Patrem oravit pro Ephesiis quibus hæc scripsit, ut ipse Deus Pater secundum divitias gloriæ suæ, corroboraret corda eorum per Spiritum Sanctum, ita ut Christus per fidem habitaret in eis, radicatique essent in caritate;5 ita et nos devotissime Deum Patrem oremus, quatenus corda nostra ex se ipsis semper fragilia atque in omne peccatum proclivia, dignetur secundum infinitam opulentiam et munificentiam ac omnipotentiam suam, gratiosissime confirmare et omni die in se ipso fortius consolidare, ne in peccata ruamus, sed Christo per fidem formatam habitante in nobis, in omni caritate et perfectione stabiliamur, omnem quoque tentationum impulsum, et omnem passionum ventum ac impetum velociter exsufflemus, simusque similes viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram.6 Ædificemus ergo habitaculum nostri cordis supra Christum, in ejus humilitate, patientia, paupertate, obedientia, caritate cor nostrum et omnem vitam nostram fundantes, præfatas Salvatoris virtutes strenue imitantes, ut non habeamus ad aliquid passionem, id est, ad nihil vitiose afficiamur.
Quod quid sit, et a quo fiat, et qualiter fieri debeat, pandit Climacus, dicens: In veritate Dominum nostrum Jesum Christum diligens, et ipsum in corde suo ac corpore portans, in corde per fidem, in corpore per ipsius castigationem et quotidianam crucifixionem, in veritate futurum regnum adipisci inquirens ac studens, in veritate dolorem de suis peccatis et offensionibus habens, in veritate memoriam tormentorum inferni possidens, et rigorum æterni judicii pensans, in veritate memoriam et timorem exitus sui assumens, non ulterius amabit, neque curabit, neque sollicitus erit de pecuniis, nec de possessionibus, nec de parentibus, nec de gloria vitæ præsentis, non de amicis, aut fratribus, aut quocumque terreno; sed omnem suam habitudinem et affectionem, omnem ad aliquid passionem, omnem de his sollicitudinem odiens atque excutiens, et proprium corpus refrenans, nudus et sine sollicitudine terrena, et absque pigritia, Christum sequetur, in cœlum semper adspiciet, et inde auxilium implorabit, secundum sanctum David qui dixit, Adhæsit anima mea post te, et Jeremiam dicentem, Ego non laboravi te sequens, et diem hominis non concupivi, tu scis.78 Confusio maxima est post vocationem ad quam vocavit nos Deus, et non homo, nos qui omnia exteriora reliquimus, de aliquo curare et sollicitari non valente nobis in die mortis nostræ prodesse. Nempe istud dixit Dominus Jesus Christus, converti retrorsum et respicere retro, nec aptum inveniri ad regnum cœlorum.9 Dominus Christus sciens cordis nostri lubricam fragilitatem ad affectiones mundanas, et quo modo monachi sæcularibus participantes seu communicantes seque commiscentes, faciliter convertantur rursus in mundum, dicenti sibi, Dimitte me primum ire et sepelire patrem meum, respondit:10 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.11 Hæc in sententia Climacus.
Sed circa præallegatum Jeremiæ verbum utiliter quæritur, quid sit concupiscere diem hominis. Respondetur, quod diem hominis concupiscere, est ea desiderare quæ homines mundani et carnales in diebus suis in sæculo isto affectant, appretiantur et amplectuntur, videlicet divitias, delicias et honores, vanitates et insanias falsas, jocari, ridere, in concupiscentiis et carnalitatibus tempus expendere, quemadmodum ad Jerusalem dixit Salvator: Et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi.12 Qui ergo Dei intuitu et amore hæc omnia aspernatur, diem hominis non concupiscit. Nec solum ea non desiderare debemus, sed etiam fastidire, et tanquam tormenta vitare ac fugere, ut sic mundus crucifixus sit nobis, et nos mundo. Qui talis est, cum Apostolo dicere habet: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.13
Postremo certissimum est quod quanto cordialius Deum diligimus, et Christum in nostris circumferimus cordibus, atque novissima nostra præmeditamur, tanto intensius ac intimius omnia illa despicimus ac fastidimus mundana, nec aliquid honoris aut excellentiæ, aut pristinæ libertatis seu egressionis de cœnobii monumento appetimus, imo ineffabiliter abhorremus: quemadmodum sancti viri internæ exercitationis suavitatem experti ac desuper illustrati, scientes prælationis pericula et spiritualium exercitiorum atque profectuum impedimenta ex occupatione externa et discursu per loca diversa provenientia, vehementissime prælationes atque officia, et eductionem de cellulis suis ac claustris, detestabantur ac fugiebant. Discamus ergo et assuescamus in solo summo omnipotentique Deo cor nostrum defigere, omnia ejus desideria adunare, omnes intentiones rectificare, actionesque universas et cogitationes simplificare, ut in cordis latitudine, puritate et devotione dulciter, amorose et familiariter ambulemus in eo, et cum eo, et coram eo. Habitemus quoque in ipso, et ipse in nobis, et immobilitemur in ipso, in ejus amore semper crescentes. Ad laudem, etc.
Footnotes
Chapter 168 of 243